| Praebui me quorundam uoluntati, qui oppido | 4.1 |
| quam a me desiderabant[ur] ut dicerem ex tempore. | |
| At est hercule formido ne id mihi euenerit, quod | |
| coruo suo euenisse Aesopus fabulatur, id erit ne, | |
| dum hanc nouam laudem capto, paruam illam, | 5 |
| quam ante peperi, cogar amittere. Sed de apologo | |
| quaeritis: non pigebit aliquid fabulari. Coruus et | |
| uulpes unam offulam simul uiderant eamque | |
| raptum festinabant pari studio, inpari celeritate, | |
| uulpes cursu, coruus uolatu. Igitur ales bestiam | 10 |
| praeuenit et secundo flatu propassis utrimque | |
| pinnis praelabitur et anticipat, atque ita praeda | |
| simul et uictoria laetus, sublime euectus, in qua- | |
| dam proxima quercu in summo eius cacumine | |
| tutus sedit. Eo quoque tamen uulpes, quia lapidem | 15 |
| nequibat, dolum iecit. Namque eandem arborem | |
| successit, et subsistens, cum superne raptorem | |
| praeda ouantem uideret, laudare astu adorta est: | |
| 'Ne ego inscita, quae cum alite Apollinis frustra | |
| certauerim, quippe cui iam pridem corpus tam | 20 |
| concinnum est, ut neque oppido paruum neque | |
| nimis grande sit, sed quantum satis ad usum | |
| decoremque, pluma mollis, caput argutum, rostrum | |
| ualidum; iam ipse alis persequax, oculis perspicax, | |
| unguibus pertinax. Nam de colore quid dicam? | 25 |
| Nam cum duo colores praestabiles forent, piceus | |
| et niueus, quibus inter se nox cum die differunt, | |
| utrumque colorem Apollo suis alitibus condonauit, | |
| candidum olori, nigrum coruo. Quod utinam sicuti | |
| cygno cantum indulsit, ita huic quoque uocem | 30 |
| tribuisset, ne tam pulchra ales, quae ex omni | |
| auitio longe praecellit, uoce uiduata, deliciae | |
| facundi dei, muta uiueret et elinguis!' Id uero ubi | |
| coruus audit, hoc solum sibi prae ceteris deesse, | |
| dum uult clarissime clangere, ut ne in hoc saltem | 35 |
| olori concederet, oblitus offulae, quam mordicus | |
| retinebat, toto rictu hiauit atque ita, quod uolatu | |
| pepererat, cantu amisit; enimuero uulpes, quod | |
| cursu amiserat, astu recuperauit. Eandem istam | |
| fabulam in pauca cogamus, quantum fieri potest | 40 |
| cohibiliter: coruus ut se uocalem probaret, quod | |
| solum deesse tantae eius formae uulpes simulauerat, | |
| groccire adortus praedae, quam ore gestabat, | |
| inductricem conpotiuit. |