| LIBER VIII | |
| Noctis gallicinio uenit quidam iuuenis e proxima | 8.1.1 |
| ciuitate, ut quidem mihi uidebatur, unus ex famulis | |
| Charites, puellae illius, quae mecum aput latrones | |
| pares aerumnas exanclauerat. Is de eius exitio et | |
| domus totius infortunio mira ac nefanda, ignem prop- | 5 |
| ter adsidens, inter conseruorum frequentiam sic an- | |
| nuntiabat: | |
| 'Equisones opilionesque, etiam busequae, fuit Cha- | |
| rite nobis, fuit misella et quidem casu grauissimo, nec | |
| uero incomitata Manis adiuit. Sed ut cuncta noritis, | 10 |
| referam uobis a capite quae gesta sunt quaeque pos- | |
| sint merito doctiores, quibus stilos fortuna subminis- | |
| trat, in historiae specimen chartis inuoluere. | |
| Erat in proxima ciuitate iuuenis natalibus praeno- | |
| bilis quo clarus et pecuniae fuit satis locuples, sed | 15 |
| luxuriae popinalis scortisque et diurnis potationibus | |
| exercitatus atque ob id factionibus latronum male so- | |
| ciatus nec non etiam manus infectus humano cruore, | |
| Thrasyllus nomine. Idque sic erat et fama dicebat. | |
| Hic, cum primum Charite nubendo maturuis- | 2.1 |
| set, inter praecipuos procos summo studio petitionis | |
| eius munus obierat et quanquam ceteris omnibus id | |
| genus uiris antistaret eximiisque muneribus parentum | |
| inuitaret iudicium, morum tamen inprobatus repulsae | 5 |
| contumelia fuerat aspersus. Ac dum erilis puella in | |
| boni Tlepolemi manum uenerat, firmiter deorsus de- | |
| lapsum nutriens amorem et denegati thalami permis- | |
| cens indignationem, cruento facinori quaerebat acces- | |
| sum. Nanctus denique praesentiae suae tempestiuam | 10 |
| occasionem, sceleri, quod diu cogitarat, accingitur. | |
| Ac die quo praedonum infestis mucronibus puella | |
| fuerat astu uirtutibusque sponsi sui liberata, turbae | |
| gratulantium exultans insigniter permiscuit sese salu- | |
| tique praesenti ac futurae suboli nouorum maritorum | 15 |
| gaudibundus ad honorem splendidae prosapiae inter | |
| praecipuos hospites domum nostram receptus, occul- | |
| tato consilio sceleris, amici fidelissimi personam men- | |
| tiebatur. Iamque sermonibus assiduis et conuersa- | |
| tione frequenti nonnunquam etiam cena poculoque | 20 |
| communi carior cariorque factus in profundam rui- | |
| nam cupidinis sese paulatim nescius praecipitauerat. | |
| Quidni, cum flamma saeui amoris parua quidem | |
| primo uapore delectet, sed fomentis consuetudinis | |
| exaestuans inmodicis ardoribus totos amburat ho- | 25 |
| mines? | |
| Diu denique deliberauerat secum Thrasyllus | 3.1 |
| quod nec clandestinis colloquiis opportunum repperi- | |
| ret locum et adulterinae Veneris magis magisque prae- | |
| clusos aditus [copia custodientium] cerneret nouaeque | |
| atque gliscentis affectionis firmissimum uinculum non | 5 |
| posse dissociari perspiceret, et puellae, si uellet, quan- | |
| quam uelle non posset, <copia custodientium> fura- | |
| trinae coniugalis incommodaret rudimentum; et ta- | |
| men ad hoc ipsum quod non potest contentiosa per- | |
| nicie, quasi posset, impellitur. Quod nunc arduum | 10 |
| factu putatur, amore per dies roborato facile uidetur | |
| effectu. Spectate denique, sed, oro, sollicitis animis | |
| intendite, quorsum furiosae libidinis proruperint im- | |
| petus. | |
| Die quadam uenatum Tlepolemus assumpto | 4.1 |
| Thrasyllo petebat indagaturus feras, quod tamen in | |
| capreis feritatis est; nec enim Charite maritum suum | |
| quaerere patiebatur bestias armatas dente uel cornu. | |
| Iamque apud frondosum tumulum ramorumque den- | 5 |
| sis tegminibus umbrosum prospectu uestigatorum ob- | |
| septis capreis canes uenationis indagini generosae, | |
| mandato cubili residentes inuaderent bestias, immit- | |
| tuntur statimque sollertis disciplinae memores parti- | |
| tae totos praecingunt aditus tacitaque prius seruata | 10 |
| mussitatione, signo sibi repentino reddito, latratibus | |
| feruidis dissonisque miscent omnia. Nec ulla caprea | |
| nec pauens dammula nec prae ceteris feris mitior | |
| cerua, sed aper immanis atque inuisitatus exsurgit | |
| toris callosae cutis obesus, pilis inhorrentibus corio | 15 |
| squalidus, setis insurgentibus spinae hispidus, denti- | |
| bus attritu sonaci spumeus, oculis aspectu minaci | |
| flammeus, impetu saeuo frementis oris totus fulmi- | |
| neus. Et primum quidem canum procaciores, quae | |
| comminus contulerant uestigium, genis hac illac iacta- | 20 |
| tis consectas interficit, dein calcata retiola, qua pri- | |
| mos impetus reduxerat, transabiit. | |
| Et nos quidem cuncti pauore deterriti et alio- | 5.1 |
| quin innoxiis uenationibus consueti, tunc etiam iner- | |
| mes atque inmuniti tegumentis frondis uel arboribus | |
| latenter abscondimus, Thrasyllus uero nactus frau- | |
| dium opportunum decipulum sic Tlepolemum cap- | 5 |
| tiose compellat: "Quid stupore confusi uel etiam | |
| cassa formidine similes humilitati seruorum istorum | |
| uel in modum pauoris feminei deiecti tam opimam | |
| praedam mediis manibus amittimus? Quin equos | |
| inscendimus? Quin ocius indipiscimur? En cape uena- | 10 |
| bulum et ego sumo lanceam." Nec tantillum morati | |
| protinus insiliunt equos ex summo studio bestiam in- | |
