| Quin igitur et tu ad studium sapientiae | 24.1 |
| accingeris uel properas saltem, ut nihil alienum in | |
| laudibus tuis audias, sed ut, qui te uolet nobili- | |
| tare, aeque laudet, ut Accius Ulixen laudauit in | |
| Philocteta suo, in eius tragoediae principio: | 5 |
| inclite, parua prodite patria, | |
| nomine celebri claroque potens | |
| pectore, Achiuis classibus auctor, | |
| grauis Dardaniis gentibus ultor, | |
| Laërtiade? | 10 |
| Nouissime patrem memorat. Ceterum omnes laudes | |
| eius uiri audisti: nihil inde nec Laërtes sibi nec | |
| Anticlia nec Arcisius uindicat: [nec] tota, ut uides, | |
| laudis huius propria Vlixi possessio est. Nec aliud | |
| te in eodem Vlixe Homerus docet, qui semper ei | 15 |
| comitem uoluit esse prudentiam, quam poëtico | |
| ritu Mineruam nuncupauit. Igitur hac eadem | |
| comite omnia horrenda subiit, omnia aduersa | |
| superauit. Quippe ea adiutrice Cyclopis specus | |
| introiit, sed egressus est; Solis boues uidit, sed | 20 |
| abstinuit; ad inferos demeauit et ascendit; eadem | |
| sapientia comite Scyllam praeternauigauit nec | |
| ereptus est; Charybdi consaeptus est nec retentus | |
| est; Circae peculum bibit nec mutatus est; ad | |
| Lotophagos accessit nec remansit; Sirenas audiit | 25 |
| nec accessit. |