| Athenienses quidem propter commune ius humanitatis | 86.1 |
| ex captiuis epistulis Philippi Macedonis hostis sui unam | |
| epistulam, cum singulae publice legerentur, recitari pro- | |
| hibuerunt, quae erat ad uxorem Olympiadem conscripta; | |
| hosti potius pepercerunt, ne maritale secretum diuul- | 5 |
| garent, praeferendum rati fas commune propriae ultioni. | |
| tales hostes aduersum hostem: tu qualis filius aduersum | |
| matrem. uides, quam similia contendam. tu tamen filius | |
| matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu | |
| legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris | 10 |
| legere, profecto non auderes; pudore tamen aliquo im- | |
| pedirere. immo enim nunquam matris tuae litteras atti- | |
| gisses, si ullas alias litteras attigisses. at quam ausus | |
| es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis | |
| irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre | 15 |
| tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras | |
| clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam | |
| bonum tuum factum optutu capesseret. miser, non in- | |
| tellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se | |
| hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam | 20 |
| prius, quam ad eum commigrasses, etiam cum matri | |
| blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium fuisse. | |
| ceterum nequeo in animum inducere tam stultum Aemi- | 87.1 |
| lianum esse, ut arbitretur mihi litteras pueri et eiusdem | |
| accusatoris me<i> offuturas. |