| Samos Icario in mari modica insula est—exaduersum | 15.1 |
| Miletos—ad occidentem eius sita nec ab ea multo pelagi | |
| dispescitur: utramuis clementer nauigantem dies alter in | |
| portu sistit. ager frumento piger, aratro inritus, fecundior | |
| oliueto, nec uinitori nec holeris cul<tori cul>patur. ruratio om- | 5 |
| nis in sarculo et surculo, quorum prouentu magis fruc- | |
| tuosa insula est quam frugifera. ceterum et incolis frequens | |
| et hospitibus celebrata. oppidum habet, nequaquam pro | |
| gloria, sed quod fuisse amplum semiruta moenium multi- | |
| fariam indicant. enimuero fanum Iunonis antiquitus fami- | 10 |
| geratum; id fanum secundo litore, si recte recordor uiam, | |
| uiginti haud amplius stadia oppido abest. ibi donarium deae | |
| perquam opulentum: plurima auri et argenti ratio in lan- | |
| cibus, speculi<s>, poculis et cuiuscemodi utensilibus magna | |
| etiam uis aeris uario effigiatu, ueterrimo et spectabili opere: | 15 |
| uel inde ante aram Bathylli statua a Polycrate tyranno | |
| dicata, qua nihil uideor effectius cognouisse; quidam Pytha- | |
| gorae eam falso existimant. adulescens est uisenda pulchri- | |
| tudine, crinibus <a> fronte parili separatu per malas remul- | |
| sis, pone autem coma prolixior interlucentem ceruicem | 20 |
| scapularum finibus obumbrat, ceruix suci plena, malae uberes, | |
| genae teretes, at medio mento lacullatura, eique prorsus | |
| citharoedicus status: deam conspiciens, canenti similis, | |
| tunicam picturis uariegatam deorsus ad pedes deiectus ipsos, | |
| Graecanico cingulo, chlamyde uelat utrumque brachium ad | 25 |
| usque articulos palmarum, cetera decoris [i]striis dependent; | |
| cithara balteo caelato apta strictim sustinetur; manus eius | |
| tenerae, procerulae: laeua distantibus digitis neruos molitur, | |
| dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admouet, ceu | |
| parata percutere, cum uox in cantico interquieuit; quod | 30 |
| interim canticum uidetur ore tereti semihiantibus in conatu | |
| labellis eliquare. uerum haec quidem statua esto cuiuspiam | |
| puberum, qui[s] Polycrati tyranno dilectus Anacreonteum | |
| amicitiae gratia cantilat; ceterum multum abest Pythagorae | |
| philosophi statuam esse; et natu[s] Samius et pulchritudine | 35 |
| adprime insignis et psallendi musicaeque omnis multo doc- | |
| tissimus ac ferme id aeui, quo Polycrates Samum potie- | |
| batur, sed haudquaquam philosophus tyranno dilectus est. | |
| quippe eo commodum dominari orso profugit ex insula | |
| clanculo Pythagoras, patre Mnesarcho nuper amisso, quem | 40 |
| comperio inter sellularios artifices gemmis faberrime scul- | |
| pendis laudem magis quam opem quaesisse. sunt qui Pytha- | |
| goran aiant eo temporis inter captiuos Cambysae regis, | |
| Aegyptum cum adueheretur, doctores habuisse Persarum | |
| magos ac praecipue Zoroast<r>en, omnis diuini arc[h]ani | 45 |
| antistitem, posteaque eum a quodam Syllo Crotoniensium | |
| principe reciperatum. uerum enimuero celebrior fama opti- | |
| net sponte eum petisse Aegyptias disciplinas atque ibi a sa- | |
| cerdotibus caerimoniarum incredundas potentias, numerorum | |
| admirandas uices, geometriae sollertissimas formulas <didi- | 50 |
| cisse>; nec his artibus animi expletum mox Chaldaeos atque inde | |
| Bracmanos—hi sapientes uiri sunt, Indiae gens est—eorum | |
| ergo Bracmanum gymnosophistas adisse. Chaldaei sideralem | |
| scientiam, numinum uagantium statos ambitus, utrorumque | |
| uarios effectus in genituris hominum ostendere nec non me- | 55 |
| dendi remedia mortalibus latis pecuniis terra caeloque et | |
| mari conquisita, Bracmani autem pleraque philosophiae | |
| eius contulerunt, quae mentium documenta, quae corporum | |
| exercitamenta, quot partes animi, quot uices uitae, quae | |
| diis manibus pro merito suo cuique tormenta uel praemia. | 60 |
| quin etiam Pherecydes Syro ex insula oriundus, qui primus | |
| uersuum nexu repudiato conscribere ausus est passis uerbis, | |
| soluto locutu, libera oratione, eum quoque Pythagoras | |
| magistrum coluit et infandi morbi putredine in serpentium | |
| scabiem solutum religiose humauit. fertur et penes Anaxi- | 65 |
| mandrum Milesium naturabilia commentatus nec non et | |
