Sed iam de epistulis satis dictum habebo, si hoc unum 87.17
addidero: Pudentillam, quae scribserat dissimulamenti causa
et deridiculi: ἐλθὲ τοίνυν, ἕως ἔτι σωφρονῶ, post hasce
litteras euocasse ad se filios et nurum, cum his ferme 20
duobus mensibus conuersatam. dicat hic pius filius, quid
in eo tempore sequius agentem uel loquentem matrem
suam propter insaniam uiderit; neget eam rationibus uil-
liconum et upilionum et equisonum sollertissime sub-
scripsisse; neget fratrem suum Pontianum grauiter ab ea 25
monitum, ut sibi ab insidiis Rufini caueret; neget uere
obiurgatum, quod litteras, quas ad eum miserat, uulgo
circumtulisset nec tamen bona fide legisset; neget post
ista quae dixi matrem suam mihi apud uillam iam pridem
condicto loco nubsisse. quippe ita placuerat, in suburbana 30
uilla potius ut coniungeremur, ne ciues denuo ad sportulas
conuolarent, cum haud pridem Pudentilla de suo quinqua-
ginta milia nummum <in> populum expunxisset ea die,
qua Pontianus uxorem duxit et hic puerulus toga est in-
uolutus, praeterea, ut conuiuiis multis ac molestiis super- 35
sederemus, quae ferme ex more nouis maritis obeunda sunt.