Missa haec facio. uenio nunc ad ipsum stirpem accu- 90.1
sationis, ad ipsam causam maleficii. respondeat Aemi-
lianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime
magus forem, Pudentillam carminibus et uenenis ad matri-
monium pellexissem. atque ego scio plerosque reos ali- 5
cuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae pro-
barentur, hoc uno se tamen [h]abunde defendisse, uitam
suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id
sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad
maleficiundum inuitamenta; non enim omnia quae fieri 10
pot<u>erint pro factis habenda, rerum uices uarias euenire:
certum indicem cuiusque animum esse; qui semper eodem
ingenio ad uirtutem uel malitiam moratus firmum argu-
mentum est accipiendi criminis aut respuendi. haec ego
quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono 15
nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis
abunde purgaui, <ni>si nusquam passus sum uel exiguam
suspicionem magiae consistere. reputate uobiscum, quanta
fiducia innocentiae meae quantoque despectu uestri agam:
si una causa uel minima fuerit inuenta, cur ego debuerim 20
Pudentillae nubtias ob aliquod meum commodum appe-
tere, si quamlibet modicum emolumentum probaueritis,
ego ille sim Carmendas uel Damigeron uel † his Moses uel
I[oh]annes uel Apollobex uel ipse Dardanus uel quicum-
que alius post Zoroastren et Hostanen inter magos cele- 25
bratus est.