| Cretensem Epimeniden inclitum fatiloquum et piatorem | |
| disciplinae gratia sectatus itemque Leodamantem Creo- | |
| p<h>yli discipulum, qui Creop<h>ylus memoratur poetae | |
| <H>omeri hospes et aemulator canendi fuisse. tot ille | 70 |
| doctoribus eruditus, tot tamque multiiugis calicibus disci- | |
| plinarum toto orbe haustis, uir praesertim ingenio ingenti | |
| ac profecto super captum hominis animi augustior, primus | |
| philosophiae nuncupat[i]or et conditor, nihil prius disci- | |
| pulos suos docuit quam tacere, primaque apud eum medi- | 75 |
| tatio sapienti futuro linguam omnem coercere uerba<que>, | |
| quae uolantia poetae appellant, ea uerba detractis pinnis | |
| intra murum candentium dentium premere. prorsus, inquam, | |
| hoc erat primum sapientiae rudimentum, meditari condis- | |
| cere, loquitari dediscere. non in totum aeuum tamen uocem | 80 |
| desuescebant, nec omnes pari tempore elingues magistrum | |
| sectabantur, sed grauioribus uiris breui spatio satis uide- | |
| batur taciturnitas modificata, loquaciores enimuero ferme | |
| in quinquennium uelut exilio uocis punieba<n>tur. porro | |
| noster Plato, nihil ab hac secta uel paululum deuius, pytha- | 85 |
| gorissat in plurimis; aeque et ipse <ut> in nomen eius a | |
| magistris meis adoptarer, utrumque meditationibus acade- | |
| micis didici, et, cum dicto opus est, inpigre dicere, et, cum | |
| tacito opus est, libenter tacere. qua moderatione uideor ab | |
| omnibus tuis antecessoribus haud minus oportuni silentii | 90 |
| laudem quam tempestiuae uocis testimonium consecutus. | 16.1 |
| Priusquam uobis occipiam, principes Africae uiri, gratias | |
| agere ob statuam, quam mihi praesenti honeste postulastis | |
| et absenti benigne decreuistis, prius uolo causam uobis | |
| allegare, cur aliquam multos dies a conspectu auditorii | 5 |
| afuerim contulerimque me ad Persianas aquas, gratissima | |
| prorsus et sanis natabula et aegris medicabula—quippe ita | |
| institui omne uitae meae tempus uobis probare, quibus me | |
| in perpetuum firmiter dedicaui: nihil tantum, nih<i>l tan- | |
| tulum faciam, quin eius uos et gnaros et iudices habeam— | 10 |
| quid igitur de repentino ab hoc splendidissimo conspectu | |
| uestro distulerim. exemplum eius rei paulo secus similli- | |
| mum memorabo, quam inprouisa pericula hominibus subito | |
| oboriantur, de Philemone comico. de ingenio eius qui satis | |
| nostis, de interitu paucis cognoscite. an etiam de ingenio | 15 |
| pauca uultis? | |
| Poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, | |
| fabulas cum Menandro in scaenam dictauit certauitque cum | |
| eo, fortasse impar, certe aemulus. namque eum etiam uicit | |
| saepenumero—pudet dicere. repperias tamen apud ipsum | 20 |
| multos sales, argumenta lepide inflexa, adgnitus lucide | |
| explicatos, personas rebus competentes, sententias uitae | |
| congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad | |
| coturnum. rarae apud illum corruptelae, [e]tuti errores, | |
| concessi amores. nec eo minus et leno periurus et amator | 25 |
| feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor in- | |
| hibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis | |
| opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et | |
| parentes tenaces et meret<r>ices procaces. hisce laudibus | |
| diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae, | 30 |
| quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus | |
| in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber | |
| repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime, | |
| differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit: reli- | |
| cum tamen, uariis postulantibus, sine intermissione dein- | 35 |
| cipiti die perlecturum. postridie igitur maximo studio | |
| ingens hominum frequentia conuenere; sese quisque exaduer- | |
| sum quam proxime collocat; serus adueniens amicis adnuit, | |
| locum sessui impertiant: extimus quisque excuneati que- | |
| runtur; farto toto theatro ingens stipatio, occipiunt inter se | 40 |
| queri; qui non adfuerant percontari ante dicta, qui ad- | |
| fuerant recordari audita, cunctisque iam prioribus gnaris | |
