Tanta multitudo ad audiendum conuenistis, ut potius
|
18.1
|
gratulari Karthagini debeam, quod tam multos eruditionis
|
|
amicos habet, quam excusare, quod philosophus non re-
|
|
cusauerim dissertare. nam et pro amplitudine ciuitatis fre-
|
|
quentia collecta et pro magnitudine frequentiae locus delec-
|
5
|
tus est. praeterea in auditorio hoc genus spectari debet non
|
|
pauimenti marmoratio nec proscaenii contabulatio nec scaenae
|
|
columnatio, sed nec culminum eminentia nec lacunarium
|
|
refulgentia nec sedilium circumferentia, nec quod hic alias
|
|
mimus halucinatur, comoedus sermocinatur, tragoedus uoci-
|
10
|
feratur, funerepus periclitatur, praestigiator furatur, histrio
|
|
gesticulatur ceterique omnes ludiones ostentant populo quod
|
|
cuiusque artis est, sed istis omnibus supersessis nihil amplius
|
|
spectari debet quam conuenientium ratio et dicentis oratio.
|
|
quapropter, ut poetae solent hic ibidem uarias ciuitates
|
15
|
substituere, ut ille tragicus, qui in theatro dici facit:
|
|
'Liber, qui augusta haec loca Cithaeronis colis',
|
|
item ille comicus:
|
|
'perparuam partim postulat Plautus loci
|
|
de uostris magnis atque amoenis moenibus,
|
20
|
Athenas quo sin<e> architectis conferat',
|
|
non secus et mihi liceat nullam longinquam et transmari-
|
|
nam ciuitatem hic, sed enim ipsius Karthaginis uel cu-
|
|
riam uel bybliothecam substituere. igitur proinde habe-
|
|
tote, si curia digna protulero, ut si in ipsa curia me au-
|
25
|
diatis, si erudita fuerint, ut si in bybliotheca legantur.
|
|
quo<d> utinam mihi pro multitudine auditorii prolixa
|
|
oratio suppeteret ac non hic maxime clauderet, ubi
|
|
me facundissimum cu[m]perem. sed uerum uerbum est
|
|
profecto, qui aiunt nihil quicquam homini tam prospe-
|
30
|
rum diuinitus datum, quin ei tamen admixtum sit
|
|
aliquid difficultatis, ut etiam in amplissima quaque laetitia
|
|
subsit quaepiam uel parua querimonia coniugatione qua-
|
|
dam mellis et fellis: ubi uber, ibi tuber. id ego cum [in]
|
|
alias, tum etiam nunc inpraesentiarum usu experior. nam
|
35
|
quanto uideor plura apud uos habere ad commendationem
|
|
suffragia, tanto sum ad dicendum nimia reuerentia uestri
|
|
cunctatior, et qui penes extrarios saepenumero promptissime
|
|
disceptaui, idem nunc penes meos haesito ac—mirum dictu—
|
|
ipsis inlecebris deterreor et stimulis refrenor et incitamentis
|
40
|
cohibeor. an non multa mihi apud uos adhortamina suppe-
|
|
tunt, quod sum uobis nec lare alienus nec pueritia inuisi-
|
|
tatus nec magistris peregrinus nec secta incognitus nec
|
|
uoce inauditus nec libris inlectus improbatusue? ita mihi
|
|
et patria in concilio Africae, id est uestro, et pueritia apud
|
45
|
uos et magistri uos et secta, licet Athenis Atticis confir-
|
|
mata, tamen hic inchoata est, et uox mea utraque lingua
|
|
iam uestris auribus ante proxumum sexennium probe cog-
|
|
nita, quin et libri mei non alia ubique laude carius censen-
|
|
tur quam quod iudicio uestro comprobantur. haec tanta ac
|
50
|
totiuga inuitamenta communia non minus uos ad audien-
|
|
dum prolectant quam me ad aud[i]endum retardant, facilius-
|
|
que laudes uestras alibi gentium quam apud uos praedi-
|
|
carim: ita apud <s>uos cuique modestia obnoxia est, apud
|
|
extrarios autem ueritas libera. semper adeo et ubique uos
|
55
|
quippe ut parentis ac primos magistros meos celebro mer-
|
|
cedemque uobis rependo, non illam, quam Protagora sophista
|
|
pepigit nec accepit, sed quam Thales sapiens nec pepigit et
|
|
accepit. uideo, quid postuletis: utramque narrabo.
