| LIBER VII | |
| Vt primum tenebris abiectis dies inalbebat et | 7.1.1 |
| candidum solis curriculum cuncta conlustrabat, qui- | |
| dam de numero latronum superuenit; sic enim mu- | |
| tuae salutationis officium indicabat. Is in primo spe- | |
| luncae aditu residens et ex anhelitu recepto spiritu | 5 |
| tale collegio suo nuntium fecit: | |
| 'Quod ad domum Milonis Hypatini quam proxime | |
| diripuimus pertinet, discussa sollicitudine iam possu- | |
| mus esse securi. Postquam uos enim fortissimis uiri- | |
| bus cunctis ablatis castra nostra remeastis, immixtus | 10 |
| ego turbelis popularium dolentique atque indi- | |
| gnanti similis arbitrabar super inuestigatione facti | |
| cuius modi consilium caperetur et an et quatenus la- | |
| trones placeret inquiri, renuntiaturus uobis, uti man- | |
| daueratis, omnia. Nec argumentis dubiis, sed rationi- | 15 |
| bus probabilibus congruo cunctae multitudinis con- | |
| sensu nescio qui Lucius auctor manifestus facinoris | |
| postulabatur, qui proximis diebus fictis commenda- | |
| ticiis litteris Miloni sese uirum commentitus bonum | |
| artius conciliauerat, ut etiam hospitio susceptus inter | 20 |
| familiaris intimos haberetur, plusculisque ibidem die- | |
| bus demoratus falsis amoribus ancillae Milonis ani- | |
| mum inrepens ianuae claustra sedulo explorauerat et | |
| ipsa membra in quis omne patrimonium condi solebat | |
| curiose perspexerat. | 25 |
| Nec exiguum scelerati mons- | 2.1 |
| trabatur indicium, quippe cum eadem nocte sub ipso | |
| flagitii momento idem profugisset nec exinde usquam | |
| compareret; nam et praesidium fugae, quo uelocius | |
| frustratis insecutoribus procul ac procul abderet sese, | 5 |
| eidem facile suppeditasse; equum namque illum suum | |
| candidum uectorem futurum duxisse secum. Plane | |
| seruum eius ibidem in hospitio repertum scelerum | |
| consiliorumque erilium futurum indicem per magis- | |
| tratus in publicam custodiam receptum et altera die | 10 |
| tormentis uexatum pluribus ac paene ad ultimam | |
| mortem excarnificatum nil quicquam rerum talium | |
| esse confessum, missos tamen in patriam Luci illius | |
| multos numero qui reum poenas daturum sceleris in- | |
| quirerent.' | 15 |
| Haec eo narrante ueteris fortunae et illius beati | |
| Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta | |
| comparatione medullitus ingemebam subibatque me | |
| non de nihilo ueteris priscaeque doctrinae uiros | |
| finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exocula- | 20 |
| tam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos | |
| et indignos conferat nec unquam iudicio quemquam | |
| mortalium eligat, immo uero cum is potissimum | |
| deuersetur quos procul, si uideret, fugere deberet, | |
| quodque cunctis est extremius, uarias opiniones, | 25 |
| immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni uiri | |
| fama glorietur et innocentissimus contra noxiorum | |
| more plectatur. | |
| Ego denique, quem saeuissimus | 3.1 |
| eius impetus in bestiam et extremae sortis quadripe- | |
| dem deduxerat cuiusque casus etiam quoiuis iniquis- | |
| simo dolendus atque miserandus merito uideretur, | |
| crimine latrocinii in hospitem mihi carissimum postu- | 5 |
| labar. Quod crimen non modo latrocinium uerum | |
| etiam parricidium quisque rectius nominarit. Nec | |
| mihi tamen licebat causam meam defendere uel unico | |
| uerbo saltem denegare. Denique ne mala conscientia | |
| tam scelesto crimini praesens uiderer silentio consen- | 10 |
| tire, hoc tantum inpatientia productus uolui dicere: | |
| 'Non feci.' Et uerbum quidem praecedens semel ac | |
| saepius inmodice clamitaui, sequens uero nullo pacto | |
| disserere potui, sed in prima remansi uoce et identi- | |
| dem boaui 'Non non', quanquam nimia rutunditate | 15 |
| pendulas uibrassem labias. Sed quid ego pluribus de | |
| Fortunae scaeuitate conqueror, [quan]quam nec istud | |
| puduit me cum meo famulo meoque uectore illo equo | |
| factum conseruum atque coniugem? | |
| Talibus cogitationibus fluctuantem subit me | 4.1 |
| cura illa potior, qua statuto consilio latronum mani- | |
| bus uirginis decretam me uictimam recordabar, uen- | |
| tremque crebro suspiciens meum iam misellam puel- | |
| lam parturibam. | 5 |
| Sed ille, qui commodum falsam de me notoriam | |
| pertulerat, expromptis mille aureum quos insutu laci- | |
| niae contexerat quosque uariis uiatoribus detractos, | |