| sequentes. Nec tamen illa genuini uigoris oblita retor- | |
| quet impetum et incendio feritatis ardescens dentium | |
| compulsu quem primum insiliat cunctabunda rima- | 15 |
| tur. Sed prior Tlepolemus iaculum quod gerebat insu- | |
| per dorsum bestiae contorsit. At Thrasyllus ferae qui- | |
| dem pepercit, set equi quo uehebatur Tlepolemus pos- | |
| tremos poplites lancea feriens amputat. Quadrupes | |
| reccidens, qua sanguis effluxerat, toto tergo supinatus | 20 |
| inuitus dominum suum deuoluit ad terram. Nec | |
| diu, sed eum furens aper inuadit iacentem ac primo | |
| lacinias eius, mox ipsum resurgentem multo dente | |
| laniauit. Nec coepti nefarii bonum piguit amicum uel | |
| suae saeuitiae litatum saltem tanto periculo cernens | 25 |
| potuit expleri, sed percito atque plagoso ac frustra | |
| uulnera contegenti suumque auxilium miseriter ro- | |
| ganti per femus dexterum dimisit lanceam tanto ille | |
| quidem fidentius quanto crederet ferri uulnera similia | |
| futura prosectu dentium. Nec non tamen ipsam | 30 |
| quoque bestiam facili manu transadigit. | |
| Ad hunc modum definito iuuene exciti latibulo | 6.1 |
| suo quisque familia maesta concurrimus. At ille quan- | |
| quam perfecto uoto prostrato inimico laetus ageret, | |
| uultu tamen gaudium tegit et frontem adseuerat et | |
| dolorem simulat et cadauer, quod ipse fecerat, auide | 5 |
| circumplexus omnia quidem lugentium officia soller- | |
| ter adfinxit, sed solae lacrimae procedere noluerunt. | |
| Sic ad nostri similitudinem, qui uere lamentabamur, | |
| conformatus manus suae culpam bestiae dabat. | |
| Necdum satis scelere transacto fama dilabitur et | 10 |
| cursus primos ad domum Tlepolemi detorquet et aures | |
| infelicis nuptae percutit. Quae quidem simul percepit | |
| tale nuntium quale non audiet aliud, amens et uecor- | |
| dia percita cursuque bacchata furibundo per plateas | |
| populosas et arua rurestria fertur insana uoce casum | 15 |
| mariti quiritans. Confluunt ciuium maestae cateruae, | |
| secuntur obuii dolore sociato, ciuitas cuncta uacuatur | |
| studio uisionis. Et ecce mariti cadauer accurrit laban- | |
| tique spiritu totam se super corpus effudit ac paenis- | |
| sime ibidem, quam deuouerat, ei reddidit animam. | 20 |
| Sed aegre manibus erepta suorum inuita remansit in | |
| uita, funus uero toto feralem pompam prosequente | |
| populo deducitur ad sepulturam. | |
| Sed Thrasyllus nimium nimius clamare, plan- | 7.1 |
| gere et quas in primo maerore lacrimas non habebat | |
| iam scilicet crescente gaudio reddere et multis caritatis | |
| nominibus Veritatem ipsam fallere. Illum amicum, | |
| coaetaneum, contubernalem, fratrem denique addito | 5 |
| nomine lugubri ciere, nec non interdum manus Cha- | |
| rites a pulsandis uberibus amouere, luctum sedare, | |
| heiulatum cohercere, uerbis palpantibus stimulum | |
| doloris obtundere, uariis exemplis multiuagi casus | |
| solacia nectere, cunctis tamen mentitae pietatis offi- | 10 |
| ciis studium contrectandae mulieris adhibere odio- | |
| sumque amorem suum perperam delectando nutrire. | |
| Sed officiis inferialibus statim exactis puella proti- | |
| nus festinat ad maritum suum demeare cunctasque | |
| prorsus pertemptat uias, certe illam lenem otiosamque | 15 |
| nec telis ullis indigentem sed placidae quieti consimi- | |
| lem: inedia denique misera et incuria squalida, tene- | |
| bris imis abscondita, iam cum luce transegerat. Sed | |
| Thrasyllus instantia peruicaci partim per semet ip- | |
| sum, partim per ceteros familiares ac necessarios, | 20 |
| ipsos denique puellae parentes extorquet tandem iam | |
| lurore et inluuie paene conlapsa membra lauacro, cibo | |
| denique confoueret. At illa, parentum suorum alio- | |
| quin reuerens, inuita quidem, uerum religiosae neces- | |
| sitati subcumbens, uultu non quidem hilaro, uerum | 25 |
| paulo sereniore obiens, ut iubebatur, uiuentium mu- | |
| nia, prorsus in pectore, immo uero penitus in medullis | |
| luctu ac maerore carpebat animum; diesque totos | |
| totasque noctes insumebat luctuoso desiderio, et ima- | |
| gines defuncti, quas ad habitum dei Liberi formaue- | 30 |
| rat, adfixo seruitio diuinis percolens honoribus ipso se | |
| solacio cruciabat. | |
| Sed Thrasyllus, praeceps alio- | 8.1 |
| quin et de ipso nomine temerarius, priusquam dolo- | |
| rem lacrimae satiarent et percitae mentis resideret fu- | |
| ror et in sese nimietatis senio lassesceret luctus, adhuc | |
| flentem maritum, adhuc uestes lacerantem, adhuc ca- | 5 |
| pillos distrahentem non dubitauit de nuptiis conue- | |
| nire et imprudentiae labe tacita pectoris sui secreta | |
| fraudesque ineffabiles detegere. Sed Charite uocem | |
| nefandam et horruit et detestata est et uelut graui | |
| tonitru procellaque sideris uel etiam ipso diali fulmine | 10 |
| percussa corruit corpus et obnubilauit animam. Sed | |
| interuallo reualescente paulatim spiritu, ferinos mu- | |
| gitus iterans et iam scaenam pessimi Thrasylli perspi- | |
| ciens, ad limam consili desiderium petitoris distulit. | |
| Tunc inter moras umbra illa misere trucidati Tlepo- | 15 |
| lemi sanie cruentam et pallore deformem attollens | |
