Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico 95.19
tuo Auito recognosces. tua me comitas, ut uel pauca 20
dicerem de eo, inuitauit. at non usque adeo tuae beni-
uolentiae indulgebo, ut mihi permittam iam propemodum
fesso in causa prorsus ad finem inclinata de egregiis uir-
tutibus eius nunc demum incipere, quin potius eas integris
uiribus et tempori libero seruem. nunc enim mihi, quod 96.1
aegre fero, a commemoratione tanti uiri ad pestes istas
oratio reuoluenda est.