| ut aiebat, pro sua frugalitate communi conferebat ar- | |
| cae, infit etiam de salute commilitonum sollicite scisci- | 10 |
| tari. Cognitoque quosdam, immo uero fortissimum | |
| quemque uariis quidem sed inpigris casibus oppetisse, | |
| suadet tantisper pacatis itineribus omniumque proe- | |
| liorum seruatis indutiis inquisitioni commilitonum po- | |
| tius insisteretur et tirocinio nouae iuuentutis ad | 15 |
| pristinae manus numerum Martiae cohortis facies in- | |
| tegraretur: nam et inuitos terrore compelli et uo- | |
| lentes praemio prouocari posse nec paucos humili | |
| seruilique uitae renuntiantes ad instar tyrannicae po- | |
| testatis sectam suam conferre malle. Se quoque iam | 20 |
| dudum pro sua parte quendam conuenisse hominem | |
| et statu procerum et aetate iuuenem et corpore uas- | |
| tum et manu strenuum, eique suasisse ac denique per- | |
| suasisse, ut manus hebetatas diutina pigritia tandem | |
| referret ad frugem meliorem bonoque secundae, dum | 25 |
| posset, frueretur ualetudinis, nec manum ualidam | |
| erogandae stipi porrigeret sed hauriendo potius exer- | |
| ceret auro. | |
| Talibus dictis uniuersi omnes adsensi et illum, | 5.1 |
| qui iam comprobatus uideretur, adscisci et alios ad | |
| supplendum numerum uestigari statuunt. Tunc pro- | |
| fectus et paululum commoratus ille perducit imma- | |
| nem quendam iuuenem, uti fuerat pollicitus, nescio an | 5 |
| ulli praesentium comparandum—nam praeter cete- | |
| ram corporis molem toto uertice cunctos antepollebat | |
| et ei commodum lanugo malis inserpebat—sed plane | |
| centunculis disparibus et male consarcinatis semi- | |
| amictum, inter quos pectus et uenter crustata crassi- | 10 |
| tie relucitabant. | |
| Sic introgressus: 'Hauete,' inquit 'fortissimo deo | |
| Marti clientes mihique iam fidi commilitones, et ui- | |
| rum magnanimae uiuacitatis uolentem uolentes acci- | |
| pite, libentius uulnera corpore excipientem quam | 15 |
| aurum manu suscipientem ipsaque morte, quam for- | |
| midant alii, meliorem. Nec me putetis egenum uel | |
| abiectum neue de pannulis istis uirtutes meas aesti- | |
| metis. Nam praefui ualidissimae manui totamque | |
| prorsus deuastaui Macedoniam. Ego sum praedo fa- | 20 |
| mosus Haemus ille Thracius cuius totae prouinciae | |
| nomen horrescunt, patre Therone aeque latrone inclito | |
| prognatus, humano sanguine nutritus interque ipsos | |
| manipulos factionis educatus heres et aemulus uirtutis | |
| paternae. | 25 |
| Sed omnem pristinam sociorum for- | 6.1 |
| tium multitudinem magnasque illas opes exiguo tem- | |
| poris amisi spatio. Nam procuratorem principis duce- | |
| naria perfunctum, dehinc fortuna tristiore decussum, | |
| praetereuntem Ioue irato fueram adgressus—sed rei | 5 |
| noscendae carpo ordinem. | |
| Fuit quidam multis officiis in aula Caesaris clarus | |
| atque conspicuus, ipsi etiam probe spectatus. Hunc | |
| insimulatum quorundam astu proiecit extorrem sae- | |
| uiens inuidia. Sed uxor eius Plotina quaedam, rarae | 10 |
| fidei atque singularis pudicitiae femina, quae decimo | |
| partus stipendio uiri familiam fundauerat, spretis | |
| atque contemptis urbicae luxuriae deliciis, fugientis | |
| comes et infortunii socia, tonso capillo in masculinam | |
| faciem reformato habitu pretiosissimis monilium et | 15 |
| auro monetali zonis refertis incincta inter ipsas custo- | |
| dientium militum manus et gladios nudos intrepida | |
| cunctorum periculorum particeps et pro mariti salute | |
| peruigilem curam sustinens aerumnas adsiduas inge- | |
| nio masculo sustinebat. Iamque plurimis itineris dif- | 20 |
| ficultatibus marisque terroribus exanclatis Zacyn- | |
| thum petebat, quam sors ei fatalis decreuerat tempo- | |
| rariam sedem. | |
| Sed cum primum litus Actiacum, | 7.1 |
| quo tunc Macedonia delapsi grassabamur, appulisset | |
| —nocte promota tabernulam quandam litori nauique | |
| proximam uitatis maris fluctibus incubabant—inua- | |
| dimus et diripimus omnia. Nec tamen periculo leui | 5 |
| temptati discessimus. Simul namque primum sonum | |
| ianuae matrona percepit, procurrens in cubiculum | |
| clamoribus inquietis cuncta miscuit milites suosque | |
| famulos nominatim, sed et omnem uiciniam suppetia- | |
| tum conuocans, nisi quod pauore cunctorum, qui sibi | 10 |
| quisque metuentes delitiscebant, effectum est ut im- | |
| pune discederemus. | |
| Sed protinus sanctissima—uera enim dicenda | |
