| Asclepiades ille, inter praecipuos medicorum, si unum | 19.1 |
| Hippocratem excipias, ceteris princeps, primus etiam uino | |
| repperit aegris opitulari, sed dando scilicet in tempore: | |
| cuius rei obseruationem probe callebat, ut qui diligentis- | |
| sime animaduerteret uenarum pulsus inconditos uel prae- | 5 |
| uaros. is igitur cum forte in ciuitatem sese reciperet et | |
| rure suo suburbano rediret, aspexit in pomoeriis ciuitatis | |
| funus ingens locatum plurimos homines ingenti multitudine, | |
| qui exequias uenerant, circumstare, omnis tristissimos et | |
| obsoletissimos uestitu. propius accessit, utin<e> cognosceret | 10 |
| more ingenii <humani>, quisnam esset, quoniam percontanti | |
| nemo responderat, an uero ut ipse aliquid in illo ex arte | |
| deprehenderet. certe quidem iacenti homini ac prope de- | |
| posito fatum attulit. iam miseri illius membra omnia aro- | |
| matis perspersa, iam os ipsius unguine odoro delibutum, | 15 |
| iam eum pollinctum, iam paene <rogum> paratum contem- | |
| platus enim, diligentissime quibusdam signis animaduersis, | |
| etiam atque etiam pertrectauit corpus hominis et inuenit | |
| in illo uitam latentem. confestim exclamauit uiuere homi- | |
| nem: procul igitur faces abicerent, procul ignes amoliren- | 20 |
| tur, rogum demolirentur, cenam feralem a tumulo ad men- | |
| sam referrent. murmur interea exortum; partim medico | |
| credendum dicere, partim etiam inridere medicinam. postre- | |
| mo propinquis etiam hominibus inuitis, quodne iam ipsi | |
| hereditatem habebant, an quod adhuc illi fidem non habe- | 25 |
| bant, aegre tamen ac difficulter Asclepiades impetrauit | |
| breuem mortuo dilationem atque ita uispillonum manibus | |
| extortum uelut ab inferis postliminio domum rettulit con- | |
| festimque spiritum recreauit, confestim animam in corporis | |
| latibulis delitiscentem quibusdam medicamentis prouocauit. | 30 |