|
|
Protagora, qui sophista fuit longe multiscius et cum
|
60
|
primis rhetoricae repertoribus perfacundus, Democriti phy-
|
|
sici ciuis aequaeuus—inde ei suppeditata doctrina est—,
|
|
eum Protagoran aiunt cum suo sibi discipulo Euat<h>lo mer-
|
|
cedem nimis uberem condicione temeraria pepigisse, uti sibi
|
|
tum demum id argenti daret, si primo tirocinio agendi
|
65
|
penes iudices uicisset. igitur Euathlus postquam cuncta
|
|
illa exorabula iudicantium et decipula aduersantium et
|
|
artificia dicentium uersutus alioqui<n> et[i] ingeniatus ad
|
|
astutiam facile perdidicit, contentus scire quod concupierat
|
|
coepit nolle quod pepigerat, sed callide nectendis moris
|
70
|
frustrari magistrum diutuleque nec agere uelle nec reddere,
|
|
usque dum Protagoras eum ad iudices prouocauit exposi-
|
|
taque condicione, qua docendum receperat, anceps argumen-
|
|
tum ambifariam proposuit: 'nam siue ego ui[n]cero', in-
|
|
quit, 'soluere mercedem debebis ut condem[p]natus, seu tu
|
75
|
uiceris, nihilo minus reddere debebis ut pactus, quippe
|
|
qui hanc causam primam penes iudices uiceris. ita, si
|
|
uincis, in condicionem incidisti: si uinceris, in damnatio-
|
|
nem'. quid quaeris? ratio conclusa iudicibus acriter et in-
|
|
uincibiliter uidebatur. enimuero Euathlus, utpote tanti
|
80
|
ueteratoris perfectissimus discipulus, biceps illud argumen-
|
|
tum retorsit. 'nam si ita est', inquit, 'neutro modo quod
|
|
petis debeo. aut enim uinco et iudicio dimittor, aut uincor
|
|
et pacto absoluor, ex quo non debeo mercedem, si hanc
|
|
primam causam fuero penes iudices uictus. ita me omni
|
85
|
modo liberat <sententia>, si uinco, condicio, si uincor [sententia]'
|
|
nonne uobis uidentur haec sophistarum argumenta obuersa
|
|
inuicem uice spinarum, quas uentus conuoluerit, inter se
|
|
cohaerere, paribus utrimque aculeis, simili penetratione,
|
|
mutuo uulnere? atque ideo merces Protagorae tam aspera,
|
90
|
tam senticosa uersutis et auaris relinquenda est: cui scilicet
|
|
multo tanta praestat illa altera merces, quam Thalen
|
|
memorant suasisse.
|
|
Thales Milesius ex septem illis sapientiae memoratis
|
|
uiris facile praecipuus—enim geometriae penes G<r>aios
|
95
|
primus repertor et naturae rerum certissimus explorator
|
|
et ast<r>orum peritissimus contemplator—maximas res
|
|
paruis lineis repperit: temporum ambitus, uentorum flatus,
|
|
stellarum meatus, tonitruum sonora miracula, siderum ob-
|
|
liqua curricula, solis annua reuerticula, i<ti>dem lunae uel
|
100
|
nascentis incrementa uel senescentis dispendia uel deli<n>-
|
|
quentis obstacula. idem sane iam procliui senectute diui-
|
|
nam rationem de sole commentus est, quam equidem non
|
|
didici modo, uerum etiam experiundo comprobaui, quoties
|
|
sol magnitudine sua circulum quem permeat metiatur. id
|
105
|
a se recens inuentum Thales memoratur edocuisse Mandro-
|
|
lytum Prien[n]ensem, qui noua et inopinata cognitione im-
|
|
pendio delectatus optare iussit, quantam uellet mercedem
|
|
sibi pro tanto documento rependi. 'satis', inquit, 'mihi
|
|
fuerit mercedis', Thales sapiens, 'si id quod a me didicisti,
|
110
|
cum proferre ad quospiam coeperis, <non> tibi adsciueris,
|
|
sed eius inuenti me potius quam alium repertorem prae-
|
|
dicaris'. pulchra merces prorsum ac tali uiro digna et
|
|
perpetua; nam et in hodiernum ac dein semper Thali ea
|
|
merces persoluetur ab omnibus nobis, qui eius caelestia
|
115
|
studia uere cognouimus.
|
|
Hanc ego uobis mercedem, Karthaginienses, ubique gen-
|
|
tium dependo pro disciplinis, quas in pueritia sum apud
|
|
uos adeptus. ubique enim me uestrae ciuitatis alumnum
|
|
fero, ubique uos omnimodis laudibus celebro, uestras dis-
|
120
|
ciplinas studiosius percolo, uestras opes gloriosius praedico,
|
|
uestros etiam deos religiosius ueneror. nunc quoque igitur
|
|
principium mihi apud uestras auris auspicatissimum ab Aescu-
|
|
lapio deo capiam, qui arcem nostrae Karthaginis indubitabili
|
|
numine propitius [s]t[r]egit. eius dei hymnum Graeco et
|
125
|
Latino carmine nobis ecce <iam> canam [iam] illi a me dedicatum.
|
|
sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec
|
|
ingratus antistes, ac iam et prorsa et uorsa facundia uene-
|
|
ratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua
|
|
canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum prae-
|
130
|
texui, in quo sermocinabuntur Sabidius Seuerus et Iulius
|
|
Perseus, uiri et inter se mutuo et uobis et utilitatibus
|
|
publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et beni-
|
|
uolentia paribus, incertum, modestia quietiores an industria
|
|
promptiores an honoribus clariores. quibus cum sit summa
|
135
|
concordia, tamen haec sola aemulatio et in hoc unum cer-
|
|
tamen est, uter eorum magis Karthagine<m> diligat, atque
|
|
summis medullitus uiribus contendunt ambo, uincitur neuter.
|
|
eorum ego sermonem ratus et uobis auditu gratissimum,
|
|
mihi compositu congruentem et dedicatu[r] religiosum[mo],
|
140
|
in principio libri facio quendam ex his, qui mihi Athenis
|
|
condidicerunt, percontari a Perseo Graece, quae ego pridie
|
|
in templo Aesculapi disseruerim, paulatimque illis Seuerum
|
|
adiungo, cui interim Romanae linguae partes dedi. nam et
|
|
Perseus, quamuis et ipse optime possit, tamen hodie uobis
|
145
|
atticissabit.
|
|