| sunt—et unicae fidei femina bonis artibus gratiosa | |
| precibus ad Caesaris numen porrectis et marito redi- | 15 |
| tum celerem et adgressurae plenam uindictam impe- | |
| trauit. Denique noluit esse Caesar Haemi latronis | |
| collegium et confestim interiuit: tantum potest nutus | |
| etiam magni principis. Tota denique factione milita- | |
| rium uexillationum indagatu confecta atque concisa | 20 |
| ipse me furatus aegre solus mediis Orci faucibus ad | |
| hunc euasi modum: | |
| sumpta ueste muliebri flo- | 8.1 |
| rida, in sinus flaccidos abundante, mitellaque textili | |
| contecto capite, calceis femininis albis illis et tenuibus | |
| indutus et in sequiorem sexum incertatus atque abs- | |
| conditus, asello spicas ordeacias gerenti residens per | 5 |
| medias acies infesti militis transabiui. Nam mulierem | |
| putantes asinariam concedebant liberos abitus, quippe | |
| cum mihi etiam tunc depiles genae leui pueritia splen- | |
| dicarent. | |
| Nec ab illa tamen paterna gloria uel mea uirtute | 10 |
| desciui, quanquam semitrepidus iuxta mucrones Mar- | |
| tios constitutus, sed habitus alieni fallacia tectus | |
| uillas seu castella solus adgrediens uiaticulum mihi | |
| conrasi' et diloricatis statim pannulis in medium duo | |
| milia profudit aureorum et: 'En' inquit 'istam spor- | 15 |
| tulam, immo uero dotem collegio uestro libens meque | |
| uobis ducem fidissimum, si tamen non recusatis, offero | |
| breui temporis spatio lapideam istam domum ues- | |
| tram facturus auream.' | |
| Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus | 9.1 |
| ducatum latrones unanimes ei deferunt uestemque | |
| lautiusculam proferunt, sumeret abiecto centunculo | |
| diuite. Sic reformatus singulos exosculatus et in | |
| summo puluinari locatus cena poculisque magnis inau- | 5 |
| guratur. Tunc sermonibus mutuis de uirginis fuga | |
| deque mea uectura et utrique destinata monstruosa | |
| morte cognoscit et ubi locorum esset illa percontatus | |
| deductusque, uisa ea, ut erat uinculis onusta, contorta | |
| et uituperanti nare discessit et: 'Non sum quidem | 10 |
| tam brutus uel certe temerarius' inquit 'ut scitum | |
| uestrum inhibeam, sed malae conscientiae reatum | |
| intra me sustinebo si quod bonum mihi uidetur dissi- | |
| mulauero. Sed prius fiduciam uestri causa sollicito | |
| mihi tribuite, cum praesertim uobis, si sententia haec | 15 |
| mea displicuerit, liceat rursus ad asinum redire. Nam | |
| ego arbitror latrones, quique eorum recte sapiunt, | |
| nihil anteferre lucro suo debere ac ne ipsam quidem | |
| saepe et ultis damnosam ultionem. Ergo igitur, si per- | |
| dideritis in asino uirginem, nihil amplius quam sine | 20 |
| ullo compendio indignationem uestram exercueritis. | |
| Quin ego censeo deducendam eam ad quampiam ci- | |
| uitatem ibique uenundandam. Nec enim leui pretio | |
| distrahi poterit talis aetatula. Nam et ipse quosdam | |
| lenones pridem cognitos habeo, quorum poterit unus | 25 |
| magnis equidem talentis, ut arbitror, puellam istam | |
| praestinare condigne natalibus suis fornicem proces- | |
| suram nec in similem fugam discursuram, non nihil | |
| etiam, cum lupanari seruierit, uindictae uobis depen- | |
| suram. Hanc ex animo quidem meo sententiam con- | 30 |
| ducibilem protuli; sed uos uestrorum estis consilio- | |
| rum rerumque domini.' | |
| Sic ille latronum fisci aduocatus nostram cau- | 10.1 |
| sam pertulerat, uirginis et asini sospitator egregius. | |
| Sed in diutina deliberatione ceteri cruciantes mora | |
| consilii mea praecordia, immo miserum spiritum eli- | |
| dentes, tandem nouicii latronis accedunt sententiae et | 5 |
| protinus uinculis exsoluunt uirginem. Quae quidem | |
| simul uiderat illum iuuenem fornicisque et lenonis | |
| audierat mentionem, coepit risu laetissimo gestire, ut | |
| mihi merito subiret uituperatio totius sexus, cum | |
| uiderem puellam proci iuuenis amore nuptiarumque | 10 |
| castarum desiderio simulato lupanaris spurci sordi- | |
| dique subito delectari nomine. Et tunc quidem tota- | |
| rum mulierum secta moresque de asini pendebant | |
| iudicio. | |
| Sed ille iuuenis sermone repetito: 'Quin igitur' in- | 15 |
| quit 'supplicatum Marti Comiti pergimus et puellam | |
| simul uendituri et socios indagaturi? Sed, ut uideo, | |
| nullum uspiam pecus sacrificatui ac ne uinum qui- | |
| dem potatui adfatim uel sufficiens habemus. Decem | |
