| Audistine uocabula, quae mihi Pontianus frater tuus | 97.1 |
| tribuerat me parentem suum, me dominum, me magistrum | |
| cum saepe alias, tum in extremo te<m>pore uitae uocans, | |
| postquam * * * ; tuas quoque paris epistolas promerem, | |
| si uel exiguam moram tanti putarem. potius testamentum | 5 |
| illud recens tui fratris quamquam inperfectum tamen pro- | |
| ferri cuperem, in quo mei officiosissime et honestissime | |
| meminit. quod tamen testamentum Rufinus neque com- | |
| parari neque perfici passus est pudore perditae hereditatis, | |
| quam <praemium> paucorum mensium, quibus socer Pon- | 10 |
| tiani fuit, magno quidem pretio noctium computarat. | |
| praeterea nescio quos Chaldaeos consuluerat, quo lucro | |
| filiam collocaret, qui, ut audio, utinam illud non uere | |
| respondissent, primum eius maritum in paucis mensibus | |
| moriturum; cetera enim de hereditate, ut adsolent, ad | 15 |
| consulentis uotum confinxerunt. uerum, ut dii uoluere, | |
| quasi caeca bestia in cassum hiauit. Pontianus enim | |
| filiam Rufini male compertam non modo heredem non | |
| reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, quippe | |
| qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere | 20 |
| denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aesti- | |
| masse eam quam oblitus praeterisse. scribsit autem | |
| heredes tam hoc testamento quam priore, quod lectum | |
| est, matrem cum fratre, cui, ut uides, admodum puero | |
| eandem illam filiae suae machinam Rufinus admouet ac | 25 |
| mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem | |
| fratris, misero puero obicit et obsternit. |