| Sicuti nauem bonam, fabre factam, bene intrinsecus | 23.1 |
| compactam, extrinsecus eleganter depictam, mobili c<l>auo, | |
| firmis rudentibus, procero malo, insigni carchesio, splen- | |
| dentibus uelis, postremo omnibus armamentis idoneis ad | |
| usum et honestis ad contemplationem, eam nauem si aut | 5 |
| gubernator non agat aut tempestas agat, ut facile cum | |
| illis egregiis instrumentis aut profunda hauserint aut | |
| scopuli comminuerint! sed et medici cum intrauerint ad | |
| aegrum, uti uisant, nemo eorum, quod tabulina perpulchra | |
| in aedibus cernant et lacunaria auro oblita et gregatim | 10 |
| pueros ac iuuenes eximia forma in cubiculo circa lectum | |
| stantis, aegrum iubet, uti sit animo bono, sed, ubi iuxtim | |
| consedit, manum hominis prehendit, eam pertrectat, ue- | |
| narum pulsum et momenta captat: si quid illic turbatum | |
| atque inconditum offendit, illi renuntiat male morbo haberi. | 15 |
| diues ille cibo interdicitur; ea die in sua sibi copiosa domo | |
| panem non accipit, cum interea totum eius seruitium hilares | |
| sunt atque epulantur, nec in ea re quicquam efficit con- | |
| dicione. |