LIBER VIIII
  Sic ille nequissimus carnifex contra me manus 9.1.1
impias obarmabat. At ego praecipitante consilium
periculi tanti praesentia nec expectata diutina cogita-
tione lanienam imminentem fuga uitare statui, pro-
tinusque uinculo, quo fueram deligatus, abrupto 5
cursu me proripio totis pedibus, ad tutelam salutis
crebris calcibus uelitatus, ilicoque me raptim trans-
cursa proxima porticu triclinio, in quo dominus ae-
dium sacrificales epulas cum sacerdotibus deae ceni-
tabat, incunctanter immitto, nec pauca rerum adpa- 10
ratus cibarii mensas etiam et ignes impetu meo collido
atque disturbo. Qua rerum deformi strage paterfa-
milias commotus ut importunum atque lasciuum me
cuidam famulo curiose traditum certo aliquo loco clau-
sum <iussit> cohiberi, ne rursum conuiuium placidum 15
simili petulantia dissiparem. Hoc astutulo commento
scitule munitus et mediis lanii manibus ereptus custo-
dela salutaris mihi gaudebam carceris.
  Sed nimirum nihil Fortuna rennuente licet homini
nato dexterum prouenire nec consilio prudenti uel 20
remedio sagaci diuinae prouidentiae fatalis dispositio
subuerti uel reformari potest. Mihi denique id ipsum
commentum, quod momentariam salutem repperisse
uidebatur, periculum grande immo praesens exitium
conflauit aliud. 25
Nam quidam subito puer mobili 2.1
ac trepida facie percitus, ut familiares inter se susur-
rabant, inrumpit triclinium suoque annuntiat domino
de proximo angiportu canem rabidam paulo ante per
posticam impetu miro sese direxisse ardentique pror- 5
sus furore uenaticos canes inuasisse ac dehinc proxi-
mum petisse stabulum atque ibi pleraque iumenta
incurrisse pari saeuitia nec postremum saltem ipsis
hominibus pepercisse; nam Myrtilum mulionem et
Hephaestionem cocum et Hypnophilum cubicularium 10
et Apollonium medicum, immo uero et plures alios ex
familia abigere temptantes uariis morsibus quemque
lacerasse, certe uenenatis morsibus contacta non
nulla iumenta efferari simili rabie.
  Quae res omnium statim percussit animos, ratique 15
me etiam eadem peste infectum ferocire arreptis
cuiusce modi telis mutuoque ut exitium commune
protelarent cohortati, ipsi potius eodem uaesaniae
morbo laborantes, persecuntur. Nec dubio me lanceis
illis uel uenabulis immo uero et bipennibus, quae fa- 20
cile famuli subministrauerant, membratim compilas-
sent, ni respecto subiti periculi turbine cubiculum, in
quo mei domini deuertebant, protinus inrupissem.
Tunc clausis obseratisque super me foribus obside-
bant locum, quoad sine ullo congressionis suae peri- 25
culo pestilentiae letalis peruicaci rabie possessus ac
peresus absumerer. Quo facto tandem libertatem
nanctus, solitariae fortunae munus amplexus, super
constratum lectum abiectus, post multum equidem
temporis somnum humanum quieui. 30
  Iamque clara die mollitie cubilis refota lassitu- 3.1
dine uegetus exurgo atque illos qui meae tutelae per-
uigiles excubias agitauerant ausculto de meis sic alter-
care fortunis: 'Adhucine miserum istum asinum iugi
furore iactari credimus?' 'Immo uero iam uirus in- 5
crescente saeuitia prorsus extinctum.' Sic opinionis
uariae terminum ad explorationem conferunt ac de
rima quadam prospiciunt sanum me atque sobrium
otiose consistere. Iamque ultro foribus patefactis ple-
nius, an iam sim mansuetus, periclitantur. Sed unus 10
ex his, de caelo scilicet missus mihi sospitator, argu-
mentum explorandae sanitatis meae tale commons-
trat ceteris, ut aquae recentis completam peluem
offerrent potui meo, ac si intrepidus et more solito su-
mens aquis adlibescerem, sanum me atque omni 15
morbo scirent expeditum: contra uero si uisum con-
tactumque laticis uitarem ac perhorrescerem, pro
conperto noxiam rabiem pertinaciter durare; hoc
enim libris etiam pristinis proditum obseruari solere.
  Isto placito uas immane confestim aquae per- 4.1
lucidae de proximo petitae fonte, cunctantes adhoc,
offerunt mihi: at ego sine ulla mora progressus etiam
obuio gradu satis sitienter pronus et totum caput im-
mergens salutares uere equidem illas aquas haurie- 5
bam. Iamque et plausus manum et aurium flexus et
ductum capistri et quiduis aliud periclitantium pla-
cide patiebar, quoad contra uesanam eorum prae-
sumptionem modestiam meam liquido cunctis adpro-
barem. 10
  Ad istum modum uitato duplici periculo, die se-
quenti rursum diuinis exuuiis onustus cum crotalis et
cymbalis circumforaneum mendicabulum producor ad
uiam. Nec paucis casulis atque castellis oberratis
deuertimus ad quempiam pagum urbis opulentae 15
quondam, ut memorabant incolae, inter semiruta ues-
tigia conditum et hospitio proxumi stabuli recepti co-
gnoscimus lepidam de adulterio cuiusdam pauperis
fabulam, quam uos etiam cognoscatis uolo.
  Is gracili pauperie laborans fabriles operas prae- 5.1
bendo paruis illis mercedibus uitam tenebat. Erat ei
tamen uxorcula etiam satis quidem tenuis et ipsa,
uerum tamen postrema lasciuia famigerabilis. Sed
die quadam, dum matutino ille ad opus susceptum 5
proficiscitur, statim latenter inrepit eius hospitium
temerarius adulter. Ac dum Veneris conluctationibus
securius operantur, maritus ignarus rerum ac nihil
etiam tum tale suspicans inprouisus hospitium repe-
tit. Iamque clausis et obseratis foribus uxoris laudata 10
continentia ianuam pulsat, sibilo etiam praesentiam
suam denuntiante. Tunc mulier callida et ad huius
modi flagitia perastutula tenacissimis amplexibus ex-
peditum hominem dolio, quod erat in angulo semi-
obrutum, sed alias uacuum, dissimulanter abscondit, 15
et patefactis aedibus adhuc introeuntem maritum as-
pero sermone accipit: 'Sicine uacuus et otiosus insi-
nuatis manibus ambulabis mihi nec obito consueto
labore uitae nostrae prospicies et aliquid cibatui para-
bis? At ego misera pernox et perdia lanificio neruos 20
meos contorqueo, ut intra cellulam nostram saltem
lucerna luceat. Quanto me felicior Daphne uicina,
quae mero et prandio matutino saucia cum suis adul-
teris uolutatur!'
