| Quod autem incepta Socratis quaepiam | 19.1 |
| daemon ille ferme prohibitum ibat, numquam | |
| adhortatum, quodam modo ratio praedicta est. | |
| Enim Socrates, utpote uir adprime perfectus, ex | |
| sese ad omnia congruentia sibi officia promptus, | 5 |
| nullo adhortatore umquam indigebat, at uero | |
| prohibitore nonnumquam, si quibus forte conatibus | |
| eius periculum suberat, ut monitus praecaueret, | |
| omitteret coepta inpraesentiarum, quae tutius uel | |
| postea capesseret uel alia uia adoreretur. | 10 |
| In huiuscemodi rebus [dixit] uocem quampiam | |
| diuinitus exortam dicebat audire—ita enim | |
| apud Platonem—, ne quisquam arbitretur omina | |
| eum uulgo loquentium captitasse. Quippe etiam | |
| semotis arbitris uno cum Phaedro extra pomerium | 15 |
| sub quodam arboris opaco umbraculo signum illud | |
| adnuntium sensit, ne prius transcenderet Ilissi | |
| amnis modicum fluentum, quam increpitu[m] | |
| indignatum Amorem recinendo placasset. Cum | |
| praeterea, si omina obseruitaret, aliquando eorum | 20 |
| nonnulla etiam hortamenta haberet, ut uidemus | |
| plerisque usu euenire, qui nimia ominum super- | |
| stitione non suopte corde sed alterius uerbo | |
| reguntur ac per angiporta reptantes consilia ex | |
| alienis uocibus conligunt et, ut ita dixerim, non | 25 |
| animo sed auribus cogitant. |