| * * * Viderint, quibus mos est oggerere se et otio- | 17.1 |
| sis praesidibus, ut inpatientia linguae commendationem | |
| ingenii quaerant et adfectata amicitiae uestrae specie glorien- | |
| tur. utrumque enim a me, Scipio Orfite, longe abest. nam | |
| et quantulumcunque ingenium meum iam pridem pro captu | 5 |
| suo hominibus notius est, quam ut indigeat nouae com- | |
| mendationis, et gratiam tuam tuorumque similium malo | |
| quam iacto, magisque sum tantae amicitiae cupitor quam | |
| gloriator, quoniam cupere nemo nisi uere [putem] potest, | |
| potest autem quiuis falso gloriari. ad hoc ita semper ab | 10 |
| ineunte aeuo bonas artes sedulo colui, eamque existimatio- | |
| nem morum ac studiorum cum in prouincia nostra tum | |
| etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse | |
| locupletissimus testis es, ut non minus uobis amicitia mea | |
| capessenda sit quam mihi uestra concupiscenda. quippe non | 15 |
| prompte ueniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem | |
| eius requirentis est, summumque argumentum amoris fre- | |
| quentibus delectari, cessantibus obirasci, perseuerantem | |
| celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est <gra- | |
| tam praesentiam> eiusdem esse, cuius angat absentia. cete- | 20 |
| rum uox cohibita silentio perpeti non magis usui erit | |
| quam nares grauedine oppletae, aures spurcitie obseratae, | |
| oculi albugine obducti. quid si manus manicis restringan- | |
| tur, quid si pedes pedicis coartentur, iam rector nostri ani- | |
| mus aut sommo soluatur aut uino mergatur aut morbo | 25 |
| sepeliatur? profecto ut gladius usu splendescit, situ robi- | |
| ginat, ita uox in uagina silentii condita diutino torpore | |
| hebetatur. desuetudo omnibus pigritiam, pigritia ueternum | |
| parit. tragoedi adeo ni cottidie proclament, claritudo arteriis | |
| obsolescit; igitur identidem boando purgant rauim. ceterum | 30 |
| ipsius uocis hominis exercendi ca<s>sus labor superuacaneo | |
| studio plurifariam superatur, si quidem uoce hominis et | |
| tuba rudore toruior et lyra concentu uariatior et tibia | |
| questu delectabilior et fistula susurru iucundior et bucina | |
| significatu longinquior. mitto dicere multorum animalium | 35 |
| immeditatos sonores distinctis proprietatibus admirandos, | |
| ut est taurorum grauis mugitus, luporum acutus ululatus, | |
| elefantorum tristis barritus, equorum hilaris hinnitus nec | |
| non auium instigati <cl>angores nec non leonum indignati | |
| fremores ceteraeque id genus uoces animalium truces ac | 40 |
| liquidae, quas infesta rabies uel propitia uoluptas ciant. | |
| pro quibus homini uox diuinitus data angustior quidem, | |
| sed maiorem habet utilitatem mentibus quam auribus delec- | |
| tationem. quo magis celebrari debet frequentius usurpata, | |
| et quidem non nisi in auditorio, tanto uiro praesidente, in | 45 |
| hac excellenti celebritate multorum eruditorum, multorum | |
| benignorum; equidem et si fidibus adprime callerem, non | |
| nisi confertos homines consectarer. in solitudine cantilauit | |
| 'Orpheus in siluis, inter delphinas Arion', quippe, si fides | |
| fabulis, Orpheus exilio desolatus, Arion nauigio praecipi- | 50 |
| tatus, ille immanium bestiarum delenitor, hic misericordium | |
| beluarum oblectator, ambo miserrimi cantores, quia non | |
| sponte ad laudem, sed necessario ad salutem nitebantur | |
| eos ego impensius admirarer, si hominibus potius quam | |
| bestiis placuissent. auibus haec secretaria uti[n]quam magis | 55 |
| congrueri<n>t, merulis et lusciniis et oloribus. et merulae | |
| in remotis tesquis <cantilenam pueritiae> fringultiunt, lus- | |
| ciniae in solitudine Africana canticum adulescentiae garriunt, | |
| olores apud auios fluuios carmen senectae meditantur. | |
| enimuero qui pueris et adulescentibus et senibus utile car- | 60 |
| men prompturus est, in mediis milibus hominum canat, ita | |
| ut hoc meum de uirtutibus Orfiti carmen est, serum quidem | |
| fortasse, sed serium, nec minus gratum quam utile Cartha- | |
| giniensium pueris <et> iuuenibus et senibus, quos indul- | |
| gentia sua praecipuus omnium proconsul subleuauit tem- | 65 |
| peratoque desiderio et moderato remedio dedit pueris saturi- | |
| tatem, iuuenibus hilaritatem, senibus securitatem. metuo | |
| quidem, Scipio, quoniam laudes tuas attigi, ne me inprae- | |
| sentiarum refrenet uel tua generosa modestia uel mea in- | |
| genua uerecundia. sed nequeo, quin ex plurimis, quae in | 70 |
| te meritissimo admiramur, ex his plurimis quin uel pau- | |
| cissima attingam. uos ea mecum, ciues ab eo seruati, | |
| recognoscite. |