  Sic confutatus maritus: 'Et quid istic est?' ait 6.1
'Nam licet forensi negotio officinator noster attentus
ferias nobis fecerit, tamen hodiernae cenulae nostrae
prospexi. Vide sis ut dolium, quod semper uacuum,
frustra locum detinet tantum et re uera praeter impe- 5
dimentum conuersationis nostrae nihil praestat am-
plius. Istud ego sex denariis cuidam uenditaui, et
adest ut dato pretio secum rem suam ferat. Quin ita-
que praecingeris mihique manum tantisper accommo-
das, ut exobrutum protinus tradatur emptori.?' 10
  E re nata fallaciosa mulier temerarium tollens ca-
chinnum: 'Magnum' inquit 'istum uirum ac strenuum
negotiatorem nacta sum, qui rem, quam ego mulier
et intra hospitium contenta iam dudum septem dena-
riis uendidi, minoris distraxit.' 15
  Additamento pretii laetus maritus: 'Et quis est
ille' ait 'qui tanto praestinauit?' At illa: 'Olim,
inepte,' inquit 'descendit in dolium sedulo soliditatem
eius probaturus.'
  Nec ille sermoni mulieris defuit, sed exurgens 7.1
alacriter: 'Vis' inquit 'uerum scire, mater familias?
Hoc tibi dolium nimis uetustum est et multifariam
rimis hiantibus quassum' ad maritumque eius dissi-
mulanter conuersus: 'Quin tu, quicumque es, ho- 5
muncio, lucernam' ait 'actutum mihi expedis, ut era-
sis intrinsecus sordibus diligenter aptumne usui pos-
sim dinoscere, nisi nos putas aes de malo habere?'
Nec quicquam moratus ac suspicatus acer et egregius
ille maritus accensa lucerna: 'Discede,' inquit 'frater, 10
et otiosus adsiste, donec probe percuratum istud tibi
repraesentem'; et cum dicto nudatus ipse delato lu-
mine scabiem uetustam cariosae testae occipit excul-
pere. At uero adulter bellissimus ille pusio inclinatam
dolio pronam uxorem fabri superincuruatus secure 15
dedolabat. Ast illa capite in dolium demisso maritum
suum astu meretricio tractabat ludicre; hoc et illud
et aliud et rursus aliud purgandum demonstrat digito
suo, donec utroque opere perfecto acceptis septem de-
nariis calamitosus faber collo suo gerens dolium coac- 20
tus est ad hospitium adulteri perferre.
  Pauculis ibi diebus commorati et munificen- 8.1
tia publica saginati uaticinationisque crebris mercedi-
bus suffarcinati purissimi illi sacerdotes nouum quaes-
tus genus sic sibi comminiscuntur. Sorte unica pro
casibus pluribus enotata consulentes de rebus uariis 5
plurimos ad hunc modum cauillantur. Sors haec erat:
    'ideo coniuncti terram proscindunt boues,
    ut in futurum laeta germinent sata.'
Tum si qui matrimonium forte coaptantes interroga-
rent, rem ipsam responderi aiebant: iungendos conu- 10
bio et satis liberum procreandis; si possessiones praes-
tinaturus quaereret, merito boues [ut] et iugum et
arua sementis florentia pronuntiari; si qui de profec-
tione sollicitus diuinum caperet auspicium, iunctos
iam paratosque quadripedum cunctorum mansuetis- 15
simos et lucrum promitti de glebae germine; si proe-
lium capessiturus uel latronum factionem persecutu-
rus utiles necne processus sciscitaretur, addictam uic-
toriam forti praesagio contendebant, quippe ceruices
hostium iugo subactum iri et praedam de rapinis uber- 20
rimam fructuosamque captum iri.
  Ad istum modum diuinationis astu captioso conra-
serant non paruas pecunias.
Sed adsiduis interro- 9.1
gationibus argumenti satietate iam defecti rursum ad
uiam prodeunt uia tota, quam nocte confeceramus,
longe peiorem, quidni? lacunosis incilibus uoragino-
sam, partim stagnanti palude fluidam et alibi subluuie 5
caenosa lubricam. Crebris denique offensaculis et as-
siduis lapsibus iam contusis cruribus meis uix tandem
ad campestres semitas fessus euadere potui. Et ecce
nobis repente de tergo manipulus armati supercurrit
equitis aegreque cohibita equorum curruli rabie Phi- 10
lebum ceterosque comites eius inuolant auidi collo-
que constricto et sacrilegos impurosque compellantes
interdum pugnis obuerberant nec non manicis etiam
cunctos coartant et identidem urgenti sermone com-
primunt, promerent potius aureum cantharum, pro- 15
merent auctoramentum illud sui sceleris, quod simu-
latione sollemnium, quae in operto factitauerant, ab
ipsis puluinaribus matris deum clanculo furati, pror-
sus quasi possent tanti facinoris euadere supplicium
tacita profectione, adhuc luce dubia pomerium perua- 20
serint.
Nec defuit qui manu super dorsum meum 10.1
iniecta in ipso deae, quam gerebam, gremio scrutatus
repperiret atque incoram omnium aureum depromeret
cantharum. Nec isto saltem tam nefario scelere impu-
ratissima illa capita confutari terreriue potuere, sed 5
mendoso risu cauillantes: 'En' inquiunt 'indignae rei
scaeuitatem! Quam plerumque insontes periclitantur
homines! Propter unicum caliculum, quem deum
mater sorori suae deae Syriae hospitale munus optu-
lit, ut noxios religionis antistites ad discrimen uocari 10
capitis.'
  Haec et alias similis afannas frustra blaterantis eos
retrorsus abducunt pagani statimque uinctos in Tul-
lianum conpingunt cantharoque et ipso simulacro
quod gerebam apud fani donarium redditis ac conse- 15
cratis altera die productum me rursum uoce praeconis
uenui subiciunt, septemque nummis carius quam
prius me comparauerat Philebus quidam pistor de
proximo castello praestinauit, protinusque frumento
etiam coemto adfatim onustum per iter arduum scru- 20
pis et cuiusce modi stirpibus infestum ad pistrinum
quod exercebat perducit.
  Ibi complurium iumentorum multiuii circuitus 11.1
intorquebant molas ambage uaria nec die tantum
uerum perpeti etiam nocte prorsus instabili machina-
rum uertigine lucubrabant peruigilem farinam. Sed
mihi, ne rudimentum seruitii perhorrescerem scilicet, 5
nouus dominus loca lautia prolixe praebuit. Nam et
diem primum illum feriatum dedit et cibariis abun-
danter instruxit praesepium. Nec tamen illa otii sagi-
naeque beatitudo durauit ulterius, sed die sequenti
molae quae maxima uidebatur matutinus adstituor 10
et ilico uelata facie propellor ad incurua spatia flexuosi
canalis, ut in orbe termini circumfluentis reciproco
gressu mea recalcans uestigia uagarer errore certo.
Nec tamen sagacitatis ac prudentiae meae prorsus
oblitus facilem me tirocinio disciplinae praebui; sed 15
quanquam frequenter, cum inter homines agerem,
machinas similiter circumrotari uidissem, tamen ut
expers et ignarus operis stupore mentito defixus hae-
rebam, quod enim rebar ut minus aptum et huius
modi ministerio satis inutilem me ad alium quempiam 20
utique leuiorem laborem legatum iri uel otiosum certe
cibatum iri. Sed frustra sollertiam damnosam exer-
cui. Complures enim protinus baculis armati me cir-
cumsteterunt atque, ut eram luminibus obtectis secu-
rus etiamnunc, repente signo dato et clamore con- 25
serto, plagas ingerentes aceruatim, adeo me strepitu
turbulentant ut cunctis consiliis abiectis ilico scitis-
sime taeniae sparteae totus innixus discursus alacres
obirem.
