| Hyagnis fuit, ut fando accepimus, Marsyae tibicinis pater | 3.1 |
| et magister, rudibus adhuc musicae saeculis solus ante alios | |
| ca[n]tus canere, nondum quidem tamen flexanimo sono | |
| nec tamen pluriformi modo nec tamen multiforatili tibia; | |
| quippe adhuc ars ista repertu nouo commodum oriebatur. | 5 |
| nec quicquam omnium est quod po<s>sit in primordio sui | |
| perfici, sed in omnibus ferme ante est spei rudimentum | |
| quam rei experimentum. prorsus igitur ante Hyagni<n> | |
| nihil aliud plerique callebant quam Vergilianus upilio seu | |
| busequa, 'stridenti miserum stipula disperdere carmen.' | 10 |
| quod si quis uidebatur paulo largius in arte promouisse, | |
| ei quoque tamen mos fuit una tibia uelut una tuba per- | |
| sonare. primus Hyagnis in canendo manus discapedinauit, | |
| primus duas tibias uno spiritu animauit, primus laeuis et | |
| dexteris foraminibus, acuto tinnitu et graui bombo, concen- | 15 |
| tum musicum miscuit. eo genitus Marsyas cum in artificio | |
| patrissaret tibicinii, Phryx cetera et barbarus, uultu ferino, | |
| trux, hispidus, inlutibarbus, spinis et pilis obsitus fertur— | |
| pro nefas—cum Apolline certauisse, taeter cum decoro, | |
| agrestis cum erudito, belua cum deo. Musae cum Minerua | 20 |
| dissimulamenti gratia iudices adstitere, ad deridendam scili- | |
| cet monstri illius barbariam nec minus ad stoliditatem poe- | |
| niendam. sed Marsyas, quod stultitiae maximum specimen, | |
| non intellegens se deridiculo haberi, priusquam tibias occi- | |
| peret inflare, prius de se et Apolline quaedam deliramenta | 25 |
| barbare effuttiuit, laudans sese, quod erat et coma relicinus | |
| et barba squalidus et pectore hirsutus et arte tibicen et | |
| fortuna egenus: contra Apollinem—ridiculum dictu— | |
| aduersis uirtutibus culpabat, quod Apollo esset et coma in- | |
| tonsus et genis gratus et corpore glabellus et arte multiscius | 30 |
| et fortuna opulentus. 'iam primum', inquit, 'crines eius | |
| praemulsis antiis et promulsis caproneis anteuentuli et pro- | |
| penduli, corpus totum gratissimum, membra nitida, lingua | |
| fatidica, seu tute oratione seu uersibus malis, utrubique | |
| facundia aequipari. quid quod et uestis textu tenuis, tactu | 35 |
| mollis, purpura radians? quid quod et lyra eius auro ful- | |
| gurat, ebore candicat, gemmis uariegat? quid quod et doc- | |
| tissime et gratissime cantilat? haec omnia', inquit, 'blan- | |
| dimenta nequaquam uirtuti decora, sed luxuriae accommo- | |
| data': contra corporis sui qualitatem prae se maximam | 40 |
| speciem ostentare. risere Musae, cum audirent hoc genus | |
| crimina sapienti exoptanda Apollini obiectata, et tibicinem | |
| illum certamine superatum uelut ursum bipedem corio ex- | |
| secto nudis et laceris uisceribus reliquerunt. ita Marsyas | |
| in poenam cecinit et cecidit. enimuero Apollinem tam hu- | 45 |
| milis uictoriae puditum est. |