| Igitur mirum, si Socrates, uir adprime | 17.1 |
| perfectus et Apollinis quoque testimonio sapiens, | |
| hunc deum suum cognouit et coluit, ac propterea | |
| eius custos—prope dicam Lar contubernio familia- | |
| ris—cuncta et arcenda arcuit <et> praecauenda | 5 |
| praecauit et praemonenda praemonuit, sicubi | |
| tamen interfectis sapientiae officiis non consilio | |
| sed praesagio indigebat, ut ubi dubitatione clau- | |
| deret, ibi diuinatione consisteret? Multa sunt | |
| enim, multa de quibus etiam sapientes uiri ad | 10 |
| hariolos et oracula cursitent. | |
| An non apud Homerum, ut quodam ingenti | |
| speculo, clarius cernis haec duo distributa, seorsus | |
| diuinationis, seorsus sapientiae officia? Nam cum | |
| duo columina totius exercitus dissident, Agamem- | 15 |
| non regno pollens et Achilles bello potens, desidera- | |
| turque uir facundia laudatus et peritia memoratus, | |
| qui Atridae superbiam sedet, Pelidae ferociam | |
| conpescat atque eos auctoritate aduertat, exemplis | |
| moneat, oratione permulceat, quis igitur tali in | 20 |
| tempore me ad dicendum exor[ta]tus est? Nempe | |
| Pylius orator, eloquio comis, experimentis catus, | |
| senecta uenerabilis, cui omnes sciebant corpus | |
| annis hebere, animum prudentia uigere, uerba | |
| dulcedine adfluere. | 25 |