At subita sectae commutatione risum 12.1
toto coetu commoueram.
  Iamque maxima diei parte transacta defectum alio-
quin me, helcio sparteo dimoto, nexu machinae libera-
tum adplicant praesepio. At ego, quanquam eximie 5
fatigatus et refectione uirium uehementer indiguus et
prorsus fame perditus, tamen familiari curiositate at-
tonitus et satis anxius, postposito cibo, qui copiosus
aderat, inoptabilis officinae disciplinam cum delecta-
tione quadam arbitrabar. Dii boni, quales illic ho- 10
munculi uibicibus liuidis totam cutem depicti dorsum-
que plagosum scissili centunculo magis inumbrati
quam obtecti, nonnulli exiguo tegili tantum modo pu-
bem iniecti, cuncti tamen sic tunicati ut essent per
pannulos manifesti, frontes litterati et capillum semi- 15
rasi et pedes anulati, tum lurore deformes et fumosis
tenebris uaporosae caliginis palpebras adesi atque
adeo male luminati et in modum pugilum, qui puluis-
culo perspersi dimicant, farinulenta cinere sordide
candidati. 20
  Iam de meo iumentario contubernio quid uel 13.1
ad quem modum memorem? Quales illi muli senes uel
cantherii debiles. Circa praesepium capita demersi
contruncabant moles palearum, ceruices cariosa uul-
nerum putredine follicantes, nares languidas adsiduo 5
pulsu tussedinis hiulci, pectora copulae sparteae tri-
tura continua exulcerati, costas perpetua castigatione
ossium tenus renudati, ungulas multiuia circumcur-
sione in enorme uestigium porrecti totumque corium
ueterno atque scabiosa macie exasperati. 10
  Talis familiae funestum mihi etiam metuens exem-
plum ueterisque Lucii fortunam recordatus et ad ulti-
mam salutis metam detrusus summisso capite maere-
bam. Nec ullum uspiam cruciabilis uitae solacium
aderat, nisi quod ingenita mihi curiositate recreabar, 15
dum praesentiam meam parui facientes libere, quae
uolunt, omnes et agunt et loquuntur. Nec inmerito
priscae poeticae diuinus auctor apud Graios summae
prudentiae uirum monstrare cupiens multarum ciui-
tatium obitu et uariorum populorum cognitu summas 20
adeptum uirtutes cecinit. Nam et ipse gratas gratias
asino meo memini, quod me suo celatum tegmine
uariisque fortunis exercitatum, etsi minus prudentem,
multiscium reddidit.
  Fabulam denique bonam prae ceteris, suaue 14.1
comptam ad auris uestras adferre decreui, et en occi-
pio. Pistor ille, qui me pretio suum fecerat, bonus alio-
quin uir et adprime modestus, pessimam et ante cunc-
tas mulieres longe deterrimam sortitus coniugam poe- 5
nas extremas tori larisque sustinebat, ut hercules eius
uicem ego quoque tacitus frequenter ingemescerem.
Nec enim uel unum uitium nequissimae illi feminae
deerat, sed omnia prorsus ut in quandam caenosam
latrinam in eius animum flagitia confluxerant: saeua 10
scaeua uiriosa ebriosa peruicax pertinax, in rapinis
turpibus auara, in sumptibus foedis profusa, inimica
fidei, hostis pudicitiae. Tunc spretis atque calcatis
diuinis numinibus in uicem certae religionis mentita
sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret uni- 15
cum, confictis obseruationibus uacuis fallens omnis
homines et miserum maritum decipiens matutino
mero et continuo stupro corpus manciparat.
  Talis illa mulier miro me persequebatur odio. 15.1
Nam et antelucio, recubans adhuc, subiungi machinae
nouicium clamabat asinum et statim, ut cubiculo
primum processerat, insistens iubebat incoram sui
plagas mihi quam plurimas irrogari, et cum tempes- 5
tiuo prandio laxarentur iumenta cetera, longe tardius
applicari praesepio iubebat. Quae saeuitia multo mihi
magis genuinam curiositatem in suos mores ampliaue-
rat. Nam et adsiduo plane commeantem in eius cubi-
culum quendam sentiebam iuuenem, cuius et faciem 10
uidere cupiebam ex summo studio, si tamen uelamen-
tum capitis libertatem tribuisset meis aliquando lu-
minibus. Nec enim mihi sollertia defuisset ad dete-
genda quoquo modo pessimae feminae flagitia. Sed
anus quaedam stuprorum sequestra et adulterorum 15
internuntia de die cotidie inseparabilis aderat. Cum
qua protinus ientaculo ac dehinc uino mero mutuis
uicibus uelitata scaenas fraudulentas in exitium miser-
rimi mariti subdolis ambagibus construebat. At ego,
quanquam grauiter suscensens errori Photidis, quae 20
me, dum auem fabricat, perfecit asinum, isto tamen
uel unico solacio aerumnabilis deformitatis meae re-
creabar, quod auribus grandissimis praeditus cuncta
longule etiam dissita facillime sentiebam.
  Denique die quadam timidae illius anicu- 16.1
lae sermo talis meas adfertur auris: 'De isto quidem,
mi erilis, tecum ipsa uideris, quem sine meo consilio
pigrum et formidulosum familiarem istum sortita es,
qui insuauis et odiosi mariti tui caperratum superci- 5
lium ignauiter perhorrescit ac per hoc amoris languidi
desidia tuos uolentes amplexus discruciat. Quanto
melior Philesitherus adulescens et formonsus et libe-
ralis et strenuus et contra maritorum inefficaces dili-
gentias constantissimus! Dignus hercules solus om- 10
nium matronarum deliciis perfrui, dignus solus coro-
nam auream capite gestare uel ob unicum istud, quod
nunc nuper in quendam zelotypum maritum eximio
studio commentus est. Audi denique et amatorum
diuersum ingenium compara. 15
  Nosti quendam Barbarum nostrae ciuitatis 17.1
decurionem, quem Scorpionem prae morum acritu-
dine uulgus appellat. Hic uxorem generosam et exi-
mia formositate praeditam mira custodela munitam
domi suae quam cautissime cohibebat.' 5
  Ad haec ultima pistoris illa uxor subiciens:
'Quidni?' inquit 'Noui diligenter. Aretem meam con-
discipulam memoras.' 'Ergo' inquit anus 'nosti totam
Philesitheri et ipsius fabulam?' 'Minime gentium,'
inquit 'sed nosse ualde cupio et oro, mater, ordine mihi 10
singula retexe.'
  Nec commorata illa sermocinatrix inmodica sic
anus incipit: 'Barbarus iste cum necessariam profec-
tionem pararet pudicitiamque carae coniugis conser-
uare summa diligentia cuperet, seruulum suum Myr- 15
mecem fidelitate praecipua cognitum secreto commo-
net suaeque dominae custodelam omnem permittit,
carcerem et perpetua uincula, mortem denique illam
lentam de fame comminatus, si quisquam hominum
uel in transitu digito tenus eam contigisset, idque 20
deierans etiam confirmat per omnia diuina numina.
Ergo igitur summo pauore perculsum Myrmecem
acerrimum relinquens uxori secutorem securam diri-
git profectionem.
