| Oro te, Maxime, si litterae ita, ut partim uocales | 83.9 |
| dicuntur, etiam propriam uocem usurparent, si uerba ita, | 10 |
| ut poetae aiunt, pinnis apta uulgo uolarent, nonne, cum | |
| primum epistolam istam Rufinus mala fide excerperet, | |
| pauca legeret, multa et meliora sciens reticeret, nonne | |
| tunc ceterae litterae sceleste se detineri proclamassent, | |
| uerba suppressa de Rufini manibus foras euolassent, to- | 15 |
| tum forum tumultu complessent: 'se quoque a Pudentilla | |
| missas, sibi etiam quae dicerent mandata; improbo ac | |
| nefario homini per alienas litteras falsum facere temptanti | |
| nec auscultarent, sibi potius audirent; Apuleium magiae non | |
| accusatum a Pudentilla, sed accusante Rufino absolutum'? | 20 |
| quae omnia etsi tum dicta non sunt, tamen nunc, cum magis | |
| prosunt, luce inlustrius apparent. patent artes tuae, Rufine, | |
| fraudes hiant, detectum mendacium est: ueritas olim inter- | |
| uersa nun<c> se fert et uelut alto barathro calumnia se mergit. |