| faciem quietem pudicam interpellat uxoris: | |
| "Mi coniux, quod tibi prorsus ab alio dici iam lice- | |
| bit: etsi in pectore tuo non permanet nostri memoria | |
| uel acerbae mortis meae casus foedus caritatis interci- | 20 |
| dit,—quouis alio felicius maritare, modo ne in | |
| Thrasylli manum sacrilegam conuenias neue sermo- | |
| nem conferas nec mensam accumbas nec toro adquies- | |
| cas. Fuge mei percussoris cruentam dexteram. Noli | |
| parricidio nuptias auspicari. Uulnera illa, quorum | 25 |
| sanguinem tuae lacrimae perluerunt, non sunt tota | |
| dentium uulnera: lancea mali Thrasylli me tibi fecit | |
| alienum" et addidit cetera omnemque scaenam scele- | |
| ris inluminauit. | |
| At illa, ut primum maesta quieuerat, toro fa- | 9.1 |
| ciem impressa, etiamnunc dormiens, lacrimis emanan- | |
| tibus genas cohumidat et uelut quodam tormento in- | |
| quieta quiete excussa luctu redintegrato prolixum | |
| heiulat discissaque interula decora brachia saeuienti- | 5 |
| bus palmulis conuerberat. Nec tamen cum quoquam | |
| participatis nocturnis imaginibus, sed indicio facino- | |
| ris prorsus dissimulato, et nequissimum percussorem | |
| punire et aerumnabili uitae sese subtrahere tacita de- | |
| cernit. Ecce rursus improuidae uoluptatis detestabi- | 10 |
| lis petitor aures obseratas de nuptiis obtundens ade- | |
| rat. Sed illa clementer aspernata sermonem Thrasylli | |
| astuque miro personata instanter garrienti summis- | |
| seque deprecanti: | |
| "Adhuc" inquit "tui fratris meique carissimi ma- | 15 |
| riti facies pulchra illa in meis deuersatur oculis, adhuc | |
| odor cinnameus ambrosei corporis per nares meas per- | |
| currit, adhuc formonsus Tlepolemus in meo uiuit pec- | |
| tore. Boni ergo et optimi consules, si luctui legitimo | |
| miserrimae feminae necessarium concesseris tempus, | 20 |
| quoad residuis mensibus spatium reliquum complea- | |
| tur anni, quae res cum meum pudorem, tum etiam | |
| tuum salutare commodum respicit, ne forte inmaturi- | |
| tate nuptiarum indignatione iusta manes acerbos ma- | |
| riti ad exitium salutis tuae suscitemus." | 25 |
| Nec isto sermone Thrasyllus sobriefactus uel | 10.1 |
| saltem tempestiua pollicitatione recreatus identidem | |
| pergit lingua satianti susurros improbos inurguere, | |
| quoad simulanter reuicta Charite suscipit: "Istud | |
| equidem certe magnopere deprecanti concedas ne- | 5 |
| cesse est mihi, Thrasylle, ut interdum taciti clandesti- | |
| nos coitus obeamus nec quisquam persentiscat fami- | |
| liarium, quoad reliquos dies metiatur annus." | |
| Promissioni fallaciosae mulieris oppressus subcu- | |
| buit Thrasyllus et prolixe consentit de furtiuo concu- | 10 |
| bitu noctemque et opertas exoptat ultro tenebras uno | |
| potiundi studio postponens omnia. "Sed heus tu," | |
| inquit Charite, "quam probe ueste contectus omnique | |
| comite uiduatus prima uigilia tacitus fores meas acce- | |
| das unoque sibilo contentus nutricem istam meam | 15 |
| opperiare, quae claustris adhaerens excubabit aduen- | |
| tui tuo. Nec setius patefactis aedibus acceptum te | |
| nullo lumine conscio ad meum perducet cubiculum." | |
| Placuit Thrasyllo scaena feralium nuptiarum. | 11.1 |
| Nec sequius aliquid suspicatus sed expectatione tur- | |
| bidus de diei tantum spatio et uesperae mora quere- | |
| batur. Sed ubi sol tandem nocti decessit, ex imperio | |
| Charites adest ornatus et nutricis captiosa uigilia de- | 5 |
| ceptus inrepit cubiculum pronus spei. Tunc anus de | |
| iussu dominae blandiens ei furtim depromptis calici- | |
| bus et oenophoro, quod inmixtum uino soporiferum | |
| gerebat uenenum, crebris potionibus auide ac secure | |
| haurientem mentita dominae tarditatem, quasi paren- | 10 |
| tem adsideret aegrotum, facile sepeliuit ad somnum. | |
| Iamque eo ad omnes iniurias exposito ac supinato | |
| introuocata Charite masculis animis impetuque diro | |
| fremens inuadit ac supersistit sicarium. | |
| "En" inquit "fidus coniugis mei comes, en | 12.1 |
| uenator egregius, en carus maritus. Haec est illa dex- | |
| tera quae meum sanguinem fudit, hoc pectus quod | |
| fraudulentas ambages in meum concinnauit exitium, | |
| oculi isti quibus male placui, qui quodam modo tamen | 5 |
| iam futuras tenebras auspicantes uenientes poenas | |
| antecedunt. Quiesce securus, beate somniare. Non | |
| ego gladio, non ferro petam; absit ut simili mortis | |
| genere cum marito meo coaequeris: uiuo tibi morien- | |
| tur oculi nec quicquam uidebis nisi dormiens. Faxo | 10 |
| feliciorem necem inimici tui quam uitam tuam sen- | |
| tias. Lumen certe non uidebis, manu comitis indige- | |
| bis, Chariten non tenebis, nuptias non frueris, nec | |
| mortis quiete recreaberis nec uitae uoluptate laetabe- | |
| ris, sed incertum simulacrum errabis inter Orcum et | 15 |
| solem, et diu quaeres dexteram quae tuas expugnauit | |
| pupulas, quodque est in aerumna miserrimum, nescies | |
| de quo queraris. At ego sepulchrum mei Tlepolemi | |
| tuo luminum cruore libabo et sanctis manibus eius | |
| istis oculis parentabo. Sed quid mora temporis di- | 20 |
| gnum cruciatum lucraris et meos forsitan tibi pestife- | |
| ros imaginaris amplexus? Relictis somnulentis tene- | |
