| Enimuero dic, sodes: 'nescio bene | 22.1 |
| uiuere, ut Socrates, ut Plato, ut Pythagoras | |
| uixerunt, nec pudet me nescire bene uiuere'; | |
| numquam hoc dicere audebis. Sed cumprimis | |
| mirandum est, quod ea, quae minime uideri | 5 |
| uolunt nescire, discere tamen neglegunt et eiusdem | |
| artis disciplinam simul et ignorantiam detrectant. | |
| Igitur cotidiana eorum aera dispungas: inuenias in | |
| rationibus multa prodige profusa et in semet nihil, | |
| in sui dico daemonis cultum, qui cultus non aliud | 10 |
| quam philosophiae sacramentum est. Plane quidem | |
| uillas opipare extruunt et domos ditissime exornant | |
| et familias numerosissime conparant. Sed in istis | |
| omnibus tanta adfluentia rerum nihil est praeter- | |
| quam ipse dominus pudendum; nec iniuria: | 15 |
| cumulata enim habent, quae sedulo percolunt, ipsi | |
| autem horridi, indocti incultique circumeunt. | |
| Igitur illa spectes, in quae patrimonia sua profu- | |
| derunt: amoenissima et extructissima et ornatis- | |
| sima deprehendas, uillas aemulas urbium conditas, | 20 |
| domus uice templorum exornatas, familias nume- | |
| rosissimas et calamistratas, opiparam supellectilem, | |
| omnia adfluentia, omnia opulentia, omnia ornata | |
| praeter ipsum dominum, qui solus Tantali uice | |
| in suis diuitiis inops, egens, pauper non quidem | 25 |
| fluentum illud fugitiuum captat et fallacis undae | |
| sitit, sed uerae beatitudinis, id est secundae uitae et | |
| prudentiae fortunatissimae, esurit et sitit. Quippe | |
| non intellegit aeque diuites spectari debere ut equos | |
| mercamur. | 30 |