| A[i]t ille puellae meretricis blandimentis et lenonis | 98.1 |
| patris illectamentis captus et possessus, exinde ut frater | |
| eius animam edidit, relicta matre ad patruum commigra- | |
| uit, quo facilius remotis nobis coepta perficerentur; fauet | |
| enim Rufino Aemilianus et prouentum cupit.—ehem, recte | 5 |
| uos ammonetis: etiam suam spem bonus patruus temperat | |
| in isto ac fouet, qui sciat intestati pueri legitimum magis | |
| quam iustum heredem futurum. nollem hercule hoc a me | |
| profectum; non fuit meae moderationis tacitas omnium | |
| suspiciones palam abrumpere; male uos, qui sugge<s>sistis. | 10 |
| plane quidem, si [p]uerum uelis, multi mirantur, Aemiliane, | |
| tam repentinam circa puerum istum pietatem tuam, post- | |
| quam frater eius Pontianus est mortuus, cum antea tam | |
| ignotus illi fueris, ut saepe ne in occursu quidem filium | |
| fratris tui de facie agnosceres. at nunc adeo patientem | 15 |
| te ei praebes itaque eum indulgentia corrumpis, adeo ei | |
| nulla re aduersare, ut per haec suspicacioribus fidem facias. | |
| inuestem a nobis accepisti: uesticipem ilico reddidisti; | |
| cum a nobis regeretur, ad magistros itabat: ab iis nunc | |
| magna fugela in ganeum fugit, amicos serios aspernatur, | 20 |
| cum adulescentulis postremissumis inter scorta et pocula | |
| puer hoc aeui conuiuium agitat. ipse domi tuae rector, | |
| ipse familiae dominus, ipse magister conuiuio; in ludo | |
| quoque gladiatorio frequens uisi<ta>tor nomina gladia- | |
| torum et pugnas et uulnera plane quidem ut puer hone- | 25 |
| stus ab ipso lanista docetur; loquitur nunquam nisi Pu- | |
| nice et si quid adhuc a matre graecissat; enim Latine | |
| loqui neque uult neque potest. audisti, Maxime, paulo | |
| ante, pro nefas, priuignum meum, fratrem Pontiani, | |
| diserti iuuenis, uix singulas syllabas fringultientem, cum | 30 |
| ab eo quaereres, dona<s>setne illis mater quae ego dicebam | |
| me adnitente donata. |