| Pater eius natam sibi filiam more ceterorum pro- | 89.5 |
| fessus est. tabulae eius partim tabulario publico partim | |
| domo adseruantur, quae iam tibi ob os obiciuntur. por- | |
| rige tu Aemiliano tabulas istas: linum consideret, signa | |
| quae impressa sunt recognoscat, consules legat, annos | |
| computet, quos sexaginta mulieri adsignabat. probet quin- | 10 |
| que et quinquaginta: lustro mentitus sit. parum hoc est, | |
| liberalius agam,—nam et ipse Pudentillae multos annos | |
| largitus est, redonabo igitur uicissim decem annos— | |
| Mezentius cum Vlixe errauit: quinquaginta saltem anno- | |
| rum mulierem ostendat. quid multis? ut cum quadru- | 15 |
| platore agam, bis duplum quinquennium faciam, uiginti | |
| annos semel detraham. iube, Maxime, consules computari: | |
| nisi fallor, inuenies nunc Pudentillae haud multo amplius | |
| quadragensimum annum aetatis ire. o falsum audax et | |
| nimium, o mendacium uiginti annorum exilio puniendum. | 20 |
| dimidio tanta, Aemiliane, mentiris, falsa audes sesquealtera. | |
| si triginta annos pro decem dixisses, posses uideri computa- | |
| tionis gestu errasse, quos circulare debueris digitos adgessisse. | |
| cum uero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma | |
| significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potes[t] | 25 |
| digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Puden- | |
| tillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti. |