| Verbo subito sumpta sententia est, quia | 3.1 |
| de repentino oborta est, quasi uelut in maceria | |
| lapides temerario in[ter]iectu poni necesse est | |
| neque interiecto intrinsecus pondere neque conli- | |
| niato pro fronte situ neque coniuentibus ad | 5 |
| regulam lineis; quippe qui, structor orationis huius, | |
| egomet non e meo monte lapidem derectim caesum | |
| adferam, probe omnifariam conplanatum, laeuiter | |
| ex[op]timas oras ad unguem coaequatum, sed | |
| cuique operi adcommodem uel inaequalitate aspera | 10 |
| uel laeuitate lubrica uel angulis eminula uel rotun- | |
| ditate uolubilia, sine regulae correctione et mensu- | |
| rae parilitate et perpendiculi sollertia. Nulla enim | |
| re potest esse eadem festinata simul et examinata, | |
| nec est quicquam omnium, quod habere possit et | 15 |
| laudem diligentiae simul et gratiam celeritatis. |