| bris ad aliam poenalem euigila caliginem. Attolle | |
| uacuam faciem, uindictam recognosce, infortunium | |
| intellege, aerumnas computa. Sic pudicae mulieri tui | 25 |
| placuerunt oculi, sic faces nuptiales tuos illuminarunt | |
| thalamos. Vltrices habebis pronubas et orbitatem | |
| comitem et perpetuae conscientiae stimulum." | |
| Ad hunc modum uaticinata mulier acu cri- | 13.1 |
| nali capite deprompta Thrasylli conuulnerat tota lu- | |
| mina eumque prorsus exoculatum relinquens, dum | |
| dolore nescio crapulam cum somno discutit, arrepto | |
| nudo gladio, quo se Tlepolemus solebat incingere, per | 5 |
| mediam ciuitatem cursu furioso proripit se procul du- | |
| bio nescio quod scelus gestiens et recta monimentum | |
| mariti contendit. At nos et omnis populus, nudatis | |
| totis aedibus, studiose consequimur hortati mutuo | |
| ferrum uaesanis extorquere manibus. Sed Charite ca- | 10 |
| pulum Tlepolemi propter assistens gladioque fulgenti | |
| singulos abigens, ubi fletus uberes et lamentationes | |
| uarias cunctorum intuetur, "Abicite" inquit "impor- | |
| tunas lacrimas, abicite luctum meis uirtutibus alie- | |
| num. Vindicaui in mei mariti cruentum perempto- | 15 |
| rem, punita sum funestum mearum [mearum] nup- | |
| tiarum praedonem. Iam tempus est ut isto gladio | |
| deorsus ad meum Tlepolemum uiam quaeram." | |
| Et enarratis ordine singulis quae sibi per som- | 14.1 |
| nium nuntiauerat maritus quoque astu Thrasyllum | |
| inductum petisset, ferro sub papillam dexteram trans- | |
| adacto corruit et in suo sibi peruolutata sanguine | |
| postremo balbuttiens incerto sermone proflauit ani- | 5 |
| mam uirilem. Tunc propere familiares miserae Cha- | |
| rites accuratissime corpus ablutum unita sepultura | |
| ibidem marito perpetuam coniugem reddidere. | |
| Thrasyllus uero cognitis omnibus, nequiens ido- | |
| neum exitum praesenti <cladi nisi noua> clade red- | 10 |
| dere certusque tanto facinori nec gladium sufficere, | |
| sponte delatus ibidem ad sepulchrum "Vltronea | |
| uobis, infesti Manes, en adest uictima" saepe clami- | |
| tans, ualuis super sese diligenter obseratis inedia sta- | |
| tuit elidere sua sententia damnatum spiritum.' | 15 |
| Haec ille longos trahens suspiritus et nonnun- | 15.1 |
| quam inlacrimans grauiter adfectis rusticis adnuntia- | |
| bat. Tunc illi mutati dominii nouitatem metuentes et | |
| infortunium domus erilis altius miserantes fugere con- | |
| parant. Sed equorum magister, qui me curandum | 5 |
| magna ille quidem commendatione susceperat, quid- | |
| quid in casula pretiosum conditumque seruabat meo | |
| atque aliorum iumentorum dorso repositum asportans | |
| sedes pristinas deserit. Gerebamus infantulos et mu- | |
| lieres, gerebamus pullos, passeres, aedos, catellos, et | 10 |
| quidquid infirmo gradu fugam morabatur, nostris | |
| quoque pedibus ambulabat. Nec me pondus sarcinae, | |
| quanquam enormis, urguebat, quippe gaudiali fuga | |
| detestabilem illum exectorem uirilitatis meae relin- | |
| quentem. | 15 |
| Siluosi montis asperum permensi iugum rursusque | |
| reposita camporum spatia peruecti, iam uespera semi- | |
| tam tenebrante, peruenimus ad quoddam castellum | |
| frequens et opulens, unde nos incolae nocturna immo | |
| uero matutina etiam prohibebant egressione: lupos | 20 |
| enim numerosos grandes et uastis corporibus sarcino- | |
| sos ac nimia ferocitate saeuientes passim rapinis ad- | |
| suetos infestare cunctam illam regionem iamque ipsas | |
| uias obsidere et in modum latronum praetereuntes | |
| adgredi, immo etiam uaesana fame rabidos finitimas | 25 |
| expugnare uillas, exitiumque inertissimarum pecu- | |
| dum ipsis iam humanis capitibus imminere. Denique | |
| ob iter illud qua nobis erat commeandum iacere se- | |
| mesa hominum corpora suisque uisceribus nudatis | |
| ossibus cuncta candere ac per hoc nos quoque summa | 30 |
| cautione uiam aggredi debere, idque uel in primis | |
| obseruitare ut luce clara et die iam prouecto et sole | |
| florido uitantes undique latentes insidias, cum et ipso | |
| lumine dirarum bestiarum repigratur impetus, non | |
| laciniatim disperso, sed cuneatim stipato commeatu | 35 |
| difficultates illas transabiremus. | |
| Sed nequissimi fugitiui ductores illi nostri | 16.1 |
| caecae festinationis temeritate ac metu incertae inse- | |
| cutionis spreta salubri monitione nec expectata luce | |
| proxuma circa tertiam ferme uigiliam noctis onustos | |
| nos ad uiam propellunt. Tunc ego metu praedicti pe- | 5 |
| riculi, quantum pote, iam turbae medius et inter con- | |
| ferta iumenta latenter absconditus clunibus meis ab | |
| adgressionibus ferinis consulebam iamque me cursu | |
| celeri ceteros equos antecellentem mirabantur omnes. | |
| Sed illa pernicitas non erat alacritatis meae, sed for- | 10 |
| midinis indicium; denique mecum ipse reputabam | |
| Pegasum inclutum illum metu magis uolaticum fuisse | |
| ac per hoc merito pinnatum proditum, dum in altum | |
| et adusque caelum sussilit ac resultat, formidans scili- | |
| cet igniferae morsum Chimaerae. Nam et illi pastores | 15 |
| qui nos agebant in speciem proelii manus obarmaue- | |
| rant: hic lanceam, ille uenabulum, alius gerebat spi- | |
| cula, fustem alius, sed et saxa, quae salebrosa semita | |
