Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in con-
|
99.1
|
silio estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis,
|
|
haec damna et dedecora morum eius patruo huic et can-
|
|
didato illo socero adsignanda meque posthac boni con-
|
|
sulturum, quod talis priuignus curae meae iugum ceruice
|
5
|
excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum.
|
|
nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testa-
|
|
mentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala
|
|
ualetudine scrib[s]eret, diu sum aduersus illam renisus, ne
|
|
hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exhere-
|
10
|
daret; elogium grauissimum iam totum medius fidius per-
|
|
scriptum ut aboleret, impensis precibus oraui[t]; postremo,
|
|
ni impetrarem, diuersurum me ab ea comminatus sum:
|
|
mihi hanc ueniam tribueret, malum filium beneficio uin-
|
|
ceret, me inuidia omni liberaret. nec prius destiti quam
|
15
|
ita fecit. doleo me huncce scrupulum Aemiliano demp-
|
|
sisse, tam inopinatam rem ei indicasse. specta quaeso,
|
|
Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad
|
|
terram demiserit; enim longe sequius ratus fuerat, nec
|
|
inmerito: mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis
|
20
|
deuinctam sciebat. de me quoque fuit quod timeret:
|
|
quiuis uel aeque ut ego spernens hereditatis tamen uindi-
|
|
cari de tam inofficioso priuigno non recusasset. haec
|
|
praecipue sollicitudo eos ad accusationem mei stimulauit:
|
|
hereditatem omnem mihi relictam falso ex sua auaritia
|
25
|
coniectauere. soluo uos in praeteritum isto metu. nam-
|
|
que animum meum neque hereditatis neque ultionis occasio
|
|
potuit loco demouere. pugnaui cum irata matre pro pri-
|
|
uigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio ad-
|
|
uersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam
|
30
|
liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.
|
|