| mihi itaque legate comites, quis contentus proximum | 20 |
| castellum petam, inde uobis epulas saliares compara- | |
| turus.' | |
| Sic eo profecto ceteri copiosum instruunt ignem | |
| aramque cespite uirenti Marti deo faciunt. | |
| Nec multo post adueniunt illi uinarios utres | 11.1 |
| ferentes et gregatim pecua comminantes, unde prae- | |
| lectum grandem hircum annosum et horricomem | |
| Marti Secutori Comitique uictimant. Et ilico pran- | |
| dium fabricatur opipare. Tunc hospes ille: 'Non | 5 |
| modo' inquit 'expoliationum praedarumque, uerum | |
| etiam uoluptatum uestrarum ducem me strenuum | |
| sentire debetis' et adgressus insigni facilitate nauiter | |
| cuncta praeministrat. Verrit, sternit, coquit, tuc- | |
| ceta concinnat, adponit scitule, sed praecipue pocu- | 10 |
| lis crebris grandibusque singulos ingurgitat. Interdum | |
| tamen simulatione promendi quae poscebat usus ad | |
| puellam commeabat adsidue, partisque subreptas | |
| clanculo et praegustatas a se potiones offerebat hila- | |
| ris. At illa sumebat adpetenter et non nunquam ba- | 15 |
| siare uolenti promptis sauiolis adlubescebat. Quae res | |
| oppido mihi displicebat. 'Hem oblita es nuptiarum | |
| tuique mutui cupitoris, puella uirgo, et illi nescio cui | |
| recenti marito, quem tibi parentes iunxerunt, hunc | |
| aduenam cruentumque percussorem praeponis? Nec | 20 |
| te conscientia stimulat, sed adfectione calcata inter | |
| lanceas et gladios istos scortari tibi libet? Quid, si quo | |
| modo latrones ceteri persenserint? Non rursum re- | |
| curres ad asinum et rursum exitium mihi parabis? Re | |
| uera ludis de alieno corio.' | 25 |
| Dum ista sycophanta ego mecum maxima | 12.1 |
| cum indignatione disputo, de uerbis eorum quibusdam | |
| dubiis sed non obscuris prudenti asino cognosco non | |
| Haemum illum praedonem famosum sed Tlepolemum | |
| sponsum puellae ipsius. Nam procedente sermone | 5 |
| paulo iam clarius contempta mea praesentia quasi | |
| uere mortui: 'Bono animo es,' inquit 'Charite dulcis- | |
| sima; nam totos istos hostes tuos statim captiuos ha- | |
| bebis', et instantia ualidiore uinum iam inmixtum, | |
| sed modico tepefactum uapore sauciis illis et crapula | 10 |
| uinolentiaque madidis ipse abstemius non cessat in- | |
| pingere. Et hercules suspicionem mihi fecit quasi | |
| soporiferum quoddam uenenum cantharis immisceret | |
| illis. Cuncti denique, sed prorsus omnes uino sepulti | |
| iacebant, omnes pariter mortui. Tunc nullo negotio | 15 |
| artissimis uinculis impeditis ac pro arbitrio suo con- | |
| strictis illis, imposita dorso meo puella, dirigit gres- | |
| sum ad suam patriam. | |
| Quam simul accessimus, tota ciuitas ad uo- | 13.1 |
| tiuum conspectum effunditur. Procurrunt parentes, | |
| affines, clientes, alumni, famuli laeti faciem, gaudio | |
| delibuti. Pompam cerneres omnis sexus et omnis | |
| aetatis nouumque et hercules memorandum specta- | 5 |
| men, uirginem asino triumphantem. Denique ipse | |
| etiam hilarior pro uirili parte, ne praesenti negotio ut | |
| alienus discreparem, porrectis auribus proflatisque | |
| naribus rudiui fortiter, immo tonanti clamore perso- | |
| nui. Et illam thalamo receptam commode parentes | 10 |
| sui fouebant, me uero cum ingenti iumentorum | |
| ciuiumque multitudine confestim retro Tlepolemus | |
| agebat non inuitum. Nam et alias curiosus et tunc | |
| latronum captiuitatis spectator optabam fieri. Quos | |
| quidem colligatos adhuc uino magis quam uinculis de- | 15 |
| prehendimus. Totis ergo prolatis erutisque rebus et | |
| nobis auro argentoque et ceteris onustis ipsos partim | |
| constrictos, uti fuerant, prouolutosque in proximas | |
| rupinas praecipites dedere, alios uero suis sibi gladiis | |
| obtruncatos reliquere. | 20 |
| Tali uindicta laeti et gaudentes ciuitatem reueni- | |
| mus. Et illas quidem diuitias publicae custodelae com- | |
| misere, Tlepolemo puellam repetitam lege tradidere. | |
| Exin me suum sospitatorem nuncupatum ma- | 14.1 |
| trona prolixe curitabat ipsoque nuptiarum die praese- | |
| pium meum ordeo passim repleri iubet faenumque ca- | |
| melo Bactrinae sufficiens apponi. Sed quas ego condi- | |
| gnas Photidi diras deuotiones inprecarer, quae me for- | 5 |
| mauit non canem, sed asinum, quippe cum uiderem | |
| largissimae cenae reliquiis rapinisque canes omnes | |
| inescatos atque distentos. | |
| Post noctem unicam et rudimenta Veneris recens | |