| largiter subministrabat; erant qui sudes praeacutas | |
| attollerent; plerique tamen ardentibus facibus pro- | 20 |
| terrebant feras. Nec quicquam praeter unicam tubam | |
| deerat quin acies esset proeliaris. Sed nequicquam | |
| frustra timorem illum satis inanem perfuncti longe | |
| peiores inhaesimus laqueos. Nam lupi, forsitan con- | |
| fertae iuuentutis strepitu uel certe nimia luce flam- | 25 |
| marum deterriti uel etiam aliorsum grassantes, nulli | |
| contra nos aditum tulerunt ac ne procul saltem ulli | |
| comparuerant. | |
| Villae uero, quam tunc forte praeteribamus, | 17.1 |
| coloni multitudinem nostram latrones rati, satis | |
| agentes rerum suarum eximieque trepidi, canes rabi- | |
| dos et immanes et quibusuis lupis et ursis saeuiores, | |
| quos ad tutelae praesidia curiose fuerant alumnati, | 5 |
| iubilationibus solitis et cuiusce modi uocibus nobis | |
| inhortantur, qui praeter genuinam ferocitatem tu- | |
| multu suorum exasperati contra nos ruunt et undique | |
| laterum circumfusi passim insiliunt ac sine ullo dilectu | |
| iumenta simul et homines lacerant diuque grassati | 10 |
| plerosque prosternunt. Cerneres non tam hercules | |
| memorandum quam miserandum etiam spectaculum: | |
| canes copiosos ardentibus animis alios fugientes arri- | |
| pere, alios stantibus inhaerere, quosdam iacentes in- | |
| scendere, et per omnem nostrum commeatum morsi- | 15 |
| bus ambulare. | |
| Ecce tanto periculo malum maius insequitur. De | |
| summis enim tectis ac de proxumo colle rusticani illi | |
| saxa super nos raptim deuoluunt, ut discernere pror- | |
| sus nequiremus qua potissimum caueremus clade, | 20 |
| comminus canum an eminus lapidum. Quorum qui- | |
| dem unus caput mulieris, quae meum dorsum reside- | |
| bat, repente percussit. Quo dolore commota statim | |
| fletu cum clamore sublato maritum suum pastorem | |
| illum suppetiatum ciet. | 25 |
| At ille deum fidem | 18.1 |
| clamitans et cruorem uxoris abstergens altius quirita- | |
| bat: 'Quid miseros homines et laboriosos uiatores | |
| tam crudelibus animis inuaditis atque obteritis? | |
| Quas praedas inhiatis? Quae damna uindicatis? At | 5 |
| non speluncas ferarum uel cautes incolitis barbaro- | |
| rum, ut humano sanguine profuso gaudeatis.' | |
| Vix haec dicta et statim lapidum congestus cessa- | |
| uit imber et infestorum canum reuocata conquieuit | |
| procella. Vnus illinc denique de summo cupressus ca- | 10 |
| cumine: 'At nos' inquit 'non uestrorum spoliorum | |
| cupidine latrocinamur, sed hanc ipsam cladem de ues- | |
| tris protelamus manibus. Iam denique pace tranquilla | |
| securi potestis incedere.' | |
| Sic ille, sed nos plurifariam uulnerati reliquam | 15 |
| uiam capessimus alius lapidis, alius morsus uulnera | |
| referentes, uniuersi tamen saucii. Aliquanto denique | |
| uiae permenso spatio peruenimus ad nemus quoddam | |
| proceris arboribus consitum et pratentibus uirectis | |
| amoenum, ubi placuit illis ductoribus nostris refectui | 20 |
| paululum conquiescere corporaque sua diuerse laniata | |
| sedulo recurare. Ergo passim prostrati solo primum | |
| fatigatos animos recuperare ac dehinc uulneribus me- | |
| delas uarias adhibere festinant, hic cruorem praeter- | |
| fluentis aquae rore deluere, ille spongeis inacidatis | 25 |
| tumores comprimere, alius fasciolis hiantes uincire | |
| plagas. Ad istum modum saluti suae quisque consu- | |
| lebat. | |
| Interea quidam senex de summo colle pro- | 19.1 |
| spectat, quem circum capellae pascentes opilionem | |
| esse profecto clamabant. Eum rogauit unus e nostris, | |
| haberetne uenui lactem uel adhuc liquidum uel in ca- | |
| seum recentem inchoatum. At ille diu capite quas- | 5 |
| santi: 'Vos autem' inquit 'de cibo uel poculo uel om- | |
| nino ulla refectione nunc cogitatis? an nulli scitis quo | |
| loco consederitis?', et cum dicto conductis ouiculis | |
| conuersus longe recessit. Quae uox eius et fuga pasto- | |
| ribus nostris non mediocrem pauorem incussit. Ac | 10 |
| dum perterriti de loci qualitate sciscitari gestiunt nec | |
| est qui doceat, senex alius, magnus ille quidem, graua- | |
| tus annis, totus in baculum pronus et lassum trahens | |
| uestigium ubertim lacrimans per uiam proximat uisis- | |
| que nobis cum fletu maximo singulorum iuuenum ge- | 15 |
| nua contingens sic adorabat: | |
| 'Per Fortunas uestrosque Genios, sic ad meae | 20.1 |
| senectutis spatia ualidi laetique ueniatis, decepto seni | |
| subsistite meumque paruulum ab inferis ereptum ca- | |
| nis meis reddite. Nepos namque meus et itineris | |
| huius suauis comes, dum forte passerem incantantem | 5 |
| sepiculae consectatur arripere, delapsus in proximam | |
| foueam, quae fruticibus imis subpatet, in extremo | |
| iam uitae consistit periculo, quippe cum de fletu ac | |
| uoce ipsius auum sibi saepicule clamitantis uiuere | |
| illum quidem sentiam, sed per corporis, ut uidetis, mei | 10 |
| defectam ualetudinem opitulari nequeam. At uobis | |
| aetatis et roboris beneficio facile est subpetiari miser- | |
| rimo seni puerumque illum nouissimum successionis | |
| meae atque unicam stirpem sospitem mihi facere.' | |
| Sic deprecantis suamque canitiem distra- | 21.1 |
