| Indi, gens populosa cultoribus et finibus maxima, procul | 6.1 |
| a nobis ad orientem siti, prope oceani reflexus et solis | |
| exortus, primis sideribus, ultimis terris, super Aegyptios | |
| eruditos et Iudaeos superstitiosos et Nabathaeos mercatores | |
| et fluxos uestium Arsacidas et frugum pauperes Ityraeos | 5 |
| et odorum diuites Arabas—eorum igitur Indorum non | |
| aeque miror eboris strues et piperis messes et cinnami | |
| merces et ferri temperacula et argenti metalla et auri | |
| fluenta, nec quod Ganges apud eos unus omnium amnium | |
| maximus | 10 |
| 'eois regnator aquis in flumina centum | |
| discurrit, centum ualles illi oraque centum, | |
| oceanique fretis centeno iungitur amni,' | |
| nec quod isdem Indis ibidem sitis ad nascentem diem | |
| tamen in corpore color noctis est, nec quod aput illos im- | 15 |
| mensi dracones cum immanibus elephantis pari periculo | |
| in mutuam perniciem concertant: quippe lubrico uolumine | |
| indepti reuinciunt, ut illis expedire gressum nequeuntibus | |
| uel omnino abrumpere tenacissimorum serpentium squameas | |
| pedicas necesse sit ultionem a ruina molis suae petere ac | 20 |
| retentores suos toto corpore oblidere. sunt apud illos et | |
| uaria colentium genera—libentius ego de miraculis homi- | |
| num quam naturae disseruerim—; est apud illos genus, qui | |
| nihil amplius quam bubulcitare nouere, ideoque ad[co]gno- | |
| men illis bubulcis inditum. sunt et mutandis mercibus | 25 |
| callidi et obeundis proeliis strenui uel sagittis eminus uel | |
| ensibus comminus. est praeterea genus apud illos prae- | |
| stabile, gymnosophistae uocantur. hos ego maxime admiror, | |
| quod homines sunt periti non propagandae uitis nec inocu- | |
| landae arboris nec proscindendi soli: non illi norunt aruum | 30 |
| colere uel aurum colare uel equum domare uel taurum | |
| subigere uel ouem uel capram tondere uel pascere. quid | |
| igitur est? unum pro his omnibus norunt: sapientiam per- | |
| colunt tam magistri senes quam discipuli iuniores. nec | |
| quicquam aeque penes illos laudo, quam quod torporem | 35 |
| animi et otium oderunt. igitur ubi mensa posita, priusquam | |
| edulia adponantur, omnes adolescentes ex diuersis locis et | |
| officiis ad dapem conueniunt, magistri perrogant, quod fac- | |
| tum a lucis ortu ad illud diei bonum feceri<n>t. hic alius | |
| se commemorat inter duos arbitrum delectum, sanata simul- | 40 |
| tate, reconciliata gratia, purgata suspicione amicos ex in- | |
| fensis reddidisse; itidem alius sese parentibus quaepiam | |
| imperantibus oboedisse, et alius aliquid meditatione sua | |
| repperisse uel alterius demonstratione didicisse, <alia> denique | |
| ceteri commemorant. qui nihil habet ad[d]ferre cur prandeat, | 45 |
| inpransus ad opus foras extruditur. |