| nupta gratias summas apud suos parentes ac maritum | 10 |
| mihi meminisse non destitit, quoad summos illi pro- | |
| mitterent honores habituri mihi. Conuocatis denique | |
| grauioribus amicis consilium datur, quo potissimum | |
| pacto digne remunerarer. Placuerat uni domi me con- | |
| clusum et otiosum hordeo lecto fabaque et uicia sagi- | 15 |
| nari; sed optinuit alius, qui meae libertati prospexe- | |
| rat, suadens ut rurestribus potius campis in greges | |
| equinos lasciuiens discurrerem daturus dominis equa- | |
| rum inscensu generoso multas mulas alumnas. | |
| Ergo igitur euocato statim armentario equi- | 15.1 |
| sone magna cum praefatione deducendus adsignor. Et | |
| sane gaudens laetusque praecurrebam sarcinis et cete- | |
| ris oneribus iam nunc renuntiaturus nanctaque liber- | |
| tate ueris initio pratis herbantibus rosas utique reper- | 5 |
| turus aliquas. Subibat me tamen illa etiam sequens | |
| cogitatio, quod tantis actis gratiis honoribusque plu- | |
| rimis asino meo tributis humana facie recepta multo | |
| tanta pluribus beneficiis honestarer. | |
| Sed ubi me procul a ciuitate gregarius ille perduxe- | 10 |
| rat, nullae deliciae ac ne ulla quidem libertas excipit. | |
| Nam protinus uxor eius, auara equidem nequissi- | |
| maque illa mulier, molae machinariae subiugum me | |
| dedit frondosoque baculo subinde castigans panem | |
| sibi suisque de meo parabat corio. Nec tantum sui | 15 |
| cibi gratia me fatigare contenta, uicinorum etiam fru- | |
| menta mercennariis discursibus meis conterebat, nec | |
| mihi misero statuta saltem cibaria pro tantis praes- | |
| tabantur laboribus. Namque hordeum meum frictum | |
| et sub eadem mola meis quassatum ambagibus colo- | 20 |
| nis proximis uenditabat, mihi uero per diem laborio- | |
| sae machinae adtento sub ipsa uespera furfures appo- | |
| nebat incretos ac sordidos multoque lapide salebrosos. | |
| Talibus aerumnis edomitum nouis Fortuna | 16.1 |
| saeua tradidit cruciatibus, scilicet ut, quod aiunt, | |
| domi forisque fortibus factis adoriae plenae gloriarer. | |
| Equinis armentis namque me congregem pastor egre- | |
| gius mandati dominici serus auscultator aliquando | 5 |
| permisit. At ego tandem liber asinus laetus et tripu- | |
| dians graduque molli gestiens equas opportunissimas | |
| iam mihi concubinas futuras deligebam. Sed haec | |
| etiam spes hilarior in capitale processit exitium. | |
| Mares enim ob admissuram ueterem pasti satianter | 10 |
| ac diu saginati, terribiles [alios] alioquin et utique | |
| quouis asino fortiores, de me metuentes sibi et adul- | |
| terio degeneri praecauentes nec hospitalis Iouis ser- | |
| uato foedere riualem summo furentes persecuntur | |
| odio. Hic elatis in altum uastis pectoribus arduus ca- | 15 |
| pite et sublimis uertice primoribus in me pugillatur | |
| ungulis, ille terga pulposis torulis obesa conuertens | |
| postremis uelitatur calcibus, alius hinnitu maligno | |
| comminatus remulsis auribus dentiumque candentium | |
| renudatis asceis totum me commorsicat. Sic apud his- | 20 |
| toriam de rege Thracio legeram, qui miseros hospites | |
| ferinis equis suis lacerandos deuorandosque porrige- | |
| bat; adeo ille praepotens tyrannus sic parcus hordei | |
| fuit ut edacium iumentorum famem corporum huma- | |
| norum largitione sedaret. | 25 |
| Ad eundem modum distractus et ipse uariis | 17.1 |
| equorum incursibus rursus molares illos circuitus re- | |
| quirebam. Verum Fortuna meis cruciatibus insatiabi- | |
| lis aliam mihi denuo pestem instruxit. Delegor enim | |
| ligno monte deuehundo, puerque mihi praefectus im- | 5 |
| ponitur omnium unus ille quidem puer deterrimus. | |
| Nec me montis excelsi tantum arduum fatigabat | |
| iugum, nec saxeas tantum sudes incursando contri- | |
| bam ungulas, uerum fustium quoque crebris ictibus | |
| prolixe dedolabar, ut usque plagarum mihi medullaris | 10 |
| insideret dolor; coxaeque dexterae semper ictus in- | |
| cutiens et unum feriendo locum dissipato corio et ulce- | |
| ris latissimi facto foramine, immo fouea uel etiam | |
| fenestra nullus tamen desinebat identidem uulnus | |
| sanguine delibutum obtundere. Lignorum uero tanto | 15 |
| me premebat pondere, ut fascium molem elephanto, | |
| non asino paratam putares. Ille uero etiam quotiens | |
| in alterum latus praeponderans declinarat sarcina, | |
| cum deberet potius grauantis ruinae fustes demere et | |
