| Itidem cum rebus creperis et adflictis | 18.1 |
| speculatores deligendi sunt, qui nocte intempesta | |
| castra hostium penetrent, nonne Vlixes cum | |
| Diomede deliguntur ueluti consilium et auxilium, | |
| mens et manus, animus et gladius? Enimuero cum | 5 |
| ab Aulide desidibus et obsessis ac taedio abnuen- | |
| tibus difficultas belli et facultas itineris et tranquil- | |
| litas maris et clementia uentorum per fibrarum | |
| notas et alitum uias et serpentium escas explo- | |
| randa est, tacent nempe mutuo duo illa sapientiae | 10 |
| Graiae summa cacumina, Ithacensis et Pylius; | |
| Calchas autem longe praestabilis hariolari simul | |
| alites et altaria et arborem contemplatus est, | |
| actutum sua diuinatione et tempestates flexit | |
| et classem deduxit et decennium praedixit; non | 15 |
| secus et in Troiano exercitu cum diuinatione res | |
| indigent, tacet ille sapiens senatus nec audet aliquid | |
| pronuntiare uel Hicetaon uel Lampo uel Clytius, | |
| sed omnes silentio auscultant aut ingrata auguria | |
| Heleni aut incredita uaticinia Cassandrae. | 20 |
| Ad eundem modum Socrates quoque, sicubi | |
| locorum aliena sapientiae officiis consultatio ingru- | |
| erat, ibi ui daemonis praesagiari egebat. Verum | |
| eius monitis sedulo oboediebat eoque erat deo suo | |
| longe acceptior. | 25 |