| Nam quodam significatu et animus huma- | 15.1 |
| nus etiam nunc in corpore situs daemon nuncupa- | |
| tur: | |
| . . . dine hunc ardorem m<entibus> a<ddunt, | |
| Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?> | 5 |
| Igitur et bona cupido animi bonus deus est. Vnde | |
| nonnulli arbitrantur, ut iam prius dictum est, | |
| eudaemonas dici beatos, quorum daemon bonus | |
| id est animus uirtute perfectus est. Eum nostra | |
| lingua, ut ego interpretor, haud sciam an bono, | 10 |
| certe quidem meo periculo poteris Genium uocare, | |
| quod is deus, qui est animus sui cuique, quamquam | |
| sit inmortalis, tamen quodam modo cum homine | |
| gignitur, ut eae preces, quibus Genium et genua | |
| precantur, coniunctionem nostram nexumque uide- | 15 |
| antur mihi obtestari, corpus atque animum duobus | |
| nominibus conprehendentes, quorum communio | |
| et copulatio sumus. | |
| Est et secundo significatu species daemonum | |
| animus humanus emeritis stipendiis uitae corpore | 20 |
| suo abiurans. Hunc uetere Latina lingua reperio | |
| Lemurem dictitatum. Ex hisce ergo Lemuribus qui | |
| posterorum suorum curam sortitus placato et | |
| quieto numine domum possidet, Lar dicitur fami- | |
| liaris; qui uero ob aduersa uitae merita nullis | 25 |
| [bonis] sedibus incerta uagatione ceu quodam | |
| exilio punitur, inane terriculamentum bonis homi- | |
| nibus, ceterum malis noxium, id genus plerique | |
| Laruas perhibent. Cum uero incertum est, quae | |
| cuique eorum sortitio euenerit, utrum Lar sit an | 30 |
| Larua, nomine Manem deum nuncupant: scilicet et | |
| honoris gratia dei uocabulum additum est; quippe | |
| tantum eos deos appellant, qui ex eodem numero | |
| iuste ac prudenter curriculo uitae gubernato pro | |
| numine postea ab hominibus praediti fanis et | 35 |
| caerimoniis uulgo aduertuntur, ut in Boeotia | |
| Amphiaraus, in Africa Mopsus, in Aegypto Osiris, | |
| alius alibi gentium, Aesculapius ubique. |