| leuata paulisper pressura sanare me uel certe in alte- | 20 |
| rum latus translatis peraequare, contra lapidibus ad- | |
| ditis insuper sic iniquitati ponderis medebatur. | |
| Nec tamen post tantas meas clades inmodico | 18.1 |
| sarcinae pondere contentus, cum fluuium transcende- | |
| remus, qui forte praeter uiam defluebat, peronibus | |
| suis ab aquae madore consulens ipse quoque insuper | |
| lumbos meos insiliens residebat, exiguum scilicet et | 5 |
| illud tantae molis superpondium. Ac si quo casu | |
| limo caenoso ripae supercilia lubricante oneris inpa- | |
| tientia prolapsus deruissem, cum deberet egregius | |
| agaso manum porrigere, capistro suspendere, cauda | |
| subleuare, certe partem tanti oneris, quoad resurge- | 10 |
| rem saltem, detrahere, nullum quidem defesso mihi | |
| ferebat auxilium, sed occipiens a capite, immo uero et | |
| ipsis auribus totum me compilabat [cidit] fusti | |
| grandissimo, donec fomenti uice ipsae me plagae susci- | |
| tarent. | 15 |
| Idem mihi talem etiam excogitauit perniciem. Spi- | |
| nas acerrumas et punctu uenenato uiriosas in fascem | |
| tortili nodo constrictas caudae meae pensilem deli- | |
| gauit cruciatum, ut incessu meo commotae incitatae- | |
| que funestis aculeis infeste me conuulnerarent. | 20 |
| Ergo igitur ancipiti malo laborabam. Nam cum | 19.1 |
| me cursu proripueram fugiens acerbissimos incursus, | |
| uehementiore nisu spinarum feriebar: si dolori par- | |
| cens paululum restitissem, plagis compellebar ad cur- | |
| sum. Nec quicquam uidebatur aliud excogitare puer | 5 |
| ille nequissimus quam ut me quoquo modo perditum | |
| iret, idque iurans etiam non nunquam comminabatur. | |
| Et plane fuit, quod eius detestabilem malitiam ad | |
| peiores conatus stimularet; nam quadam die nimia | |
| eius insolentia expugnata patientia mea calces in eum | 10 |
| ualidas extuleram. Denique tale facinus in me commi- | |
| niscitur. Stuppae sarcina me satis onustum probeque | |
| funiculis constrictum producit in uiam deque proxima | |
| uillula spirantem carbunculum furatus oneris in ipso | |
| meditullio reponit. Iamque fomento tenui calescens | 15 |
| et enutritus ignis surgebat in flammas et totum me | |
| funestus ardor inuaserat, nec ullum pestis extremae | |
| suffugium nec salutis aliquod apparet solacium, et | |
| ustrina talis moras non sustinet et meliora consilia | |
| praeuertitur. | 20 |
| Sed in rebus scaeuis adfulsit For- | 20.1 |
| tunae nutus hilarior nescio an futuris periculis me | |
| reseruans, certe praesente statutaque morte liberans. | |
| Nam forte pluuiae pridianae recens conceptaculum | |
| aquae lutulentae proximum conspicatus ibi memet | 5 |
| inprouido saltu totum abicio flammaque prorsus ex- | |
| tincta tandem et pondere leuatus et exitio liberatus | |
| euado. Sed ille deterrimus ac temerarius puer hoc | |
| quoque suum nequissimum factum in me retorsit gre- | |
| gariisque omnibus adfirmauit me sponte uicinorum | 10 |
| foculos transeuntem titubanti gradu prolapsum ignem | |
| ultroneum accersisse mihi, et arridens addidit: 'Quo | |
| usque ergo frustra pascemus inigninum istum?' | |
| Nec multis interiectis diebus longe peioribus me | |
| dolis petiuit. Ligno enim quod gerebam in proximam | 15 |
| casulam uendito uacuum me ducens iam se nequitiae | |
| meae proclamans imparem miserrimumque istud ma- | |
| gisterium rennuens querelas huius modi concinnat: | |
| 'Videtis istum pigrum tardissimumque et nimis | 21.1 |
| asinum? Me post cetera flagitia nunc nouis periculis | |
| etiam angit. Vt quemque enim uiatorem prospexerit, | |
| siue illa scitula mulier seu uirgo nubilis seu tener puel- | |
| lus est, ilico disturbato gestamine, non nunquam etiam | 5 |
| ipsis stramentis abiectis, furens incurrit et homines | |
| amator talis appetit et humi prostratis illis inhians | |
| illicitas atque incognitas temptat libidines et ferinas | |
| uoluptates, auersaque Venere inuitat ad nuptias. | |
| Nam imaginem etiam sauii mentiendo ore improbo | 10 |
| compulsat ac morsicat. Quae res nobis non mediocris | |
| lites atque iurgia, immo forsitan et crimina pariet. | |
| Nunc etiam uisa quadam honesta iuuene, ligno quod | |
| deuehebat abiecto dispersoque, in eam furiosos di- | |
| rexit impetus et festiuus hic amasio humo sordida pro- | 15 |
| stratam mulierem ibidem incoram omnium gestiebat | |
| inscendere. Quod nisi ploratu questuque femineo | |
| conclamatum uiatorum praesidium accurrisset ac de | |