| hentis totos quidem miseruit. Sed unus prae ceteris et | |
| animo fortior et aetate iuuenior et corpore ualidior, | |
| quique solus praeter alios incolumis proelium superius | |
| euaserat, exurgit alacer et percontatus quonam loci | 5 |
| puer ille decidisset monstrantem digito non longe fru- | |
| tices horridos senem illum inpigre comitatur. Ac dum | |
| pabulo nostro suaque cura refecti sarcinulis quisque | |
| sumptis suis uiam capessunt, clamore primum nomi- | |
| natim cientes illum iuuenem frequenter inclamant, | 10 |
| mox mora diutina commoti mittunt e suis arcessito- | |
| rem unum, qui requisitum comitem tempestiuae uiae | |
| commonefactum reduceret. At ille modicum commo- | |
| ratum refert sese: buxanti pallore trepidus mira super | |
| conseruo suo renuntiat: conspicatum se quippe supi- | 15 |
| nato illi et iam ex maxima parte consumto immanem | |
| draconem mandentem insistere nec ullum usquam mi- | |
| serinum senem comparere illum. Qua re cognita et | |
| cum pastoris sermone conlata, qui saeuum prorsus | |
| hunc illum nec alium locorum inquilinum praemina- | 20 |
| batur, pestilenti deserta regione uelociori se fuga pro- | |
| ripiunt nosque pellunt crebris tundentes fustibus. | |
| Celerrime denique longo itinere confecto pa- | 22.1 |
| gum quendam accedimus ibique totam perquiescimus | |
| noctem. Ibi coeptum facinus oppido memorabile nar- | |
| rare cupio. | |
| Seruus quidam, cui cunctam familiae tutelam do- | 5 |
| minus permiserat suus quique possessionem maximam | |
| illam, in quam deuerteramus, uilicabat, habens ex | |
| eodem famulitio conseruam coniugam, liberae cuius- | |
| dam extrariaeque mulieris flagrabat cupidine. Quo | |
| dolore paelicatus uxor eius instricta cunctas mariti | 10 |
| rationes et quicquid horreo reconditum continebatur | |
| admoto combussit igne. Nec tali damno tori sui con- | |
| tumeliam uindicasse contenta, iam contra sua sae- | |
| uiens uiscera laqueum sibi nectit, infantulumque, | |
| quem de eodem marito iam dudum susceperat, eodem | 15 |
| funiculo nectit seque per altissimum puteum adpen- | |
| dicem paruulum trahens praecipitat. Quam mortem | |
| dominus eorum aegerrime sustinens adreptum seruu- | |
| lum, qui causam tanti sceleris luxurie sua praestiterat, | |
| nudum ac totum melle perlitum firmiter alligauit ar- | 20 |
| bori ficulneae, cuius in ipso carioso stipite inhabitan- | |
| tium formicarum nidificia bulliebant et ultro citro | |
| commeabant multiiuga scaturrigine. Quae simul dul- | |
| cem ac mellitum corporis nidorem persentiscunt, | |
| paruis quidem sed numerosis et continuis morsiunculis | 25 |
| penitus inhaerentes, per longi temporis cruciatum ita, | |
| carnibus atque ipsis uisceribus adesis, homine con- | |
| sumpto membra nudarunt, ut ossa tantum uiduata | |
| pulpis nitore nimio candentia funestae cohaererent | |
| arbori. | 30 |
| Hac quoque detestabili deserta mansione, | 23.1 |
| paganos in summo luctu relinquentes, rursum pergi- | |
| mus dieque tota campestres emensi uias ciuitatem | |
| quandam populosam et nobilem iam fessi peruenimus. | |
| Inibi larem sedesque perpetuas pastores illi statuere | 5 |
| decernunt, quod et longe quaesituris firmae latebrae | |
| uiderentur et annonae copiosae beata celebritas inui- | |
| tabat. Triduo denique iumentorum refectis corpori- | |
| bus, quo uendibiliores uideremur, ad mercatum pro- | |
| ducimur magnaque uoce praeconis pretia singulis | 10 |
| nuntiantis equi atque alii asini opulentis emptoribus | |
| praestinantur; at me relictum solum ac subsiciuum | |
| cum fastidio plerique praeteribant. Iamque taedio | |
| contrectationis eorum, qui de dentibus meis aetatem | |
| computabant, manum cuiusdam faetore sordentem, | 15 |
| qui gingiuas identidem meas putidis scalpebat digitis, | |
| mordicus adreptam plenissime conterui. Quae res cir- | |
| cumstantium ab emptione mea utpote ferocissimi de- | |
| terruit animos. Tunc praeco dirruptis faucibus et | |
| rauca uoce saucius in meas fortunas ridiculos cons- | 20 |
| truebat iocos: 'Quem ad finem cantherium istum | |
| uenui frustra subiciemus et uetulum et extritis ungulis | |
| debilem et dolore deformem et in hebeti pigritia fero- | |
| cem nec quicquam amplius quam ruderarium cri- | |
| brum? Atque adeo uel donemus eum cuipiam, si qui | 25 |
| tamen faenum suum perdere non grauatur.' | |
| Ad istum modum praeco ille cachinnos cir- | 24.1 |
| cumstantibus commouebat. Sed illa Fortuna mea | |
| saeuissima, quam per tot regiones iam fugiens effugere | |
| uel praecedentibus malis placare non potui, rursum | |
| in me caecos detorsit oculos et emptorem aptissimum | 5 |
| duris meis casibus mire repertum obiecit. Scitote | |
| qualem: cinaedum et senem cinaedum, caluum qui- | |
| dem sed cincinnis semicanis et pendulis capillatum, | |
| unum de triuiali popularium faece, qui per plateas et | |
| oppida cymbalis et crotalis personantes deamque Sy- | 10 |
| riam circumferentes mendicare compellunt. Is nimio | |
| praestinandi studio praeconem rogat cuiatis essem; at | |
| ille Cappadocum me et satis forticulum denuntiat. | |
| Rursum requirit annos aetatis meae; sed praeco las- | |
| ciuiens: 'Mathematicus quidem, qui stellas eius dispo- | 15 |
