Crates ille Diogenis sectator, qui ut lar familiaris apud
|
22.1
|
homines aetatis suae Athenis cultus est: nulla domus un-
|
|
quam clausa erat nec erat patris familias tam absconditum
|
|
secretum, quin eo tempestiue Crates interueniret, litium
|
|
omnium et iurgiorum inter propinquos disceptator atque
|
5
|
arbiter; quod Herculem olim poetae memorant monstra illa
|
|
immania hominum ac ferarum uirtute subegisse orbemque
|
|
terrae purgasse, similiter aduersum iracundiam et inuidiam
|
|
atque auaritiam atque libidinem ceteraque animi humani
|
|
monstra et flagitia philosophus iste Hercules fuit: eas om-
|
10
|
nes pestes mentibus exegit, familias purgauit, malitiam
|
|
perdomuit, seminudus et ipse et claua insignis, etiam Thebis
|
|
oriundus, unde Herculem fuisse memoria extat—igitur,
|
|
priusquam plane Crates factus, inter proceres Thebanos
|
|
numeratus est, lectum genus, frequens famulitium, domus
|
15
|
amplo ornata uestibulo, ipse bene uestitus, bene praediatus.
|
|
post ubi intellegit nullum sibi in re familiari praesidium
|
|
legatum, quo fretus aetatem agat, omnia fluxa infirmaque
|
|
esse, quidquid sub caelo diuitiarum est, eas omnes ad bene
|
|
uiuendum <nihil> quicquam esse * * * .
|
20
|