Non sum nescius debuisse me post istas Auiti litteras 95.1
perorare. quem enim laudatorem locupletiorem, quem
testem uitae meae sanctiorem producam, quem denique
aduocatum facundiorem? multos in uita mea Romani
nominis disertos uiros sedulo cognoui, sed sum [m]aeque 5
neminem ammiratus. nemo est hodie, quantum mea opinio
fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, quin Auitus
esse longe malit, si cu<m> eo se remota inuidia uelit con-
ferre; quippe omnes fandi uirtutes paene diuersae in illo
uiro congruunt. quamcumque ora<tio>nem struxerit Auitus, 10
ita illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa
neque Cato grauitatem requirat neque Laelius lenitatem
nec Gracchus impetum nec Caesar calorem nec <H>ortensius
distributionem nec Caluus argutias nec parsimoniam
Salustius nec opulentiam Cicero: prorsus, inquam, ne 15
omnis persequar, si Auitum audias, neque additum quic-
quam uelis neque detractum neque autem aliquid commu-
tatum.