| Verum haec omnis distributio eorum | 16.1 |
| daemonum fuit, qui quondam in corpore humano | |
| fuere. Sunt autem non posteriore numero, praes- | |
| tantiore longe dignitate, superius aliud, augustius | |
| genus daemonum, qui semper a corporis conpedi- | 5 |
| bus et nexibus liberi certis potestatibus curant. | |
| Quorum e numero Somnus atque Amor diuersam | |
| inter se uim possident, Amor uigilandi, Somnus | |
| soporandi. Ex hac igitur sublimiore daemonum | |
| copia Plato autumat [singulis] hominibus in uita | 10 |
| agenda testes et custodes singulis additos, qui | |
| nemini conspicui semper adsint arbitri omnium non | |
| modo actorum uerum etiam cogitatorum. At ubi | |
| uita edita remeandum est, eundem illum, qui | |
| nobis praeditus fuit, raptare ilico et trahere ueluti | 15 |
| custodiam suam ad iudicium atque illic in causa | |
| dicunda adsistere, si qua commentiatur, redar- | |
| guere, si qua uera dicat, adseuerare, prorsus | |
| illius testimonio ferri sententiam. Proinde uos | |
| omnes, qui hanc Platonis diuinam sententiam me | 20 |
| interprete auscultatis, ita animos uestros ad | |
| quaecumque agenda uel meditanda formate, ut | |
| sciatis nihil homini prae istis custodibus nec intra | |
| animum nec foris esse secreti, quin omnia curiose | |
| ille participet; omnia uisitet, omnia intellegat, | 25 |
| in ipsis penitissimis mentibus uice conscientiae | |
| deuersetur. Hic, quem dico, priuus custos, sin- | |
| gularis praefectus, domesticus speculator, proprius | |
| curator, intimus cognitor, adsiduus obseruator, | |
| indiuiduus arbiter, inseparabilis testis, malorum | 30 |
| inprobator, bonorum probator, si rite animaduer- | |
| tatur, sedulo cognoscatur, religiose colatur, ita ut a | |
| Socrate iustitia et innocentia cultus est, in rebus | |
| incertis prospector, dubiis praemonitor, periculosis | |
| tutator, egenis opitulator, qui tibi queat tum | 35 |
| insomniis, tum signis, tum etiam fortasse coram, | |
| cum usus postulat, mala auerruncare, bona pros- | |
| perare, humilia sublimare, nutantia fulcire, obscura | |
| clarare, secunda regere, aduersa corrigere. |