| Si quis forte in hoc pulcherrimo coetu ex il<l>is inuisoribus | 9.1 |
| meis malignus sedet, quoniam ut in magna ciuitate hoc | |
| quoque genus inuenitur, qui meliores obtrectare malint | |
| quam imitari et, quorum similitudinem desperent, eorundem | |
| adfectent simultatem, scilicet uti, qui suo nomine obscuri | 5 |
| sunt, meo innotescant,—si qui igitur ex illis liuid[in]is | |
| splendidissimo huic auditorio uelut quaedam macula se | |
| immiscuit, uelim paulisper suos oculos per hunc incredi- | |
| bilem consessum circumferat contemplatusque frequentiam | |
| tantam, quanta ante me in auditorio philosophi nunquam | 10 |
| uisitata est, reputet cum animo suo, quantum periculum | |
| conseruandae existimationis hic adeat, qui contemni non | |
| consueuit, cum sit arduum et oppido difficile uel modicae | |
| paucorum expectationi satisfacere, praesertim mihi, cui et | |
| ante parta existimatio et uestra de me benigna praesumptio | 15 |
| nihil [non] quicquam sinit neglegenter ac de summo pectore | |
| hiscere. quis enim uestrum mihi unum soloecismum igno- | |
| uerit? quis uel unam syllabam barbare pronuntiatam dona- | |
| uerit? quis incondita et uitiosa uerba temere quasi deliran- | |
| tibus oborientia permiserit blaterare? quae tamen aliis facile | 20 |
| et sane meritissimo ignoscitis. meum uero unumquod- | |
| que dictum acriter examinatis, sedulo pensiculatis, ad limam | |
| et lineam certam redigitis, cum torno et coturno uero | |
| comparatis. tantum habet u[t]ilitas excusationis, dignitas | |
| difficultatis. adgnosco igitur difficultatem meam nec depre- | 25 |
| cor, quin sic existimetis. nec tamen uos parua quaedam | |
| et praua similitudo falsos animi habeat, quoniam quaedam, | |
| ut saepe dixi, palliata mendicabula obambulant. praeco | |
| proconsul(is) et ipse tribunal ascendit, et ipse togatus illic | |
| uidetur, et quidem perdiu stat aut ambulat aut plerumque | 30 |
| contentissime clamitat, enimuero proconsul ipse moderata | |
| uoce rarenter et sedens loquitur et plerumque de tabella | |
| legit, quippe praeconis uox garrula ministerium est, pro- | |
| consulis autem tabella sententia est, quae semel lecta ne- | |
| que augeri littera una neque autem minui potest, sed utcum- | 35 |
| que recitata est, ita prouinciae instrumento refertur. patior | |
| et ipse in meis studiis aliquam pro meo captu similitudi- | |
| nem; nam quodcumque ad uos protuli, exce[r]ptum ilico et | |
| lectum est, nec reuocare illud nec autem mutare nec emen- | |
| dare mihi inde quidquam licet. quo maior religio dicendi | 40 |
| habenda est, et quidem non in uno genere studiorum. plura | |
| enim mea extant in Camenis quam Hippiae in opificiis | |
| opera. quid istud sit, si animo attendatis, diligentius et | |
| accuratius disputabo. | |
| Et Hippias e numero sophistarum est, artium multitu- | 45 |
| dine prior omnibus, eloquentia nulli secundus; aetas illi | |
| cum Socrate, patria Elis; genus ignoratur, gloria uero magna, | |
| fortuna modica, sed ingenium nobile, memoria excellens, | |
| studia uaria, aemuli multi. uenit Hippias iste quondam | |
| certamine Olympio Pisam, non minus cultu uisendus quam | 50 |
| elaboratu mirandus. omnia secum quae habebat, nihil eorum | |
| [m]emerat, sed suis sibi manibus confecerat, et indumenta, | |
| quibus indutus, et calciamenta, quibus erat inductus, et | |
| gestamina, quibus erat conspicatus. habebat indutui ad | |
| corpus tunicam interulam tenuissimo textu, triplici licio, | 55 |
| purpura duplici: ipse eam sibi solus domi texuerat. habebat | |
| cinctui balteum, quod genus pictura Babylonica miris colo- | |
| ribus uariegatum: nec in hac eum opera quisquam adiu- | |
| uerat. habebat amictui pallium candidum, quod superne | |
| circumiecerat: id quoque pallium co<m>perior[is] ipsius | 60 |
| laborem fuisse. etiam pedum tegumenta crepidas sibimet | |
| compegerat; etiam anulum in laeua aureum faberrimo signa- | |
| culo quem ostentabat, ipse eius anuli et orbiculum circu- | |
| lauerat et palam clauserat et gemmam insculpserat. non- | |
| dum omnia eius commemoraui. enim non pigebit me com- | 65 |
| memorare, quod illum non puditum est ostentare, qui magno | |
| in coe[p]tu praedicauit, fabricatum semet sibi ampullam | |
