| Sapientis uiri super mensam celebre dictum est: 'prima', | 20.1 |
| inquit, 'creterra ad sitim pertinet, secunda ad hilaritatem, | |
| tertia ad uoluptatem, quarta ad insaniam'. uerum enim- | |
| uero Musarum creterra uersa uice quanto crebrior quan- | |
| toque meracior, tanto propior ad animi sanitatem. prima | 5 |
| creterra litteratoris rudimento excitat, secunda grammatici | |
| doctrina instr[a]uit, tertia rhetoris eloquentia armat. hac- | |
| tenus a plerisque potatur. ego et alias creterras Athenis | |
| bibi: poeticae commotam, geometriae limpidam, musi- | |
| cae dulcem, dialecticae austerulam, iam uero uniuersae | 10 |
| philosophiae inexplebilem scilicet <et> nectaream. canit | |
| enim Empedocles carmina, Plato dialogos, Socrates hymnos, | |
| Epicharmus modos, Xenophon historias, [Xeno]Crates satiras: | |
| Apuleius uester haec omnia nouemque Musas pari studio | |
| colit, maiore scilicet uoluntate quam facultate, eoque pro- | 15 |
| pensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus | |
| conatus in laude, effectus in casu est, ita ut contra in | |
| maleficiis etiam cogitata scelera, non perfecta adhuc uindi- | |
| cantur, cruenta mente, pura manu. ergo sicut ad poenam | |
| sufficit meditari punienda, sic et ad laudem satis est conari | 20 |
| praedicanda. quae autem maior laus aut certior. quam | |
| Karthagini benedicere, ubi tota ciuitas eruditissimi estis, | |
| pene<s> quos omnem disciplinam pueri discunt, iuuenes | |
| ostentant, senes docent? Karthago prouinciae nostrae magis- | |
| tra uenerabilis, Karthago Africae Musa caelestis, Karthago | 25 |
| Camena togatorum. |