| sequentia expectare. interim dies ire, neque Philemon ad | |
| condictum uenire; quidam tarditatem poetae murmurari, | |
| plures defendere. sed ubi diutius aequo sedetur nec Phile- | 45 |
| mon uspiam comparet, missi ex promptioribus qui acci[p]e- | |
| rent, atque eum in suo sibi lectulo mortuum offendunt. | |
| commodum ille anima edita obriguerat, iacebatque incumbens | |
| toro, similis cogitanti: adhuc manus uolumini implexa, ad- | |
| huc os recto libro impressus, sed enim iam animae uacuus, | 50 |
| libri oblitus et auditorii securus. stetere paulisper qui | |
| introierant, perculsi tam inopinatae rei, tam formonsae mor- | |
| tis miraculo. dein regressi ad populum renuntiauere Phile- | |
| monem poetam, qui expectaretur qui in theatro fictum argu- | |
| mentum finiret, iam domi ueram fabulam consummasse; | 55 |
| enimuero iam dixisse rebus humanis ualere et plaudere, suis | |
| uero familiaribus dolere et plangere; hesternum illi<s> im- | |
| brem lacrimas auspicasse; comoediam eius prius ad fune- | |
| brem facem quam ad nubtialem uenisse; proin, quoniam | |
| poeta optimus personam uitae deposuerit, recta de audi- | 60 |
| torio eius exequias eundum, legenda eius esse nunc ossa, | |
| mox carmina. | |
| Haec ego ita facta, ut commemoraui, olim didiceram, sed | |
| hodie s<u>m e meo periculo recordatus. nam, ut meministis | |
| profecto, cum impedita esset imbri recitatio, in propinquum | 65 |
| diem uobis uolentibus protuli, et quidem Philemonis | |
| exemplo paenissime; quippe eodem die in palaestra adeo | |
| uehementer talum inuerti, ut minimum a[d]fuerim, quin | |
| articulum etiam a crure defringerem. tamen articulus loco | |
| concessit exque eo luxu adhuc fluxus est. et iam dum eum | 70 |
| ingenti plaga reconcilio, iamiam sudoro adfatim corpore | |
| diutule obrigui; inde acerbus dolor intestinorum coortus | |
| modico ante sedatus est, quam me denique uiolentus exani- | |
| maret et Philemonis ritu compelleret ante letum abire quam | |
| lectum, potius implere fata quam fanda, consummare potius | 75 |
| animam quam historiam. cum primum igitur apud Persia- | |
| nas aquas leni temperie nec minus utiquam blando fomento | |
| gressum reciperaui, nondum quidem ad innitendum idonee, | |
| sed quantum ad uos festinanti satis uideba[n]tur, ueniebam | |
| redditum quod pepigeram, cum interim uos mihi beneficio | 80 |
| uestro non tantum clauditatem dempsistis, uerum etiam | |
| pernicitatem addidistis. | |
| An non properandum mihi erat, ut pro eo honore uobis | |
| multas gratias dicerem, pro quo nullas preces dixeram? | |
| non quin magnitudo Carthaginis mereatur etiam <a> philo- | 85 |
| sopho precem pro honore, sed ut integrum et intemeratum | |
| esset uestrum beneficium, si nihil ex gratia eius petitio mea | |
| defregisset, id est, ut usque quaque esset gratuitum. neque | |
| enim aut leui mercede emit qui precatur, aut par<u>um | |
| pretium accipit qui rogatur, adeo ut omnia utensilia emere | 90 |
| uelis quam rogare. id ego arbitror praecipue in honore | |
| obseruandum; quem qui laboriose exorauerit, sibi debet | |
| <u>nam gratia<m>, quod impe<t>rarit; qui uero sine molestia | |
| ambitus adeptus est, duplam gratiam praebentibus debet, et | |
| quod non petierit et quod acceperit. duplam igitur uobis | 95 |
| gratiam debeo. immo enimuero multiiugam, quam ubique | |
| equidem et semper praedicabo. sed nunc inpraesentiarum | |
| libro isto ad hunc honorem mihi conscripto, ita | |
| ut soleo, publice protestabor: certa est enim ratio, qua | |
| debeat philosophus ob decretam sibi publice statuam gratias | 100 |
| agere, a qua paululum demutabit libro, quem Strabonis | |
| Aemiliani excellentissimus honor flagitat, quem librum | |
| sperabo me commode posse conscribere; satis eum hodie | |
| uobiscum probare—est enim tantus in studiis, <ut> prae- | |
| nobilior sit proprio ingenio quam patricio consulatu. qui- | 105 |
| busnam uerbis tibi, Aemiliane Strabo, uir omnium, quot | |
| umquam fuerunt aut sunt aut etiam erunt, inter optimos | |
| clarissime, inter clarissimos optime, inter utrosque doctissime, | |
| quibus tandem uerbis pro hoc tuo erga me animo gratias | |
| habitum et commemoratum eam, qua digna ratione tam | 110 |