| mediis ungulis ipsius esset erepta liberataque, misera | |
| illa compauita atque dirupta ipsa quidem cruciabilem | 20 |
| cladem sustinuisset, nobis uero poenale reliquisset | |
| exitium.' | |
| Talibus mendaciis admiscendo sermones | 22.1 |
| alios, qui meum uerecundum silentium uehementius | |
| premerent, animos pastorum in meam perniciem atro- | |
| citer suscitauit. Denique unus ex illis: 'Quin igitur | |
| publicum istum maritum' inquit 'immo communem | 5 |
| omnium adulterum illis suis monstruosis nuptiis con- | |
| dignam uictimamus hostiam?' et 'Heus tu, puer,' | |
| ait 'obtruncato protinus eo intestina quidem canibus | |
| nostris iacta, ceteram uero carnem omnem operario- | |
| rum cenae reserua. Nam corium adfirmatum cineris | 10 |
| inspersu dominis referemus eiusque mortem de lupo | |
| facile mentiemur.' | |
| Sublata cunctatione accusator ille meus noxius, | |
| ipse etiam pastoralis exsecutor sententiae, laetus et | |
| meis insultans malis calcisque illius admonitus, quam | 15 |
| inefficacem fuisse mehercules doleo, protinus gladium | |
| cotis adtritu parabat. | |
| Sed quidam de coetu illo rusticorum: | 23.1 |
| 'Nefas' ait 'tam bellum asinum sic enecare et propter | |
| luxuriem lasciuiamque amatoriam criminatum opera | |
| seruitioque tam necessario carere, cum alioquin ex- | |
| sectis genitalibus possit neque in uenerem nullo modo | 5 |
| surgere uosque omni metu periculi liberare, insuper | |
| etiam longe crassior atque corpulentior effici. Multos | |
| ego scio non modo asinos inertes, uerum etiam ferocis- | |
| simos equos nimio libidinis laborantes atque ob id | |
| truces uesanosque adhibita tali detestatione mansue- | 10 |
| tos ac mites exinde factos et oneri ferundo non inha- | |
| biles et cetero ministerio patientes. Denique nisi | |
| uobis suadeo nolentibus, possum spatio modico inter- | |
| iecto, quo mercatum proxumum obire statui, petitis | |
| e domo ferramentis huic curae praeparatis ad uos | 15 |
| actutum redire trucemque amatorem istum atque in- | |
| suauem dissitis femoribus emasculare et quouis uer- | |
| uece mitiorem efficere.' | |
| Tali sententia mediis Orci manibus extrac- | 24.1 |
| tus set extremae poenae reseruatus maerebam et in | |
| nouissima parte corporis totum me periturum defle- | |
| bam. Inedia denique continua uel praecipiti ruina | |
| memet ipse quaerebam extinguere moriturus quidem | 5 |
| nihilo minus sed moriturus integer. Dumque in ista | |
| necis meae decunctor electione, matutino me rursum | |
| puer ille peremptor meus contra montis suetum ducit | |
| uestigium. Iamque me de cuiusdam uastissimae ilicis | |
| ramo pendulo destinato paululum uiam supergressus | 10 |
| ipse securi lignum, quod deueheret, recidebat. Et ecce | |
| de proximo specu uastum attollens caput funesta pro- | |
| serpit ursa. Quam simul conspexi, pauidus et repen- | |
| tina facie conterritus totum corporis pondus in pos- | |
| tremos poplites recello arduaque ceruice sublimiter | 15 |
| eleuata lorum quo tenebar rumpo meque protinus per- | |
| nici fugae committo perque prona non tantum pedi- | |
| bus uerum etiam toto proiecto corpore propere deuo- | |
| lutus immitto me campis subpatentibus, ex summo | |
| studio fugiens immanem ursam ursaque peiorem illum | 20 |
| puerum. | |
| Tunc quidam uiator solitarium uagumque | 25.1 |
| me respiciens inuadit et properiter inscensum baculo | |
| quod gerebat obuerberans per obliquam ignaramque | |
| me ducebat uiam. Nec inuitus ego cursui me commo- | |
| dabam relinquens atrocissimam uirilitatis lanienam. | 5 |
| Ceterum plagis non magnopere commouebar quippe | |
| consuetus ex forma concidi fustibus. | |
| Sed illa Fortuna meis casibus peruicax tam oppor- | |
| tunum latibulum misera celeritate praeuersa nouas | |
| instruxit insidias. Pastores enim mei perditam sibi | 10 |
| requirentes uacculam uariasque regiones peragrantes | |
| occurrunt nobis fortuito statimque me cognitum ca- | |
| pistro prehensum attrahere gestiunt. Sed audacia | |
| ualida resistens ille fidem hominum deumque testaba- | |
| tur: 'Quid me raptatis uiolenter? Quid inuaditis?' | 15 |
| 'Ain, te nos tractamus inciuiliter, qui nostrum asi- | |
| num furatus abducis? Quin potius effaris ubi pue- | |
| rum eiusdem agasonem, necatum scilicet, occulta- | |
| ris?' Et ilico detractus ad terram pugnisque pulsa- | |
| tus et calcibus contusus infit deierans nullum semet | 20 |