  Tunc obstinato animo uehementer anxius Myrmex 25
nec usquam dominam suam progredi sinebat et lani-
ficio domestico districtam inseparabilis adsidebat ac
tantum necessario uespertini lauacri progressu ad-
fixus atque conglutinatus, extremas manu prendens
lacinias, mira sagacitate commissae prouinciae fidem 30
tuebatur.
Sed ardentem Philesitheri uigilan- 18.1
tiam matronae nobilis pulchritudo latere non potuit.
Atque hac ipsa potissimum famosa castitate et insi-
gnis tutelae nimietate instinctus atque inflammatus,
quiduis facere, quiduis pati paratus, ad expugnandam 5
tenacem domus disciplinam totis accingitur uiribus,
certusque fragilitatis humanae fidei et quod pecuniae
cunctae sint difficultates peruiae auroque soleant ada-
mantinae etiam perfringi fores, opportune nanctus
Myrmecis solitatem, ei amorem suum aperit et sup- 10
plex eum medellam cruciatui deprecatur: nam sibi
statutam decretamque mortem proximare, ni matu-
rius cupito potiatur; nec eum tamen quicquam in re
facili formidare debere, quippe cum uespera solus fide
tenebrarum contectus atque absconditus introrepere 15
et intra momentum temporis remeare posset, his et
huiusce modi suadelis ualidum addens ad <postremum>
cuneum, qui rigentem prorsus serui tenacitatem uio-
lenter diffinderet; porrecta enim manu sua demons-
trat ei nouitate nimia candentes solidos aureos, 20
quorum uiginti quidem puellae destinasset, ipsi uero
decem libenter offerret.
  Exhorruit Myrmex inauditum facinus et 19.1
occlusis auribus effugit protinus. Nec auri tamen splen-
dor flammeus oculos ipsius exire potuit, sed quam
procul semotus et domum celeri gradu peruectus,
uidebat tamen decora illa monetae lumina et opulen- 5
tam praedam iam tenebat animo miroque mentis salo
et cogitationum dissensione misellus in diuersas sen-
tentias carpebatur ac distrahebatur: illic fides, hic
lucrum, illic cruciatus, hic uoluptas. Ad postremum
tamen formidinem mortis uicit aurum. Nec saltem 10
spatio cupido formonsae pecuniae leniebatur, sed
nocturnas etiam curas inuaserat pestilens auaritia, ut,
quamuis erilis eum comminatio domi cohiberet, au-
rum tamen foras euocaret. Tunc, deuorato pudore et
dimota cunctatione, sic ad aures dominae mandatum 15
perfert. Nec a genuina leuitate desciuit mulier, sed
execrando metallo pudicitiam suam protinus aucto-
rata est. Ita gaudio perfusus aduolat ad suae fidei
praecipitium Myrmex, non modo capere uerum saltem
contingere quam exitio suo uiderat pecuniam cupiens, 20
et magnis suis laboribus perfectum desiderium Phile-
sithero laetitia percitus nuntiat statimque destinatum
praemium reposcit, et tenet nummos aureos manus
Myrmecis, quae nec aereos norat.
  Iamque nocte promota solum perducit ad do- 20.1
mum probeque capite contectum amatorem strenuum
infert adusque dominae cubiculum. Commodum
nouis amplexibus Amori rudi litabant, commodum
prima stipendia Veneri militabant nudi milites: et 5
contra omnium opinionem captata noctis opportuni-
tate inprouisus maritus adsistit suae domus ianuam.
Iam pulsat, iam clamat, iam saxo fores uerberat et
ipsa tarditate magis magisque suspectus dira commi-
natur Myrmeci supplicia. At ille repentino malo per- 10
turbatus et misera trepidatione ad inopiam consilii
deductus, quod solum poterat, nocturnas tenebras
sibi causabatur obsistere quin clauem curiose abscon-
ditam repperiret. Interdum Philesitherus cognito
strepitu raptim tunicam iniectus sed plane prae tur- 15
batione pedibus intectis procurrit cubiculo. Tunc
Myrmex tandem claue pessulis subiecta repandit fores
et recipit etiam tunc fidem deum boantem dominum
eoque propere cubiculum petente clandestino trans-
cursu dimittit Philesitherum. Quo iam pro limine 20
liberato securus sui clausa domo rursum se reddidit
quieti.
  Sed dum prima luce Barbarus procedit cubi- 21.1
culo, uidet sub lectulo soleas incognitas, quibus induc-
tus Philesitherus inrepserat, suspectisque e re nata
quae gesta sunt, non uxori non ulli familiarium cordo-
lio patefacto, sublatis iis et in sinum furtim abscon- 5
ditis, iusso tantum Myrmece per conseruos uincto
forum uersus adtrahi, tacitos secum mugitus iterans
rapidum dirigit gressum, certus solearum indicio ues-
tigium adulteri posse se perfacile indipisci. Sed ecce
per plateam dum Barbarus uultu turgido subductisque 10
superciliis incedit iratus ac pone eum Myrmex uincu-
lis obrutus, non quidem coram noxae prehensus, con-
scientia tamen pessima permixtus lacrimis uberibus ac
postremis lamentationibus inefficacem commouet mi-
serationem, opportune Philesitherus occurrens, quan- 15
quam diuerso quodam negotio destinatus, repentina
tamen facie permotus, non enim deterritus, recolens
festinationis suae delictum et cetera consequenter
suspicatus sagaciter extemplo sumpta familiari con-
stantia, dimotis seruulis inuadit cum summo clamore 20
Myrmecem pugnisque malas eius clementer obtun-
dens: "At te," inquit "nequissimum et periurum ca-
put, dominus iste tuus et cuncta caeli numina, quae
deierando temere deuocasti, pessimum pessime per-
duint, qui de balneis soleas hesterna die mihi furatus 25
es: dignus hercules, dignus, qui et ista uincula conte-
ras et insuper carceris etiam tenebras perferas."
  Hac opportuna fallacia uigorati iuuenis inductus
immo sublatus et ad credulitatem delapsus Barbarus,
postliminio domum regressus, uocato Myrmece, soleas 30
illas offerens et ignouit ex animo et, uti domino redde-
ret, cui surripuerat, suasit.'
  Hactenus adhuc anicula garriente suscipit 22.1
mulier: 'Beatam illam, quae tam constantis sodalis
libertate fruitur! At ego misella molae etiam sonum et
ecce illius scabiosi asini faciem timentem familiarem
incidi.' 5
  Ad haec anus: 'Iam tibi ego probe suasum et con-
firmatum animi amatorem illum alacrem uadimonium
sistam' et insuper condicta uespertina regressione cu-
biculo facessit.
