Cognitum hoc est tota ciuitate. Rufinum omnes exe- 94.1
crati me laudibus tulere. uenerat ad nos, priusquam
istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo
Pontianus, pedes nostros aduolutus ueniam et obliuionem
praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras 5
osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus
auscultarit. petit postea suppliciter, uti se Lolliano quo-
que Auito C. V. purgem, cui haud pridem tirocinio ora-
tionis suae fuerat a me commendatus; quippe compererat
ante paucos dies omnia me, ut acta erant, ad eum per- 10
scripsisse. id quoque a me impetrat. itaque acceptis
litteris Carthaginem pergit, ubi iam prope exacto con-
sulatus sui munere Lollianus Auitus te, Maxime, opperie-
batur. [h]is epistulis meis lectis pro sua eximia humanitate
gratulatus Pontiano, quod cito [h]errorem suum correxisset, 15
rescripsit mihi per eum quas litteras, di boni, qua doc-
trina, quo lepore, qua uerborum amoenitate simul et
iucunditate, prorsus ut 'uir bonus dicendi peritus'. scio
te, Maxime, libenter eius litteras auditurum; et quide<m>
si praelegam, mea uoce pronuntiabo. cedo tu Auiti epi- 20
stulas, ut quae semper ornamento mihi fuerunt sint nunc
etiam saluti. at tu licebit aquam sinas fluere; namque
optimi uiri litteras ter et quater aueo quantouis temporis
dispendio lectitare.—