| suit, quintum ei numerauit annum, sed ipse scilicet | |
| melius istud de suis nouit professionibus. Quanquam | |
| enim prudens crimen Corneliae legis incurram, si | |
| ciuem Romanum pro seruo tibi uendidero, quin emis | |
| bonum et frugi mancipium, quod te et foris et domi | 20 |
| poterit iuuare?' Sed exinde odiosus emptor aliud de | |
| alio non desinit quaerere, denique de mansuetudine | |
| etiam mea percontatur anxie. | |
| At praeco: | 25.1 |
| 'Veruecem' inquit 'non asinum uides, ad usus omnes | |
| quietum, non mordacem nec calcitronem quidem, sed | |
| prorsus ut in asini corio modestum hominem inhabi- | |
| tare credas. Quae res cognitu non ardua. Nam si fa- | 5 |
| ciem tuam mediis eius feminibus immiseris, facile pe- | |
| riclitaberis quam grandem tibi demonstret patien- | |
| tiam.' | |
| Sic praeco lurchonem tractabat dicacule, sed ille | |
| cognito cauillatu similis indignanti: 'At te' inquit 'ca- | 10 |
| dauer surdum et mutum delirumque praeconem om- | |
| nipotens et omniparens dea Syria et sanctus Sabadius | |
| et Bellona et mater Idaea cum <suo Attide et cum> | |
| suo Adone Venus domina caecum reddant, qui scurri- | |
| libus iam dudum contra me uelitaris iocis. An me pu- | 15 |
| tas, inepte, iumento fero posse deam committere, ut | |
| turbatum repente diuinum deiciat simulacrum egoque | |
| misera cogar crinibus solutis discurrere et deae meae | |
| humi iacenti aliquem medicum quaerere?' | |
| Accepto tali sermone cogitabam subito uelut lym- | 20 |
| phaticus exilire, ut me ferocitate cernens exasperatum | |
| emptionem desineret. Sed praeuenit cogitatum meum | |
| emptor anxius pretio depenso statim, quod quidem | |
| gaudens dominus scilicet taedio mei facile suscepit, | |
| septemdecim denarium, et ilico me stomida spartea | 25 |
| deligatum tradidit Philebo; hoc enim nomine cense- | |
| batur iam meus dominus. | |
| At ille susceptum nouicium famulum tra- | 26.1 |
| hebat ad domum statimque illinc de primo limine | |
| proclamat: 'Puellae, seruum uobis pulchellum en | |
| ecce mercata perduxi.' Sed illae puellae chorus erat | |
| cinaedorum, quae statim exultantes in gaudium | 5 |
| fracta et rauca et effeminata uoce clamores absonos | |
| intollunt, rati scilicet uere quempiam hominem seruu- | |
| lum ministerio suo paratum. Sed postquam non | |
| ceruam pro uirgine sed asinum pro homine succida- | |
| neum uidere, nare detorta magistrum suum uarie | 10 |
| cauillantur: non enim seruum, sed maritum illum | |
| scilicet sibi perduxisse. Et 'heus,' aiunt 'caue ne solus | |
| exedas tam bellum scilicet pullulum, sed nobis quoque | |
| tuis palumbulis nonnunquam inpertias.' | |
| Haec et huius modi mutuo blaterantes praesepio | 15 |
| me proximum deligant. Erat quidam iuuenis satis cor- | |
| pulentus, choraula doctissimus, conlaticia stipe de | |
| mensa paratus, qui foris quidem circumgestantibus | |
| deam cornu canens adambulabat, domi uero promis- | |
| cuis operis partiarius agebat concubinus. Hic me | 20 |
| simul domi conspexit, libenter adpositis largiter ciba- | |
| riis gaudens adloquitur: 'Venisti tandem miserrimi | |
| laboris uicarius. Sed diu uiuas et dominis placeas et | |
| meis defectis iam lateribus consulas.' Haec audiens | |
| iam meas futuras nouas cogitabam aerumnas. | 25 |
| Die sequenti uariis coloribus indusiati et | 27.1 |
| deformiter quisque formati facie caenoso pigmento | |
| delita et oculis obunctis graphice prodeunt, mitellis et | |
| crocotis et carbasinis et bombycinis iniecti, quidam | |
| tunicas albas, in modum lanciolarum quoquouersum | 5 |
| fluente purpura depictas, cingulo subligati, pedes lu- | |
| teis induti calceis; deamque serico contectam ami- | |
| culo mihi gerendam imponunt bracchiisque suis umero | |
| tenus renudatis, adtollentes immanes gladios ac secu- | |
| res, euantes exsiliunt incitante tibiae cantu lympha- | 10 |
| ticum tripudium. Nec paucis pererratis casulis ad | |
| quandam uillam possessoris beati perueniunt et ab | |
| ingressu primo statim absonis ululatibus constrepen- | |
| tes fanatice prouolant diuque capite demisso ceruices | |
| lubricis intorquentes motibus crinesque pendulos in | 15 |
| circulum rotantes et nonnunquam morsibus suos in- | |
| cursantes musculos ad postremum ancipiti ferro, quod | |
| gerebant, sua quisque brachia dissicant. Inter haec | |
| unus ex illis bacchatur effusius ac de imis praecordiis | |
| anhelitus crebros referens uelut numinis diuino spiritu | 20 |
| repletus simulabat sauciam uecordiam, prorsus quasi | |
| deum praesentia soleant homines non sui fieri me- | |
| liores, sed debiles effici uel aegroti. | |
| Specta | 28.1 |
| denique, quale caelesti prouidentia meritum repor- | |
| tauerit. Infit uaticinatione clamosa conficto mendacio | |
| semet ipsum incessere atque criminari, quasi contra | |
| fas sanctae religionis dissignasset aliquid, et insuper | 5 |
| iustas poenas noxii facinoris ipse de se suis manibus | |
| exposcere. Arrepto denique flagro, quod semiuiris | |
| illis proprium gestamen est, contortis taenis lanosi | |
| uelleris prolixe fimbriatum et multiiugis talis ouium | |
| tesseratum, indidem sese multinodis commulcat icti- | 10 |
| bus mire contra plagarum dolores praesumptione mu- | |
