| Ad litteras Pudentillae prouocastis: litteris uinco, | 84.1 |
| quarum si uultis extremam quoque clausulam audire, non | |
| inuidebo. dic tu, quibus uerbis epistulam finierit mulier | |
| obcantata, uecors, amens, amans: Ἐγὼ οὔτε μεμάγευμαι | |
| οὔ[τε]τ’ ἐρῶ. τὴν εἱμαρμένην ἐκφ. etiamne amplius? | 5 |
| reclamat uobis Pudentilla et sanitatem suam a uestris | |
| calumniis quodam praeconio uindicat nubendi autem seu | |
| rationem seu necessitatem fato adscribit, a quo multum | |
| magia remota est uel potius omnino sublata. quae enim | |
| relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei | 10 |
| cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest | |
| neque impelli? igitur hac sententia sua Pudentilla non | |
| modo me magum, sed omnino esse magiam negauit. bene, | |
| quod integras epistolas matris Pontianus ex more adser- | |
| uauit; bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid | 15 |
| in istis litteris ex otio nouaretis. tuum hoc, Maxime, | |
| tuaeque prouidentiae beneficium est, quod a principio in- | |
| tellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipi- | |
| tasti et nulla[m] impertita mora subneruiasti. finge nunc | |
| aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti adsolet, | 20 |
| confessam. hocine uerum fuit, Rufine, hoc non dico pium, | |
| sed saltem humanum, prouulgari eas litteras et potissimum | |
| fili praeconio puplicari? sed sum<ne> ego insci<t>us, qui | |
| postulo, ut alienum pudorem conserues qui tuum perdideris? |