* * * At non itidem maior meus Socrates, qui cum deco- 2.1
rum adulescentem et diutule tacentem conspicatus foret,
'ut te uideam', inquit, 'aliquid et loquere.' scilicet Socrates
tacentem hominem non uidebat; etenim arbitrabatur homi-
nes non oculorum, sed mentis acie et animi obtutu consi- 5
derandos. nec ista re cum Plautino milite congruebat, qui
ita ait: 'pluris est oculatus testis unus quam auriti decem.'
immo enimuero hunc uersum ille ad examinandos homines
conuerterat: pluris est auritus testis unus quam oculati
decem. ceterum si magis pollerent oculorum quam animi 10
iudicia, profecto de sapientia foret aquilae concedendum.
homines enim neque longule dissita neque proxume adsita
possumus cernere, uerum omnes quo[d]dam modo caecu-
timus; ac si ad oculos et optutum istum terrenum redigas
et hebetem, profecto uerissime poeta egregius dixit uelut 15
nebulam nobis ob oculos offusam nec cernere nos nisi intra
lapidis iactum ualere. aquila enimuero cum se nubium
tenus altissime sublimauit euecta alis totum istud spatium,
qua pluitur et ninguitur, ultra quod cacumen nec fulmini
nec fulguri locus est, in ipso, ut ita dixerim, solo aetheris 20
et fastigio hiemis—cum igitur eo sese aquila extulit, nutu
clementi laeuorsum uel dextrorsum tanta mole corporis la-
bitur, uelificatas alas quo libuit aduertens modico caudae
gu[r]bernaculo, inde cuncta despiciens ibidem pinnarum
eminens indefessa remigia ac paulisper cunctabundo uolatu 25
paene eodem loco pendula circumtuetur et quaerit, quorsus
potissimum in praedam superne sese ruat fulminis uicem,
de caelo inprouisa simul campis pecua simul montibus feras
simul homines urbibus uno optutu sub eodem impetu cer-
nens, unde rostro tran<s>fodiat, unde unguibus inuncet uel 30
agnum incuriosum uel leporem meticulosum uel quodcunque
esui animatum uel laniatui fors obtulit.