| * * * Sol qui candentem feruido curru atque equis | 10.1 |
| flammam citatis feruido ardore explicas: | |
| itemque luminis eius Luna discipula nec non quinque ceterae | |
| uagantium potestates: Iouis benefica, Veneris uoluptifica, | |
| pernix Mercuri, perniciosa Saturni, Martis ignita. sunt et | 5 |
| aliae mediae deum potestates, quas licet sentire, non datur | |
| cernere, ut Amoris ceterorumque id genus, quorum forma | |
| inu<i>sitata, uis cognita. item in terris, utcumque proui- | |
| dentiae ratio poscebat, alibi montium arduos uertices extulit, | |
| alibi camporum supinam planitiem coaequauit, itemque | 10 |
| ubique distinxit amnium fluores, pratorum uirores, item | |
| dedit uolatus auibus, uolutus serpentibus, cursus feris, | |
| gressus hominibus. |