| Audesne te ergo, Aemiliane, cum Auito conferre? | 96.4 |
| quemme ille bonum uirum ait, cuius animi disputationem | 5 |
| tam plene suis litteris collaudat, eum tu magiae maleficii | |
| criminis insectabere? an inuasisse me domum Pudentillae | |
| et concipilare bona eius tu magis dolere debes quam | |
| doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum uestro | |
| scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud | 10 |
| Auitum satisfecit, qui mihi apud tantum uirum gratias | |
| egit? puta me acta apud Auitum, non litteras ipsius | |
| legisse. quid posses uel quas quis in isto negotio accusare? | |
| Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo | |
| muneri acceptum ferebat, Pontianus me uitricum sibi con- | 15 |
| tigisse intimis affectionibus laetabatur. quod utinam in- | |
| columis Carthagine reuertisset. uel, quoniam sic ei fuerat | |
| fato decretum, utinam tu, Rufine, supremum eius iudicium | |
| non impedisses. quas mihi aut coram aut denique in testa- | |
| mento gratias egisset. litteras tamen, quas ad me Cartha- | 20 |
| gine[m] uel iam adueniens ex itinere praemisit, quas adhuc | |
| ualidus, quas iam aeger, plenas honoris, plenas amoris, | |
| quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, ut sciat frater | |
| eius, accusator meus, quam in omnibus minor u<it>ae curri- | |
| culum cum fratre optumae memoriae uiro[c] currat.— | 25 |