| Neque enim in emendis equis phaleras | 23.1 |
| consideramus et baltei polimina inspicimus et | |
| ornatissimae ceruicis diuitias contemplamur, si ex | |
| auro et argento et gemmis monilia uariegata | |
| dependent, si plena artis ornamenta capiti et collo | 5 |
| circumiacent, si frena caelata, si ephippia fucata, | |
| si cingula aurata sunt. Sed istis omnibus exuuiis | |
| amolitis equum ipsum nudum et solum corpus eius | |
| et animum contemplamur, ut sit et ad speciem | |
| honestus et ad cursuram uegetus et ad uecturam | 10 |
| ualidus: iam primum in corpore si sit | |
| argutum caput, breuis aluus obesaque terga | |
| luxuriatque toris animosum pectus honesti; | |
| praeterea si duplex agitur per lumbos spina: uolo | |
| enim non modo perniciter uerum etiam molliter | 15 |
| peruehat. | |
| Similiter igitur et in hominibus contemplandis | |
| noli illa aliena aestimare, sed ipsum hominem | |
| penitus considera, ipsum ut meum Socratem | |
| pauperem specta. Aliena autem uoco, quae parentes | 20 |
| pepererunt et quae fortuna largita est. Quorum | |
| nihil laudibus Socratis mei admisceo, nullam | |
| generositatem, nullam prosapiam, nullos longos | |
| natales, nullas inuidiosas diuitias. Haec enim | |
| cuncta, ut dico, aliena sunt. Sat Porthaonio gloriae | 25 |
| est, qui talis fuit, ut eius nepotem non puderet. | |
| Igitur omnia similiter aliena numeres licebit; | |
| 'generosus est': parentes laudas. 'Diues est': non | |
| credo fortunae. <Nec> magis ista adnumero: | |
| 'ualidus est': aegritudine fatigabitur. 'Pernix | 30 |
| est': stabit in senectute. 'Formosus est': | |
| expecta paulisper et non erit. 'At enim bonis | |
| artibus doctus et adprime est eruditus et, quantum | |
| licet homini, sapiens et boni consultus': tandem | |
| aliquando ipsum uirum laudas. Hoc enim nec a | 35 |
| patre hereditarium est nec <a> casu pendulum | |
| nec a suffragio anniculum nec a corpore caducum | |
| nec ab aetate mutabile. Haec omnia meus Socrates | |
| habuit et ideo cetera habere contempsit. |