| honorificam benignitatem tuam celebrem, qua remuneratione | |
| dicendi gloriam tui facti aequiperem, nondum hercle rep- | |
| perio. sed quaeram sedulo et conitar, 'dum memor ipse | |
| mei, dum spiritus hos regit artus'. nam nunc inpraesentia- | |
| rum—neque enim diffitebor—laetitia facundiae obstre- | 115 |
| pit et cogitatio uoluptate impeditur; ac mens occupata | |
| delectatione mauult inpraesentiarum gaudere quam praedi- | |
| care. quid faciam? cupio gratus uideri, sed prae gaudio | |
| nondum mihi uacat grati<a>s agere. nemo me, nemo ex | |
| illis tristioribus uelit in isto uituperare, quod honorem | 120 |
| meum non minus uereor quam intellego, quod clarissimi | |
| et eruditissimi uiri tanto testimonio exulto; quippe testi- | |
| monium mihi perhibuit in curia Carthaginiensium non | |
| minus splendidissimum quam benignissimum uir consularis; | |
| cui etiam notum esse tantummodo summus honor est, is | 125 |
| etiam laudator mihi apud principes Africae uiros quodam | |
| modo astitit. nam, ut comperior, nudius tertius libello | |
| misso, per quem postulabat locum celebrem statuae meae, | |
| cum primis commemorauit inter nos iura amicitiae a com- | |
| militio studiorum eisdem magistris honeste inchoata; tunc | 130 |
| postea uota omnia mea secundum dignitatis suae gradus | |
| recognouit. iam illud primum beneficium, quod condiscipu- | |
| lum se meminit. ecce et hoc alterum beneficium, quod tan- | |
| tus diligi se ex pari praedicat. quin etiam commemorauit | |
| et alibi gentium et ciuitatium honores mihi statuarum et | 135 |
| alios decretos. quid addi potest ad hoc praeconium uiri | |
| consularis? immo etiam docuit argumento suscepti sacer- | |
| dotii summum mihi honorem Carthaginis adesse. iam hoc | |
| praecipuum beneficium ac longe ante ceteros excellens, quod | |
| me uobis locupletissimus testis suo etiam suffragio com- | 140 |
| mendat. ad summam pollicitus est se mihi Carthagini de | |
| suo statuam positurum, uir, cui omnes prouinciae quadri- | |
| iuges et seiuges currus ubique gentium ponere gratulantur. | |
| quid igitur superest ad honoris mei tribunal et columen, | |
| ad laudis meae cumulum? immo enimuero, quid superest? | 145 |
| Aemilianus Strabo, uir consularis, breui uotis omnium | |
| futurus proconsul, sententiam de honoribus meis in curia | |
| Karthaginiensium dixit, omnes eius auctoritatem secuti | |
| sunt. nonne uidetur hoc uobis senatus consultum esse? quid | |
| quod et Karthaginienses omnes, qui in illa sanctissima | 150 |
| curia aderant, tam libenter decreuerunt locum statuere, ut | |
| illos scires iccirco alteram statuam, quantum spero, in | |
| sequentem curiam protulisse, ut salua ueneratione, salua | |
| reuerentia consularis sui uiderentur factum eius non aemu- | |
| lati, sed secuti, id est ut integro die beneficium ad me | 155 |
| publicum perueniret. ceterum meminerant optimi magi- | |
| stratus et beniuolentissimi principes mandatum sibi a uobis | |
| quod uolebant. id egone scirem ac <non> praedicarem? | |
| ingratus essem. quin etiam uniuerso ordini uestro <pro> | |
| amplissimis erga me meritis quantas maximas possum gra- | 160 |
| tias ago atque habeo, qui me in illa curia honestissimis | |
| adclamationibus decorauere, in qua curia uel nominari | |
| tantummodo summus honor est. igitur, quod difficile factu | |
| erat quodque re uera arduum, non existimabatur: gratum | |
| esse populo, placere ordini, probari magistratibus et prin- | 165 |
| cipibus, id—praefascine dixerim—iam quodam modo | |
| mihi obtigit. quid igitur superest ad statuae meae honorem, | |
| nisi aeris pretium et artificis ministerium? quae mihi ne | |
| in mediocribus quidem ciuitatibus unquam defuere, ne ut | |
| Karthagini desint, ubi splendidissimus ordo etiam de rebus | 170 |
| maioribus iudicare potius solet quam computare. sed de | |
| hoc tum ego perfectius, cum uos effectius. quin etiam tibi, | |
| nobilitas senatorum, claritudo ciuium, dignitas amicorum, | |
| mox ad dedicationem statuae meae libro etiam conscripto | |
| plenius gratias cana<m> eique libro mandabo, uti per omnis | 175 |
| prouincias eat totoque abhinc orbe totoque abhinc tempore | |
| laudes benefacti tui ubique gentium semper annorum re- | |
| praesentet. |