Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt 91.15
idque mihi uitio dederunt, talem uxorem causa auaritiae
concupisse atque adeo primo dotem in congressu gran-
dem et uberem rapuisse. ad haec, Maxime, longa oratione
fatigare te non est consilium; nihil uerbis opus est, cum
multo disertius ipsae tabulae loquantur, in quibus omnia 20
contra, quam isti ex sua rapacitate de me quoque con-
iectauerunt, facta impraesentiarum et prouisa in posterum
deprehendis: iam primum mulieris locupletissimae modicam
dotem neque eam datam, sed tantum modo <creditam>,
praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex 25
me susceptis liberis <si> uita demigrasset, uti dos omnis
apud filios eius Pontianum et Pudentem maneret, sin uero
uno unaue superstite diem suum obisset, uti tum diuidua
pars dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.