Haec, ut dico, tabulis ipsis docebo. fors fuat an ne 92.1
sic quidem credat Aemilianus sola trecenta milia nummum
scripta eorumque repetitionem filiis Pudentillae pacto
datam. cape sis ipse tu manibus tuis tabulas istas, da
impulsori tuo Rufino: legat, pudeat illum tumidi animi 5
sui et ambitiosae mendicitatis; quippe ipse egens, nudus
CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dota-
uit, Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit
contenta et maritum habet, et multis saepe et ingentibus
dotibus spretis, inani nomine tantulae dotis contentum, 10
ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem
supellectilem cunctasque diuitias in concordia coniugii et
mutuo amore ponentem. quamquam quis omnium uel
exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et
mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens 15
longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque
corpore neque animo neque fortuna paenitendum? uirgo
formosa etsi sit oppido pauper, tamen [h]abunde dotata est;
affert quippe ad maritum nouum animi indolem, pulchri-
tudinis gratiam, floris rudimentum. ipsa uirginitatis com- 20
mendatio iure meritoque omnibus maritis acceptissima est;
nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum
libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retri-
buere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo
demigrare, praediis cedere: sola uirginitas cum semel 25
accepta est, reddi nequitur, sola apud maritum ex rebus
dotalibus remanet. uidua autem qualis nuptiis uenit,
talis diuortio digreditur; nihil affert inreposcibile, sed
uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis
minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam 30
ipsa iam ob unum diuortium suspectanda, siue illa morte
amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti con-
iugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramuis
habe<n>s culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut
repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret. ob haec 35
et alia uiduae dote aucta procos sollicitant. quod Puden-
tilla quoque in alio marito fecisset, si philosophum sper-
nentem dotis non rep<p>erisset.