| Verum enimuero, ut ista sunt, certe | 20.1 |
| quidem ominum harioli uocem audiunt saepe- | |
| numero auribus suis usurpatam, de qua nihil | |
| cunctentur [de qua sciunt] ex ore humano pro- | |
| fectam. At enim Socrates non uocem sibi sed | 5 |
| 'uocem quampiam' dixit oblatam, quo addita- | |
| mento profecto intellegas non usitatam uocem nec | |
| humanam significari. Quae si foret, frustra 'quae- | |
| piam', quin potius aut 'uox' aut certe 'cuiuspiam | |
| uox' diceretur, ut ait illa Terentiana meretrix: | 10 |
| audire uocem uisa sum modo militis. | |
| Qui uero uocem <quampiam> dicat audisse, aut | |
| nescit unde ea exorta sit, aut in ipsa aliquid addu- | |
| bitat, aut eam quiddam insolitum et arcanum | |
| demonstrat habuisse, ita ut Socrates eam, quam | 15 |
| sibi [ac] diuinitus editam tempestiue accid<ere | |
| dic>ebat. Quod equidem arbitror non modo auri- | |
| bus eum uerum etiam oculis signa daemonis sui | |
| usurpasse. Nam frequentius non [prae]uocem sed | |
| signum diuinum sibi oblatum prae se ferebat. Id | 20 |
| signum potest et ipsius daemonis species fuisse, | |
| quam solus Socrates cerneret, ita ut Homericus | |
| Achilles Mineruam. Credo plerosque uestrum hoc, | |
| quod commodum dixi, cunctantius credere et | |
| inpendio mirari formam daemonis Socrati uisita- | 25 |
| tam. At enim [secundum] Pythagoricos <contra> | |
| mirari oppido solitos, si quis se negaret umquam | |
| uidisse daemonem, satis, ut reor, idoneus auctor est | |
| Aristoteles. Quod si cuiuis potest euenire facultas | |
| contemplandi diuinam effigiem, cur non adprime | 30 |
| potuerit Socrati optingere, quem cuiuis amplissimo | |
| numini sapientiae dignitas coaequarat? Nihil est | |
| enim deo similius et gratius quam uir animo | |
| perfecte bonus, qui hominibus ceteris antecellit, | |
| quam ipse a diis inmortalibus distat. | 35 |