  At pudica uxor statim cenas saliares comparat, 10
uina pretiosa defaecat, pulmenta recentia tuccetis
temperat. Mensam largiter instruit; denique, ut dei
cuiusdam aduentus, sic expectatur adulteri. Nam et
opportune maritus foris apud naccam proximum ceni-
tabat. Ergo igitur metis die propinquante helcio tan- 15
dem absolutus refectuique secure redditus non tam
hercules laboris libertatem gratulabar quam quod
reuelatis luminibus libere iam cunctas facinorosae
mulieris artes prospectare poteram. Sol ipsum qui-
dem delapsus Oceanum subterrenas orbis plagas inlu- 20
minabat, et ecce nequissimae anus adhaerens lateri
temerarius adulter aduentat, puer admodum et adhuc
lubrico genarum splendore conspicuus, adhuc adul-
teros ipse delectans. Hunc multis admodum sauiis
exceptum mulier cenam iubet paratam adcumbere. 25
  Sed ut primum occursoriam potionem et 23.1
inchoatum gustum extremis labiis contingebat adu-
lescens, multo celerius opinione rediens maritus aduen-
tat. Tunc uxor egregia diras deuotiones in eum de-
precata et crurum ei fragium amborum ominata, 5
exsangui formidine trepidantem adulterum alueo
ligneo, quo frumenta contusa purgari consuerant,
temere propter iacenti suppositum abscondit, inge-
nitaque astutia dissimulato tanto flagitio, intrepidum
mentita uultum, percontatur de marito cur utique 10
contubernalis artissimi deserta cenula praematurus
adforet. At ille dolenti prorsus animo suspirans adsi-
due:
  'Nefarium' inquit 'et extremum facinus perditae
feminae tolerare nequiens fuga me proripui. Hem qua- 15
lis, dii boni, matrona, quam fida quamque sobria tur-
pissimo se dedecore foedauit! Iuro per istam ego sanc-
tam Cererem me nunc etiam meis oculis de tali muliere
minus credere.'
  His instincta uerbis mariti audacissima uxor nos- 20
cendae rei cupiens non cessat optundere, totam pror-
sus a principio fabulam promeret. Nec destitit, donec
eius uoluntati succubuit maritus et sic, ignarus suo-
rum, domus alienae percenset infortunium:
  'Contubernalis mei fullonis uxor, alioquin 24.1
seruati pudoris ut uidebatur femina, quae semper se-
cundo rumore gloriosa larem mariti pudice guberna-
bat, occulta libidine prorumpit in adulterum quem-
piam. Cumque furtiuos amplexus obiret adsidue, ipso 5
illo denique momento quo nos lauti cenam petebamus,
cum eodem illo iuuene miscebatur in uenerem.
Ergo nostra repente turbata praesentia, subitario
ducta consilio, eundem illum subiectum contegit uimi-
nea cauea, quae fustium flexu tereti in rectum agge- 10
rata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido
fumo sulpuris inalbabat, eoque iam ut sibi uidebatur
tutissime celato mensam nobiscum secura participat.
  Interdum acerrimo grauique odore sulpuris iuuenis
inescatus atque obnubilatus intercluso spiritu difflue- 15
bat, utque est ingenium uiuacis metalli, crebras ei
sternutationes commouebat.
Atque ut pri- 25.1
mum e regione mulieris pone tergum eius maritus
acceperat sonum sternutationis—quod enim putaret
ab ea profectum—solito sermone salutem ei fuerat
imprecatus et iterato rursum et frequentato saepius, 5
donec rei nimietate commotus quod res erat tandem
suspicatur. Et impulsa mensa protenus remotaque
cauea producit hominem crebros anhelitus aegre re-
flantem inflammatusque indignatione contumeliae,
gladium flagitans, iugulare moriturum gestiebat, ni 10
respecto communi periculo uix eum ab impetu furioso
cohibuissem adseuerans breui absque noxa nostri
suapte inimicum eius uiolentia sulpuris periturum.
Nec suadela mea, sed ipsius rei necessitate lenitus,
quippe iam semiuiuum, illum in proximum deportat 15
angiportum. Tum uxorem eius tacite suasi ac deni-
que persuasi, secederet paululum atque ultra limen
tabernae ad quampiam tantisper <deuerteret> fami-
liarem sibi mulierem, quoad spatio feruens mariti se-
daretur animus, qui tanto calore tantaque rabie per- 20
culsus non erat dubius aliquid etiam de se suaque
coniuge tristius profecto cogitare. Talium contuber-
nalis epularum taedio fugatus larem reueni meum.'
  Haec recensente pistore iam dudum procax 26.1
et temeraria mulier uerbis execrantibus fullonis illius
detestabatur uxorem: illam perfidam, illam impudi-
cam, denique uniuersi sexus grande dedecus, quae suo
pudore postposito torique genialis calcato foedere la- 5
rem mariti lupanari maculasset infamia iamque per-
dita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen adsciue-
rit; addebat et talis oportere uiuas exuri feminas. Et
tamen taciti uulneris et suae sordidae conscientiae
commonita, quo maturius stupratorem suum tegmi- 10
nis cruciatu liberaret, identidem suadebat maritum
temperius quieti decedere. At ille utpote intercepta
cena, profugus et prorsus ieiunus, mensam potius co-
miter postulabat. Adponebat ei propere, quamuis
inuita, mulier quippini destinatam alii. Sed mihi 15
penita carpebantur praecordia et praecedens facinus
et praesentem deterrimae feminae constantiam cogi-
tanti mecumque sedulo deliberabam, si quo modo
possem detectis ac reuelatis fraudibus auxilium meo
perhibere domino illumque, qui ad instar testudinis 20
alueum succubabat, depulso tegmine cunctis palam
facere.
  Sic erili contumelia me cruciatum tandem 27.1
caelestis respexit prouidentia. Nam senex claudus, cui
nostra tutela permissa fuerat, uniuersa nos iumenta,
id hora iam postulante, ad lacum proximum bibendi
causa gregatim prominabat. Quae res optatissimam 5
mihi uindictae subministrauit occasionem. Namque
praetergrediens obseruatos extremos adulteri digitos,
qui per angustias caui tegminis prominebant, obli-
quata atque infesta ungula conpressos usque ad sum-
mam minutiem contero, donec intolerabili dolore 10
commotus, sublato flebili clamore repulsoque et
abiecto alueo, conspectui profano redditus scaenam
propudiosae mulieris patefecit.
  Nec tamen pistor damno pudicitiae magnopere
commotus exsangui pallore trepidantem puerum se- 15
rena fronte et propitiata facie commulcens incipit:
'Nihil triste de me tibi, fili, metuas. Non sum barba-
rus nec agresti morum squalore praeditus nec ad
exemplum naccinae truculentiae sulpuris te letali
fumo necabo ac ne iuris quidem seueritate lege de 20
adulteriis ad discrimen uocabo capitis tam uenustum
tamque pulchellum puellum, sed plane cum uxore
mea partiario tractabo. Nec herciscundae familiae
sed communi diuidundo formula dimicabo, ut sine
ulla controuersia uel dissensione tribus nobis in uno 25
conueniat lectulo. Nam et ipse semper cum mea
coniuge tam concorditer uixi ut ex secta prudentium
eadem nobis ambobus placerent. Sed nec aequitas
ipsa patitur habere plus auctoritatis uxorem quam
maritum.' 30
  Talis sermonis blanditie cauillatum de- 28.1
ducebat ad torum nolentem puerum, sequentem ta-
men; et pudicissima illa uxore alterorsus disclusa
solus ipse cum puero cubans gratissima corruptarum
nuptiarum uindicta perfruebatur. Sed cum primum 5
rota solis lucida diem peperit, uocatis duobus e familia
ualidissimis, quam altissime sublato puero, ferula
nates eius obuerberans: 'Tu autem,' inquit 'tam mol-
lis ac tener et admodum puer, defraudatis amatoribus
aetatis tuae flore, mulieres adpetis atque eas liberas 10
et conubia lege sociata conrumpis et intempestiuum
tibi nomen adulteri uindicas?'