| uidisse ductorem, sed plane continatum solutum et | |
| solitarium ob indiciuae praemium occupasse, domino | |
| tamen suo restituturum. 'Atque utinam ipse asinus', | |
| inquit 'quem numquam profecto uidissem, uocem | |
| quiret humanam dare meaeque testimonium innocen- | 25 |
| tiae perhibere posset: profecto uos huius iniuriae pi- | |
| geret.' | |
| Sic adseuerans nihil quicquam promouebat. Nam | |
| collo constrictum reducunt eum pastores molesti con- | |
| tra montis illius siluosa nemora unde lignum puer so- | 30 |
| lebat egerere. | |
| Nec uspiam ruris reperitur ille, | 26.1 |
| sed plane corpus eius membratim laceratum multis- | |
| que dispersum locis conspicitur. Quam rem procul | |
| dubio sentiebam ego illius ursae dentibus esse perfec- | |
| tam, et hercules dicerem quod sciebam, si loquendi | 5 |
| copia suppeditaret. Sed, quod solum poteram, tacitus | |
| licet serae uindictae gratulabar. Et cadauer quidem | |
| disiectis partibus tandem totum repertum aegreque | |
| concinnatum ibidem terrae dedere, meum uero Belle- | |
| rophontem abactorem indubitatum cruentumque per- | 10 |
| cussorem criminantes, ad casas interim suas uinctum | |
| perducunt, quoad renascenti die sequenti deductus ad | |
| magistratus, ut aiebant, poenae redderetur. | |
| Interim dum puerum illum parentes sui plangori- | |
| bus fletibusque querebantur, et adueniens ecce rusti- | 15 |
| cus nequaquam promissum suum frustratus destina- | |
| tam sectionem meam flagitat. 'Non est' in his inquit | |
| unus 'indidem praesens iactura nostra, sed plane cras- | |
| tino libet non tantum naturam uerum etiam caput | |
| quoque ipsum pessimo isto asino demere. Nec tibi mi- | 20 |
| nisterium deerit istorum.' | |
| Sic effectum est ut in alterum diem clades | 27.1 |
| differretur mea. At ego gratias agebam bono puero | |
| quod saltem mortuus unam carnificinae meae diecu- | |
| lam donasset. Nec tamen tantillum saltem gratula- | |
| tioni meae quietiue spatium datum; nam mater pueri, | 5 |
| mortem deplorans acerbam filii, fleta et lacrimosa fus- | |
| caque ueste contecta, ambabus manibus trahens cine- | |
| rosam canitiem, heiulans et exinde proclamans stabu- | |
| lum inrumpit meum tunsisque ac diuerberatis uehe- | |
| menter uberibus incipit: 'Et nunc iste securus in- | 10 |
| cumbens praesepio uoracitati suae deseruit et insatia- | |
| bilem profundumque uentrem semper esitando dis- | |
| tendit nec aerumnae meae miseretur uel detestabilem | |
| casum defuncti magistri recordatur, sed scilicet se- | |
| nectam infirmitatemque meam contemnit ac despicit | 15 |
| et impune se laturum tantum scelus credit. At ut- | |
| cumque se praesumit innocentem; est enim con- | |
| gruens pessimis conatibus contra noxiam conscien- | |
| tiam sperare securitatem. Nam pro deum fidem, qua- | |
| drupes nequissime, licet precariam uocis usuram su- | 20 |
| meres, cui tandem uel ineptissimo persuadere possis | |
| atrocitatem istam culpa <tua> carere, cum propugnare | |
| pedibus et arcere morsibus misello puero potueris? | |
| An ipsum quidem saepius incursare calcibus potuisti, | |
| moriturum uero defendere alacritate simili nequisti? | 25 |
| Certe dorso receptum auferres protinus et infesti la- | |
| tronis cruentis manibus eriperes, postremum deserto | |
| derelictoque illo conseruo magistro comite pastore non | |
| solus aufugeres. An ignoras eos etiam qui morituris | |
| auxilium salutare denegarint, quod contra bonos | 30 |
| mores id ipsum fecerint, solere puniri? Sed non diu- | |
| tius meis cladibus laetaberis, homicida. Senties, effi- | |
| ciam, misero dolori naturales uires adesse'; | |
| et cum dicto subsertis manibus exsoluit suam sibi | 28.1 |
| fasceam pedesque meos singillatim inligans indidem | |
| constringit artissime, scilicet ne quod uindictae meae | |
| superesset praesidium, et pertica qua stabuli fores | |
| offirmari solebant adrepta non prius me desiit obtun- | 5 |
| dere quam uictis fessisque uiribus suopte pondere de- | |
| grauatus manibus eius fustis esset elapsus. Tunc de | |
| brachiorum suorum cita fatigatione conquesta pro- | |
| currit ad focum ardentemque titionem gerens mediis | |
| inguinibus obtrudit usque, donec solo quod restabat | 10 |
| nisus praesidio liquida fimo strictim egesta faciem | |
| atque oculos eius confoedassem. Qua caecitate atque | |
| faetore tandem fugata est a mea pernicie: ceterum | |
| titione delirantis Althaeae Meleager asinus interisset. |