Age uero, si auaritiae causa mulierem concupissem, 93.1
quid mihi utilius ad possidendam domum eius fuit quam
simultatem inter matrem et filios serere, alienare ab eius
animo liberorum caritatem, quo liberius et artius desolatam
mulierem solus possiderem? fuitne hoc praedonis? quod 5
uos fingitis. ego uero quietis et concordiae et pietatis
auctor, conciliator, fauisor non modo noua odia non serui,
sed uetera quoque funditus extirpaui. suasi uxori meae,
cuius, ut isti aiunt, iam uniuersas opes transuoraram,
suasi, inquam, ac denique persuasi, ut filiis pecuniam 10
suam reposcentibus, de qua supra dixeram, ut eam pecu-
niam sine mora redderet in praedis uili aestimatis et
quanto ipsi uolebant, praeterea ex re familiari sua fruc-
tuosissimos agros et grandem domum opulente ornatam
magnamque uim tritici et ordei et uini et oliui cetero- 15
rumque fructuum, seruos quoque haud minus CCCC, pecora
amplius neque pauca neque abiecti pretii donaret, ut eos
et ex ea parte quam tribuisset securos haberet et ad
cetera hereditatis bona spe[i] inuitaret. haec ergo ab in-
uita Pudentilla—patietur enim me, uti res fuit, ita 20
dicere—aegre extudi, ingentibus precibus inuitae et
iratae extorsi, matrem filiis reconciliaui, priuignos meos
primo hoc uitrici beneficio grandi pecunia auxi.