  His et pluribus uerbis compellatum et insuper ad-
fatim plagis castigatum forinsecus abicit. At ille adul-
terorum omnium fortissimus, insperata potitus salute, 15
tamen nates candidas illas noctu diuque dirruptus,
maerens profugit. Nec setius pistor ille nuntium remi-
sit uxori eamque protinus de sua proturbauit domo.
  At illa praeter genuinam nequitiam contu- 29.1
melia etiam, quamuis iusta, tamen altius commota
atque exasperata ad armillum reuertit et ad familiares
feminarum artes accenditur magnaque cura requisi-
tam ueteratricem quandam feminam, quae deuotio- 5
nibus ac maleficiis quiduis efficere posse credebatur,
multis exorat precibus multisque suffarcinat muneri-
bus, alterum de duobus postulans, uel rursum miti-
gato conciliari marito uel, si id nequiuerit, certe larua
uel aliquo diro numine immisso uiolenter eius expu- 10
gnari spiritum. Tunc saga illa et diuini potens primis
adhuc armis facinerosae disciplinae suae uelitatur et
uehementer offensum mariti flectere atque in amorem
impellere conatur animum. Quae res cum ei sequius
ac rata fuerat proueniret, indignata numinibus et 15
praeter praemii destinatum compendium contemp-
tione etiam stimulata ipsi iam miserrimi mariti incipit
imminere capiti umbramque uiolenter peremptae mu-
lieris ad exitium eius instigare.
  Sed forsitan lector scrupulosus reprehen- 30.1
dens narratum meum sic argumentaberis: 'Vnde au-
tem tu, astutule asine, intra terminos pistrini con-
tentus, quid secreto, ut adfirmas, mulieres gesserint
scire potuisti?'. Accipe igitur quem ad modum homo 5
curiosus iumenti faciem sustinens cuncta quae in per-
niciem pistoris mei gesta sunt cognoui.
  Diem ferme circa mediam repente intra pistrinum
mulier reatu miraque tristitie deformis apparuit, fle-
bili centunculo semiamicta, nudis et intectis pedibus, 10
lurore buxeo macieque foedata, et discerptae comae
semicanae sordentes inspersu cineris pleramque eius
anteuentulae contegebant faciem. Haec talis manu
pistori clementer iniecta, quasi quippiam secreto con-
locutura, in suum sibi cubiculum deducit eum et ad- 15
ducta fore quam diutissime demoratur. Sed cum
esset iam confectum omne frumentum, quod inter
manus opifices tractauerant, necessarioque peti debe-
ret aliud, seruuli cubiculum propter adstantes domi-
num uocabant operique supplementum postulabant. 20
Atque ut illis <iterum et> saepicule [et inter]uocaliter
clamantibus nullus respondit dominus, iam forem pul-
sare ualidius et, quod diligentissime fuerat oppessu-
lata, maius peiusque aliquid opinantes, nisu ualido
reducto uel diffracto cardine, tandem patefaciunt adi- 25
tum. Nec uspiam reperta illa muliere uident e quo-
dam tigillo constrictum iamque exanimem pendere
dominum, eumque nodo ceruicis absolutum detrac-
tumque summis plangoribus summisque lamentatio-
nibus atque ultimo lauacro procurant, peractisque 30
feralibus officiis, frequenti prosequente comitatu, tra-
dunt sepulturae.
  Die sequenti filia eius accurrit e proxumo 31.1
castello, in quod pridem denupserat, maesta atque
crines pendulos quatiens et interdum pugnis obtun-
dens ubera, quae nullo quidem domus infortunium
nuntiante cuncta cognorat, sed ei per quietem obtulit 5
sese flebilis patris sui facies adhuc nodo reuincta cer-
uice, eique totum nouercae scelus aperuit de adulte-
rio, de maleficio, et quem ad modum laruatus ad infe-
ros demeasset. Ea cum se diutino plangore crucias-
set, concursu familiarium cohibita tandem pausam 10
luctui fecit. Iamque nono die rite completis apud tu-
mulum sollemnibus familiam supellectilemque et om-
nia iumenta ad hereditariam deducit auctionem.
Tunc unum larem uarie dispergit uenditionis incertae
licentiosa fortuna. Me denique ipsum pauperculus 15
quidam hortulanus comparat quinquaginta nummis,
magno, ut aiebat, sed ut communi labore uictum
sibi quaereret.
  Res ipsa mihi poscere uidetur ut huius 32.1
quoque seruiti mei disciplinam exponam. Matutino
me multis holeribus onustum proxumam ciuitatem
deducere consuerat dominus atque ibi uenditoribus
tradita merce, dorsum insidens meum, sic hortum 5
redire. Ac dum fodiens, dum irrigans, ceteroque incur-
uus labore deseruit, ego tantisper otiosus placida
quiete recreabar. Sed ecce siderum ordinatis ambagi-
bus per numeros dierum ac mensuum remeans annus
post mustulentas autumni delicias ad hibernas Capri- 10
corni pruinas deflexerat, et adsiduis pluuiis noctur-
nisque rorationibus sub dio et intecto conclusus sta-
bulo continuo discruciabar frigore, quippe cum meus
dominus prae nimia paupertate ne sibi quidem nedum
mihi posset stramen aliquod uel exiguum tegimen pa- 15
rare, sed frondoso casulae contentus umbraculo dege-
ret. Ad hoc matutino lutum nimis frigidum gelusque
praeacuta frusta nudis inuadens pedibus enicabar ac
ne suetis saltem cibariis uentrem meum replere pote-
ram. Namque et mihi et ipsi domino cena par ac simi- 20
lis oppido tamen tenuis aderat, lactucae ueteres et
insuaues illae, quae seminis enormi senecta ad instar-
scoparum in amaram caenosi sucus cariem exoles-
cunt.
  Nocte quadam paterfamilias quidam e 33.1
pago proximo tenebris inluniae caliginis impeditus et
imbre nimio madefactus atque ob id ab itinere directo
cohibitus ad hortulum nostrum iam fesso equo deuer-
terat, receptusque comiter pro tempore licet non 5
delicato necessario tamen quietis subsidio, remune-
rari benignum hospitem cupiens, promittit ei de prae-
diis suis sese daturum et frumenti et oliui aliquid et
amplius duos uini cados. Nec moratus meus sacculo
et utribus uacuis secum adportatis nudae spinae meae 10
residens ad sexagesimum stadium profectionem com-
parat. Eo iam confecto uiae spatio peruenimus ad
praedictos agros ibique statim meum dominum comis
hospes opipari prandio participat.
  Iamque iis poculis mutuis altercantibus mirabile 15
prorsus euenit ostentum. Vna de cetera cohorte gal-
lina per mediam cursitans aream clangore genuino
uelut ouum parere gestiens personabat. Eam suus do-
minus intuens: 'O bona' inquit 'ancilla et satis fe-
cunda, quae multo iam tempore cotidianis nos partu- 20
bus saginasti. Nunc etiam cogitas, ut uideo, gustulum
nobis praeparare.' Et 'heus', inquit 'puer, calathum
fetui gallinaceo destinatum angulo solito collocato.'