| nitus. Cerneres prosectu gladiorum ictuque flagrorum | |
| solum spurcitia sanguinis effeminati madescere. Quae | |
| res incutiebat mihi non paruam sollicitudinem uidenti | |
| tot uulneribus largiter profusum cruorem, ne quo casu | 15 |
| deae peregrinae stomachus, ut quorundam hominum | |
| lactem, sic illa sanguinem concupisceret asininum. | |
| Sed ubi tandem fatigati uel certe suo laniatu sa- | |
| tiati pausam carnificinae dedere, stipes aereas immo | |
| uero et argenteas multis certatim offerentibus sinu- | 20 |
| recepere patulo nec non et uini cadum et lactem et | |
| caseos et farris et siliginis aliquid, et nonnullis hor- | |
| deum deae gerulo donantibus, auidis animis conra- | |
| dentes omnia et in sacculos huic quaestui de industria | |
| praeparatos farcientes dorso meo congerunt, ut du- | 25 |
| plici scilicet sarcinae pondere grauatus et horreum | |
| simul et templum incederem. | |
| Ad istum modum palantes omnem illam | 29.1 |
| depraedabantur regionem. Sed in quodam castello co- | |
| pia laetati largioris quaesticuli gaudiales instruunt | |
| dapes. A quodam colono fictae uaticinationis menda- | |
| cio pinguissimum deposcunt arietem, qui deam Sy- | 5 |
| riam esurientem suo satiaret sacrificio, probeque dis- | |
| posita cenula balneas obeunt, ac dehinc lauti quen- | |
| dam fortissimum rusticanum industria laterum atque | |
| imis uentris bene praeparatum comitem cenae secum | |
| adducunt paucisque admodum praegustatis oluscu- | 10 |
| lis ante ipsam mensam spurcissima illa propudia ad | |
| inlicitae libidinis extrema flagitia infandis uriginibus | |
| efferantur, passimque circumfusi nudatum supina- | |
| tumque iuuenem execrandis oribus flagitabant. Nec | |
| diu tale facinus meis oculis tolerantibus 'Porro Qui- | 15 |
| rites' proclamare gestiui, sed uiduatum ceteris sylla- | |
| bis ac litteris processit 'O' tantum sane clarum ac uali- | |
| dum et asino proprium, sed inopportuno plane tem- | |
| pore. Namque de pago proximo complures iuuenes | |
| abactum sibi noctu perquirentes asellum nimioque | 20 |
| studio cuncta deuorsoria scrutantes, intus aedium au- | |
| dito ruditu meo, praedam absconditam latibulis | |
| aedium rati, coram rem inuasuri suam inprouisi con- | |
| ferto gradu se penetrant palamque illos execrandas | |
| foeditates obeuntes deprehendunt; iamiamque uici- | 25 |
| nos undique percientes turpissimam scaenam patefa- | |
| ciunt, insuper ridicule sacerdotum purissimam lau- | |
| dantes castimoniam. | |
| Hac infamia consternati, quae per ora po- | 30.1 |
| puli facile dilapsa merito inuisos ac detestabiles eos | |
| cunctis effecerat, noctem ferme circa mediam collectis | |
| omnibus furtim castello facessunt bonaque itineris | |
| parte ante iubaris exortum transacta iam die claro | 5 |
| solitudines auias nancti, multa secum prius conlocuti, | |
| accingunt se meo funeri deaque uehiculo meo sublata | |
| et humi reposita cunctis stramentis me renudatum ac | |
| de quadam quercu destinatum flagro illo pecuinis ossi- | |
| bus catenato uerberantes paene ad extremam confe- | 10 |
| cerant mortem; fuit unus, qui poplites meos eneruare | |
| secure sua comminaretur, quod de pudore illo candido | |
| scilicet suo tam deformiter triumphassem: sed ceteri | |
| non meae salutis, sed simulacri iacentis contempla- | |
| tione in uita me retinendum censuere. Rursum itaque | 15 |
| me refertum sarcinis planis gladiis minantes perue- | |
| niunt ad quandam nobilem ciuitatem. Inibi uir prin- | |
| cipalis, et alias religiosus et eximie deum reuerens, | |
| tinnitu cymbalorum et sonu tympanorum cantusque | |
| Phrygii mulcentibus modulis excitus procurrit ob- | 20 |
| uiam deamque uotiuo suscipiens hospitio nos omnis | |
| intra conseptum domus amplissimae constituit nu- | |
| menque summa ueneratione atque hostiis opimis pla- | |
| care contendit. | |
| Hic ego me potissimum capitis periclita- | 31.1 |
| tum memini. Nam quidam colonus partem uenationis | |
| inmanis cerui pinguissimum femus domino illi suo | |
| muneri miserat, quod incuriose pone culinae fores non | |
| altiuscule suspensum canis adaeque uenaticus latenter | 5 |
| inuaserat, laetusque praeda propere custodientes ocu- | |
| los euaserat. Quo damno cognito suaque reprehensa | |
| neglegentia cocus diu lamentatus lacrimis inefficacibus | |
| iamiamque domino cenam flagitante maerens et | |
| utcumque metuens altius, filio paruulo suo consalu- | 10 |
| tato adreptoque funiculo, mortem sibi nexu laquei | |
| comparabat. Nec tamen latuit fidam uxorem eius | |
| casus extremus mariti, sed funestum nodum uiolenter | |
| inuadens manibus ambabus: 'Adeone' inquit 'prae- | |
| senti malo perterritus mente excidisti tua nec fortui- | 15 |
| tum istud remedium, quod deum prouidentia submi- | |
| nistrat, intueris? Nam si quid in ultimo fortunae tur- | |
| bine resipiscis, expergite mi ausculta et aduenam is- | |
| tum asinum remoto quodam loco deductum iugula | |
| femusque eius ad similitudinem perditi detractum et | 20 |
| accuratius in protrimentis sapidissime percoctum ad- | |
| pone domino ceruini uicem.' | |
| Nequissimo uerberoni sua placuit salus de mea | |
| morte et multum conseruae laudata sagacitate desti- | |
| natae iam lanienae cultros acuebat. | 25 |