| Habet interdum et necessaria festinatio honestas moras, | 21.1 |
| saepe uti malis interpellatam uoluntatem: quippe et illis, | |
| quibus curriculo confecta uia opus est, adeo uti praeoptent | |
| pendere equo quam carpento sedere, propter molestias | |
| sarcinarum et pondera uehiculorum et moras orbium et | 5 |
| salebras orbitarum—adde et lapidum globos et cau- | |
| dicum toros et camporum riuos et collium cliuos—hisce | |
| igitur moramentis omnibus qui uolunt deuitare ac uecto- | |
| rem sibimet equum deligunt diutinae fortitudinis, uiuacis | |
| pernicitatis, id est et ferre ualidum et ire rapidum, 'qui | 10 |
| campos collesque gradu perlabitur uno', ut ait Lucilius, | |
| tamen cum eo equo per uiam concito peruolant, si quem | |
| interea conspicantur ex principalibus uiris nobilem hominem, | |
| bene consultum, bene cognitum, quanquam oppido festinent, | |
| tamen honoris eius gratia cohibent cursum, releuant gradum, | 15 |
| retardant equum et ilico in pedes desiliunt, fruticem, quem | |
| uerberando equo gestant, eam uirgam in laeuam manum | |
| transferunt itaque expedita dextra adeunt ac salutant et, | |
| si diut<ule> ille quippiam percontetur, ambulant diutule et | |
| fabulantur, denique quantumuis morae in officio libenter | 20 |
| insumunt. |