| * * * Haec atque hoc genus alia partim cum audiret a | 14.1 |
| Diogene Crates, alia[s] ipse sibimet suggereret, denique in | |
| forum exilit, rem familiarem abicit uelut onus stercoris magis | |
| labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat: | |
| 'Crates', inquit, 'Crate[s]te<m> manu mitt<it>': et exinde | 5 |
| non modo solus, uerum nudus et liber omnium, quoad uixit, | |
| beate uixit. adeoque eius cupiebatur, ut uirgo nobilis spretis | |
| iunioribus ac ditioribus procis ultron<ea> eum sibi optauerit. | |
| cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto | |
| gibbere, peram cum baculo et pallium humi pos[s]uisset | 10 |
| eamque sup[p]ellectilem sibi esse puellae profiteretur eam- | |
| que formam, quam uiderat: proinde sedulo consuleret, ne | |
| post querelae causam caperet; enimuero Hipparche condi- | |
| cionem accipit. iam dudum sibi prouisum satis et satis con- | |
| sultum respondit, neque ditiorem maritum neque formon- | 15 |
| siore<m> uspiam gentium posse inuenire; proinde duceret, | |
| quo liberet. dux<it> Cynicus in porticum; ibidem, in loco | |
| celebri, coram luce clarissima accubuit, coramque uirginem | |
| inminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu | |
| palliastri circumstantis coronae obtutu<m> magistri in | 20 |
| secreto defendisset. |