| quoque oleariam, quam gestabat, lenticulari forma, tereti | |
| ambitu, pressula rutunditate, iuxtaque honestam strigile- | |
| culam, recta fastigatione cymulae, flexa tubulatione ligulae, | 70 |
| ut et ipsa in manu capulo moraretur et sudor ex ea riuulo | |
| laberetur. quis autem non laudabit hominem tam nume- | |
| rosa arte multiscium, totiugi scientia magnificum, tot uten- | |
| silium peritia daedalum? quin et ipse Hippian laudo, sed | |
| ingenii eius fecunditatem malo doctrinae quam supellectilis | 75 |
| multiformi instrumento aemulari, fateorque me sellularias | |
| quidem artes minus callere, uestem de textrina emere, | |
| baxeas istas de sutrina praestinare, enimuero anulum nec | |
| gestare, gemmam et aurum iuxta plumbum et lapillos nulli | |
| aestimare, strigilem et ampullam ceteraque balnei utensilia | 80 |
| nundinis mercari. prorsum enim non eo infiti[ti]as nec radio | |
| nec subula nec lima nec torno nec id genus ferramenti<s> | |
| uti nosse, sed pro his praeoptare me fateor uno chartario | |
| calamo me reficere poemata omnigenus apta uirgae, lyrae, | |
| socco, coturno, item satiras ac <g>riphos, item <h>istorias | 85 |
| uarias rerum nec non <o>rationes laudatas disertis nec non | |
| dialogos laudatos philosophis atque haec <et> alia [et] eius- | |
| dem modi tam graece quam latine, gemino uoto, pari studio, | |
| simili stilo. quae utinam possem equidem non singillatim | |
| ac discretim, sed cunctim et coaceruatim tibi, proconsul | 90 |
| [ut] optime, offerre ac praedicabili testimonio tuo ad | |
| omnem nostram Camenam frui! non hercule penuria laudis, | |
| quae mihi dudum integra et florens per omnes antecessores | |
| tuos ad te reseruata est, sed quoniam nulli me probatiorem | |
| uolo, quam que<m> ipse ante omnis merito probo. enim | 95 |
| sic natura comparatum est, ut eum quem laudes etiam | |
| ames, porro quem ames etiam laudari te ab illo uelis. at- | |
| que ego me dilectorem tuum profiteor, nulla tibi priuatim, | |
| sed omni publicitus gratia obstrictus. nihil quippe a te | |
| impetraui, quia nec postulaui. sed philosophia me docuit | 100 |
| non tantum beneficium amare, sed etiam maleficium <negare> | |
| magisque iudicio impertire quam commodo inseruire et | |
| quod in commune expediat malle quam quod mihi. igitur | |
| bonitatis tuae diligunt plerique fructum, ego studium. idque | |
| facere adortus sum, dum mo[do]derationem tuam in prouin- | 105 |
| cialium negotiis contemplor, qua effec<is>ti ut te amare | |
| debeant experti propter beneficium, expertes propter exem- | |
| plum. nam et beneficio multis commodasti et exemplo om- | |
| nibus profuisti. quis enim a te non amet discere, quanam | |
| moderatione optineri queat * * * ; tua ista grauitas iucunda, | 110 |
| mitis austeritas, placida constantia blandusque uigor est. | |
| neminem proconsulum, quod sciam, prouincia Africa magis | |
| reuerita est, minus uerita: nullo nisi tuo anno ad coercenda | |
| peccata plus pudor quam timor ualuit. nemo te alius pari | |
| potestate saepius profuit, rarius terruit, nemo similiorem | 115 |
| uirtute filium adduxit. igitur nemo Carthagini proconsulum | |
| diutius fuit. nam etiam eo tempore, quo prouincia<m> | |
| circumibas, manente nobis Honorino minus sensimus absen- | |
| tiam tuam, quam<quam> te magis desideraremus; paterna | |
| in filio aequitas, senilis in iuuene [auctoritas] prudentia, | 120 |
| consularis in legato auctoritas, prorsus omnis uirtutes tuas | |
| ita effi<n>git ac repraesentat, ut medius fidius admirabilior | |
| esset in iuuene quam in te parta laus, nisi eam tu talem | |
| dedisses. qua utinam perpetuo liceret frui. quid nobis cum | |
| istis proconsulum uici[ci]bus, quid cum annis breuibus et | 125 |
| festinantibus mensibus. o celer<e>s bonorum hominum dies, | |
| o praesidum optimorum citata curricula. iam te, Seueriane, | |
| tota prouincia desideramus. enimuero Honorinum et honos | |
| suus ad praeturam uocat et fauor Caesarum ad consulatum | |
| format et amor noster inpraesentiarum tenet, et spes Cartha- | 130 |
| ginis in futurum spondet, uno solacio freta exempli tui, quod | |
| qui legatus mittitur, proconsul ad nos cito reuersurus est. |