Ita, uti fuerat iussum, procurante puero gallina
consuetae lecticulae spreto cubili ante ipsos pedes 25
domini praematurum sed magno prorsus futurum
scrupulo prodidit partum. Non enim ouum, quod sci-
mus, illud; sed pinnis et unguibus et oculis et uoce
etiam perfectum edidit pullum, qui matrem suam coe-
pit continuo comitari. 30
  Nec eo setius longe maius ostentum et 34.1
quod omnes merito perhorrescerent exoritur. Sub ipsa
enim mensa, quae reliquias prandii gerebat, terra
dehiscens imitus largissimum emicuit sanguinis fon-
tem; hinc resultantes uberrimae guttae mensam 5
cruore perspergunt. Ipsoque illo momento quo stu-
pore defixi mirantur ac trepidant diuina praesagia,
concurrit unus e cella uinaria nuntians omne uinum,
quod olim diffusum fuerat, in omnibus doliis feruenti
calore et prorsus ut igne copioso subdito rebullire. 10
Visa est interea mustela etiam mortuum serpentem
forinsecus mordicus adtrahens, et de ore pastoricii
canis uirens exiluit ranula, ipsumque canem qui proxi-
mus consistebat aries adpetitum unico morsu strangu-
lauit. Haec tot ac talia ingenti pauore domini illius 15
et familiae totius ad extremum stuporem deiecerant
animos, quid prius quidue posterius, quid magis quid
minus numinum caelestium leniendis minis quot et
qualibus procuraretur hostiis.
  Adhoc omnibus expectatione taeterrimae 35.1
formidinis torpidis accurrit quidam seruulus magnas
et postremas domino illi fundorum clades adnuntians.
Namque is adultis iam tribus liberis doctrina instruc-
tis et uerecundia praeditis uiuebat gloriosus. His adu- 5
lescentibus erat cum quodam paupere modicae casu-
lae domino uetus familiaritas. At enim casulae paruu-
lae conterminos magnos et beatos agros possidebat
uicinus potens et diues et iuuenis et <splendidae>
prosapiae <sed> maiorum gloria male utens pollensque 10
factionibus et cuncta facile faciens in ciuitate; <hic>
hostili modo uicini tenuis incursabat pauperiem pecua
trucidando, boues abigendo, fruges adhuc immaturas
obterendo. Iamque tota frugalitate spoliatum ipsis
etiam glebulis exterminare gestiebat finiumque inani- 15
commota quaestione terram totam sibi uindicabat.
Tunc agrestis, uerecundus alioquin, auaritia diuitis
iam spoliatus, ut suo saltem sepulchro paternum reti-
neret solum, amicos plurimos ad demonstrationem
finium trepidans eximie corrogarat. Aderant inter 20
alios tres illi fratres cladibus amici quantulum quantu-
lum ferentes auxilium.
  Nec tamen ille uaesanus tantillum prae- 36.1
sentia multorum ciuium territus uel etiam confusus,
licet non rapinis, saltem uerbis temperare uoluit,
sed illis clementer expostulantibus feruidosque eius
mores blanditiis permulcentibus repente suam suo- 5
rumque carorum salutem quam sanctissime adiurans
adseuerat parui se pendere tot mediatorum praesen-
tiam, denique uicinum illum auriculis per suos seruu-
los sublatum de casula longissime statimque proiec-
tum iri. Quo dicto insignis indignatio totos audien- 10
tium pertemptauit animos. Tunc unus e tribus fratri-
bus incunctanter et paulo liberius respondit frustra
eum suis opibus confisum tyrannica superbia commi-
nari, cum alioquin pauperes etiam liberali legum prae-
sidio de insolentia locupletium consueuerint uindi- 15
cari. Quod oleum flammae, quod sulpur incendio,
quod flagellum Furiae, hoc et iste sermo truculentiae
hominis nutrimento fuit. Iamque ad extremam insa-
niam uecors, suspendium sese et totis illis et ipsis legi-
bus mandare proclamans, canes pastoricios uillaticos 20
feros atque immanes, adsuetos abiecta per agros essi-
tare cadauera, praeterea etiam transeuntium uiato-
rum passiuis morsibus alumnatos, laxari atque in
eorum exitium inhortatos immitti praecepit. Qui
simul signo solito pastorum incensi atque inflammati 25
sunt, furiosa rabie conciti et latratibus etiam absonis
horribiles eunt in homines eosque uariis adgressi uul-
neribus distrahunt ac lacerant nec fugientibus saltem
compercunt, sed eo magis inritatiores secuntur.
  Tunc inter confertam trepidae multitu- 37.1
dinis stragem e tribus iunior offenso lapide atque ob-
tunsis digitis terrae prosternitur saeuisque illis et fero-
cissimis canibus instruit nefariam dapem; protenus
enim nancti praedam iacentem miserum illum ado- 5
lescentem frustatim discerpunt. Atque ut eius leta-
lem ululatum cognouere ceteri fratres, accurrunt
maesti suppetias obuolutisque lacinia laeuis manibus
lapidum crebris iactibus propugnare fratri atque abi-
gere canes adgrediuntur. Nec tamen eorum ferociam 10
uel conterere uel expugnare potuere, quippe cum mi-
serrimus adulescens ultima uoce prolata, uindicarent
de pollutissimo diuite mortem fratris iunioris, ilico
laniatus interisset. Tunc reliqui fratres non tam her-
cules desperata quam ultro neglecta sua salute con- 15
tendunt ad diuitem atque ardentibus animis impetu-
que uaesano lapidibus crebris in eum uelitantur. At
ille cruentus et multis ante flagitiis similibus exercita-
tus percussor iniecta lancea duorum alterum per pec-
tus medium transadegit. Nec tamen peremptus ac 20
prorsum exanimatus adulescens ille terrae concidit;
nam telum transuectum atque ex maxima parte pone
tergum elapsum soloque nisus uiolentia defixum ri-
gore librato suspenderat corpus. Sed et quidam de
seruulis procerus et ualidus sicario illi ferens auxilium 25
lapide contorto tertii illius iuuenis dexterum brachium
longo iactu petierat, sed impetu casso per extremos
digitos transcurrens lapis contra omnium opinionem
deciderat innoxius.
  Non nullam tamen sagacissimo iuueni 38.1
prouentus humanior uindictae speculam subminis-
trauit. Ficta namque manus suae debilitate sic crude-
lissimum iuuenem compellat: 'Fruere exitio totius
nostrae familiae et sanguine trium fratrum insatiabi- 5
lem tuam crudelitatem pasce et de prostratis tuis
ciuibus gloriose triumpha, dum scias, licet priuato
suis possessionibus paupere fines usque et usque pro-
terminaueris, habiturum te tamen uicinum aliquem.
Nam haec etiam dextera, quae tuum prorsus ampu- 10
tasset caput, iniquitate fati contusa decidit.'
  Quo sermone, alioquin exasperatus, furiosus latro
rapto gladio sua miserrimum iuuenem manu peremp-
turus inuadit auidus. Nec tamen sui molliorem prouo-
carat; quippe insperato et longe contra eius opi- 15
nionem resistens iuuenis complexu fortissimo arripit
eius dexteram magnoque nisu ferro librato multis et
crebris ictibus inpuram elidit diuitis animam et, ut
accurrentium etiam familiarium manu se liberaret,
confestim adhuc inimici sanguine delibuto mucrone 20
gulam sibi prorsus exsecuit.
