| Quin potius nos quoque Socratis exemplo | 21.1 |
| et commemoratione erigimur ac nos secundo | |
| studio philosophiae pari similitudini numinum | |
| cauentes permittimus? De quo quidem nescio qua | |
| ratione detrahimur. Et nihil aeque miror quam, | 5 |
| cum omnes et cupiant optime uiuere et sciant | |
| non alia re quam animo uiui nec fieri posse quin, | |
| ut optime uiuas, animus colendus sit, tamen ani- | |
| mum suum non colant. At si quis uelit acriter | |
| cernere, oculi curandi sunt, quibus cernitur; si | 10 |
| uelis perniciter currere, pedes curandi sunt, quibus | |
| curritur; itidem si pugillare ualde uelis, brachia | |
| uegetanda sunt, quibus pugillatur. Similiter in | |
| omnibus ceteris membris sua cuique cura pro | |
| studio est. Quod cum omnes facile perspiciant, | 15 |
| nequeo satis mecum reputare et proinde, ut res | |
| est, admirari cur non etiam animum suum ratione | |
| excolant. Quae quidem ratio uiuendi omnibus | |
| aeque necessaria est, non ratio pingendi nec ratio | |
| psallendi, quas quiuis bonus uir sine ulla animi | 20 |
| uituperatione, sine turpitudine, sine rubore con- | |
| tempserit. Nescio ut Ismenias tibiis canere, sed non | |
| pudet me tibicinem non esse; nescio ut Apelles | |
| coloribus pingere, sed non pudet me non esse | |
| significem; itidem in ceteris artibus, ne omnis | 25 |
| persequar, licet tibi nescire nec pudeat. |