Cur autem praeterita conqueror, cum non sint minus 85.1
acerba praesentia? hocusque a uobis miserum istum
puerum deprauatum, ut matris suae epistulas quas putat
amatorias pro tribunali procons(ulari) recitet apud uirum
sanctissimum Cl(audium) Maximum, ante has imp(eratoris) 5
Pii statuas filius matri suae pudenda exprobret stupra et
amores obiectet? quis tam est mitis quin exacerbescat?
tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris,
oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras,
tabulas intercipis, amorem reuincis? tune, quid in cubi- 10
culo agat, perquiris, ne mater tua non dico amatrix, sed
ne omnino femina aest<imetur. nihil>ne tu in ea cogitas nisi
unam parentis religionem? o infelix uterum tuum, Puden-
tilla, o sterilitas liberis potior, o infausti decem menses,
o ingrati XIIII anni uiduitatis! uipera, ut audio, exeso 15
matris utero in lucem proserpit atque ita parricidio gi-
gnitur: at enim tibi a filio iam adulto acerbiores morsus
uiuenti et uidenti offeruntur. silentium tuum laniatur,
pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, uiscera intima
protrahuntur. hascine gratias bonus filius matri rependis 20
ob datam uitam, ob adquisitam hereditatem, ob XIIII
annorum longas alimonias? hiscine te patruus disciplinis
erudiuit, ut, si compertum habeas filios tibi similes futuros,
non audeas ducere uxorem? est ille poetae uersus non
ignotus: 'odi puerulos praecoqui sapientia', sed enim mali- 25
tia praecoqui puerum quis non auersetur atque oderit,
cum uideat uelut monstrum quoddam prius robustum
scelere quam tempore, ante nocentem quam potentem, uiridi
pueritia, cana malitia? uel potius hoc magis noxium,
quod cum uenia perniciosus est et nondum poenae, iam 30
iniuriae sufficit—iniuriae dico? immo enim sceleri ad-
uersum parentem nefando, immani, impetibili.