  Haec erant quae prodigiosa praesagauerant os-
tenta, haec quae miserrimo domino fuerant nuntiata.
Nec ullum uerbum ac ne tacitum quidem fletum tot
malis circumuentus senex quiuit emittere, sed 25
adrepto ferro, quo commodum inter suos epulones ca-
seum atque alias prandii partes diuiserat, ipse
quoque ad instar infelicissimi sui filii iugulum sibi
multis ictibus contrucidat, quoad super mensam cer-
nulus corruens portentuosi cruoris maculas noui san- 30
guinis fluuio proluit.
  Ad istum modum puncto breuissimo di- 39.1
lapsae domus fortunam hortulanus ille miseratus
suosque casus grauiter ingemescens, depensis pro
prandio lacrimis uacuasque manus complodens saepi-
cule, protinus inscenso me retro quam ueneramus 5
uiam capessit. Nec innoxius ei saltem regressus eue-
nit. Nam quidam procerus et, ut indicabat habitus
atque habitudo, miles e legione, factus nobis obuius,
superbo atque adroganti sermone percontatur, quor-
sum uacuum duceret asinum? At meus, adhuc mae- 10
rore permixtus et alias Latini sermonis ignarus, taci-
tus praeteribat. Nec miles ille familiarem cohibere
quiuit insolentiam, sed indignatus silentio eius ut
conuicio, uiti quam tenebat obtundens eum dorso meo
proturbat. Tunc hortulanus subplicue respondit ser- 15
monis ignorantia se quid ille diceret scire non posse.
Ergo igitur Graece subiciens miles: 'Vbi' inquit 'ducis
asinum istum?'. Respondit hortulanus petere se ciui-
tatem proximam. 'Sed mihi' inquit 'opera eius opus
est; nam de proximo castello sarcinas praesidis nostri 20
cum ceteris iumentis debet aduehere'; et iniecta sta-
tim manu loro me, quo ducebar, arreptum incipit tra-
here. Sed hortulanus prioris plagae uulnere prolap-
sum capite sanguinem detergens rursus deprecatur
ciuilius atque mansuetius uersari commilitonem idque 25
per spes prosperas eius orabat adiurans. 'Nam et hic
ipse' aiebat 'iners asellus et nihilo minus <mordax>
morboque detestabili caducus uix etiam paucos hole-
rum maniculos de proximo hortulo solet anhelitu lan-
guido fatigatus subuehere, nedum ut rebus ampliori- 30
bus idoneus uideatur gerulus.'
  Sed ubi nullis precibus mitigari militem ma- 40.1
gisque in suam perniciem aduertit efferari iamque
inuersa uite de uastiore nodulo cerebrum suum diffin-
dere, currit ad extrema subsidia simulansque sese ad
commouendam miserationem genua eius uelle contin- 5
gere, summissus atque incuruatus, arreptis eius
utrisque pedibus sublimem elatum terrae grauiter ad-
plodit et statim qua pugnis qua cubitis qua morsibus,
etiam de uia lapide correpto, totam faciem manusque
eius et latera conuerberat. Nec ille, ut primum humi 10
supinatus est, uel repugnare uel omnino munire se
potuit, sed plane identidem comminabatur, si sur-
rexisset, sese concisurum eum machaera sua frusta-
tim. Quo sermone eius commonefactus hortulanus eri-
pit ei spatham eaque longissime abiecta rursum 15
saeuioribus eum plagis adgreditur. Nec ille prostratus
et praeuentus uulneribus ullum repperire saluti quiens
subsidium, quod solum restabat, simulat sese mor-
tuum. Tunc spatham illam secum asportans hortula-
nus inscenso me concito gradu recta festinat ad ciui- 20
tatem nec hortulum suum saltem curans inuisere ad
quempiam sibi deuertit familiarem. Cunctisque nar-
ratis deprecatur, periclitanti sibi ferret auxilium seque
cum suo sibi asino tantisper occultaret, quoad cela-
tus spatio bidui triduiue capitalem causam euaderet. 25
Nec oblitus ille ueteris amicitiae prompte suscipit,
meque per scalas complicitis pedibus in superius cena-
culum adtracto hortulanus deorsus in ipsa tabernula
derepit in quandam cistulam et supergesto delitiscit
orificio. 30
  At miles ille, ut postea didici, tandem uelut 41.1
emersus graui crapula, nutabundus tamen et tot pla-
garum dolore saucius baculoque se uix sustinens, ciui-
tatem aduentat confususque de impotentia deque
inertia sua quicquam ad quemquam referre popula- 5
rium, sed tacitus iniuriam deuorans quosdam commi-
litones nanctus is tantum clades enarrat suas. Pla-
cuit ut ipse quidem contubernio se tantisper abscon-
deret—nam praeter propriam contumeliam militaris
etiam sacramenti genium ob amissam spatham uere- 10
batur—, ipsi autem signis nostris enotatis inuestiga-
tioni uindictaeque sedulam darent operam. Nec de-
fuit uicinus perfidus, qui nos ilico occultari nuntiaret.
Tum commilitones accersitis magistratibus mentiun-
tur sese multi pretii uasculum argenteum praesidis in 15
uia perdidisse idque hortulanum quendam repperisse
nec uelle restituere, sed aput familiarem quendam sibi
delitescere. Tunc magistratus et damno et praesidis
nomine cognito ueniunt ad deuersori nostri fores cla-
raque uoce denuntiant hospiti nostro nos, quos occul- 20
taret apud se certo certius, dedere potius quam discri-
men proprii subiret capitis. Nec ille tantillum conter-
ritus salutique studens eius, quem in suam receperat
fidem, quicquam de nobis fatetur ac diebus plusculis
nec uidisse quidem illum hortulanum contendit. Con- 25
tra commilitones ibi nec uspiam illum delitiscere adiu-
rantes genium principis contendebant. Postremum
magistratibus placuit obstinate denegantem scrutinio
detegere. Immissis itaque lictoribus ceterisque publi-
cis ministeriis angulatim cuncta sedulo perlustrari 30
iubent, nec quisquam mortalium ac ne ipse quidem
asinus intra limen comparere nuntiatur.
  Tunc gliscit uiolentior utrimquesecus con- 42.1
tentio, militum pro comperto de nobis adseuerantium
fidemque Caesaris identidem implorantium, at illius
negantis adsidueque deum numen obtestantis. Qua
contentione et clamoso strepitu cognito, curiosus alio- 5
quin et inquieti procacitate praeditus asinus, dum
obliquata ceruice per quandam fenestrulam quidnam
sibi uellet tumultus ille prospicere gestio, unus e com-
militonibus casu fortuito conlimatis oculis ad um-
bram meam cunctos testatur incoram. Magnus deni- 10
que continuo clamor exortus est et emensis protinus
scalis iniecta manu quidam me uelut captiuum detra-
hunt. Iamque omni sublata cunctatione scrupulosius
contemplantes singula, cista etiam illa reuelata, reper-
tum productumque et oblatum magistratibus mise- 15
rum hortulanum poenas scilicet capite pensurum in
publicum deducunt carcerem summoque risu meum
prospectum cauillari non desinunt. Vnde etiam de
prospectu et umbra asini natum est frequens pro-
uerbium. 20