| Alexandro illi, longe omnium excellentissimo regi, cui | 7.1 |
| ex rebus actis et auctis cognomentum magno inditum est, | |
| ne uir unicam gloriam adeptus sine laude unquam nomina- | |
| retur—nam solus <a> condito aeuo, quantum hominum | |
| memoria extat, inexuperabili imperio orbis auctus fortuna | 5 |
| sua maior fuit successusque eius amplissimo<s> et prouocauit | |
| ut strenuus et aequiperauit ut meritus et superauit ut melior, | |
| solusque sine aemulo clarus, adeo ut nemo eius audeat | |
| uirtutem uel sperare, fortunam uel optare—, eius igitur | |
| Alexandri multa sublimia facinora et praeclara edita fati- | 10 |
| gaberis admirando uel belli ausa uel domi prouisa, quae | |
| omnia adgressus est meus Clemens, eruditissimus et suauissi- | |
| mus poetarum, pulcherrimo carmine inlustrare; sed cum | |
| primis Alexandri illud praeclarum, quod imaginem suam, | |
| quo certior posteris proderetur, noluit a multis artificibus | 15 |
| uulgo contaminari, sed edixit uniuerso orbi suo, ne quis | |
| effigiem regis temere adsimularet aere, colore, caelamine, | |
| quin saepe <scripsit>, solus eam Polycletus aere duceret, solus Apelles | |
| coloribus deliniaret, solus Pyrgoteles caelamine excuderet; | |
| praeter hos tris multo nobilissimos in suis artificiis si quis | 20 |
| uspiam repperiretur alius sanctissimae imagini regis manus | |
| admolitus, haud secus in eum quam in sacrilegum uindi- | |
| caturum. eo igitur omnium metu factum, solus Alexander | |
| ut ubique imaginum sim<illim>us esset, utique omnibus | |
| statuis et tabulis et toreumatis idem uigor acerrimi bella- | 25 |
| toris, idem ingenium maximi honoris, eadem forma uiridis | |
| iuuentae, eadem gratia relicinae frontis cerneretur. quod | |
| utinam pari exemplo philosophiae edictum ualeret, ne qui | |
| imaginem eius temere adsimularet, uti pauci boni artifices, | |
| idem probe eruditi omnifariam sapientiae studium contem- | 30 |
| plarent, neu rudes, sordidi, imperiti pallio tenus filosophos | |
| imitarentur et disciplinam regalem tam ad bene dicendum | |
| quam ad bene uiuendum repertam male dicendo et similiter | |
| uiuendo contaminarent. quod utrumque scilicet perfacile est. | |
| quae enim facilior res quam linguae rabies et uilitas mo- | 35 |
| rum, altera ex aliorum contemptu, altera ex sui <nata>? | |
| nam uiliter semet ipsum colere sui contemptus est, barbare | |
| alios insectari audientium contumelia est. an non summam | |
| contumeliam uobis imponit, qui uos arbitratur maledictis | |
| optimi cuiusque gaudere, qui uos existimat mala et uitiosa | 40 |
| uerba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere? | |
| quis ex rupiconibus, baiolis, tabernariis tam infans est, ut, | |
| si pallium accipere uelit, <non> disertius maledicat? |