Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint, 91.1
quoniam ego paucos magorum nominatim percensui. quid
faciam tam rudibus, tam barbaris? doceam rursum haec
et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud
clarissimos scriptores me legisse an disputem longe aliud 5
esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem communionem
nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memo-
riam pro confessione criminis haberi an, quod multo
praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque
perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis 10
ad haec respondere? ita potius faciam: quid illi existi-
ment, nauci non putabo; quod institui pergam disputare:
nullam mihi causam fuisse Pudentillam ueneficiis ad
nuptias prolectandi.