| Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in con- | 99.1 |
| silio estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis, | |
| haec damna et dedecora morum eius patruo huic et can- | |
| didato illo socero adsignanda meque posthac boni con- | |
| sulturum, quod talis priuignus curae meae iugum ceruice | 5 |
| excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum. | |
| nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testa- | |
| mentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala | |
| ualetudine scrib[s]eret, diu sum aduersus illam renisus, ne | |
| hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exhere- | 10 |
| daret; elogium grauissimum iam totum medius fidius per- | |
| scriptum ut aboleret, impensis precibus oraui[t]; postremo, | |
| ni impetrarem, diuersurum me ab ea comminatus sum: | |
| mihi hanc ueniam tribueret, malum filium beneficio uin- | |
| ceret, me inuidia omni liberaret. nec prius destiti quam | 15 |
| ita fecit. doleo me huncce scrupulum Aemiliano demp- | |
| sisse, tam inopinatam rem ei indicasse. specta quaeso, | |
| Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad | |
| terram demiserit; enim longe sequius ratus fuerat, nec | |
| inmerito: mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis | 20 |
| deuinctam sciebat. de me quoque fuit quod timeret: | |
| quiuis uel aeque ut ego spernens hereditatis tamen uindi- | |
| cari de tam inofficioso priuigno non recusasset. haec | |
| praecipue sollicitudo eos ad accusationem mei stimulauit: | |
| hereditatem omnem mihi relictam falso ex sua auaritia | 25 |
| coniectauere. soluo uos in praeteritum isto metu. nam- | |
| que animum meum neque hereditatis neque ultionis occasio | |
| potuit loco demouere. pugnaui cum irata matre pro pri- | |
| uigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio ad- | |
| uersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam | 30 |
| liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem. |