Habes, Aemiliane, causam totam, cur tabulae nubtiales 88.1
inter me ac Pudentillam non in oppido sint, sed in uilla
suburbana consignatae: ne quinquaginta milia nummum
denuo profundenda essent nec tecum aut apud te cenandum.
estne causa idonea? miror tamen, quod tu a[m] uilla[m] 5
tantopere abhorreas, qui plerumque rure uersere. lex
quidem Iulia de maritandis ordinibus nusquam sui ad
hunc modum interdicit: 'uxorem in uilla ne ducito';
immo si uerum uelis, uxor ad prolem multo auspicatius
in uilla quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in 10
loco sterili, in agri cespite quam in fori silice. mater
futura in ipso materno si<nu> nubat, in segete adulta,
super fecundam glebam, uel enim sub ulmo marita cubet,
in ipso gremio terrae matris, inter suboles herbarum et
propagines uitium et arborum germina. ibi et ille cele- 15
berrimus in comoediis uersus de proximo congruit: παίδων
ἐπ’ ἀρότῳ γνησίων ἐπὶ σπορᾷ. Romanorum etiam maio-
ribus Quintis et Serranis et multis aliis similibus non
modo uxores, uerum etiam consulatus et dictaturae in
agris offerebantur. cohibe[b]am me in tam prolixo loco, 20
ne tibi gratum faciam, si uillam laudauero.